Opera rhetorica et philosophica

Portada
umtibus Rodwell et Martin, etc. excudit T. Davison, 1820

Dentro del libro

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 134 - Converti enim ex Atticis, duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter se contrarias, ^Eschinis Demosthenisque: nee converti, ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, et earum formis, tanquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis : in quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omnium verborum vimque servavi.
Página 43 - Est igitur haec, judices, non scripta, sed nata, lex ; quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus ; ad quam non docti, sed facti, non 25 instituti, sed imbuti sumus...
Página 19 - Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi : subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo ; in quo uno vis 70 omnis oratoris est.
Página 351 - Tollit definitiones; nihil de dividendo ac partiendo docet; non quomodo efficiatur concludaturque ratio tradit; non qua via captiosa solvantur, ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat. . . . 23 ... Confirmat autem illud vel maxime quod ipsa...
Página 287 - Cum enim ita negaret quidquam esse quod comprehendi posset (id enim volumus esse aKaraX-ifir-rov *), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro fyavTcuritf. verbum satis hesterno sermone trivimus), visum igitur impressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset...
Página 19 - Est autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis aetas nee vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum...
Página 267 - Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum, 1 quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans esset 2 iudicando.
Página 31 - Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem. 121 Sic igitur instructus veniet ad causas quarum habebit genera primum ipsa cognita.
Página 16 - In quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus. Ipsa enim natura , quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem, nec una plus, nec a postrema syllaba citra tertiam : quo magis naturam ducem ad au.rium voluptatem sequatur industria.
Página 266 - Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes. primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret, vel si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.

Información bibliográfica