Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][subsumed]

CANTABRIGIAB

PRELI ACADEMICI TYPIS EXCUDEBAT

C. J. CLAY, A.M.

IN HORTULIS

REGIAE SCHOLAE SALOPIENSIS

CONTEXUERUNT

TRES VIRI FLORIBUS LEGENDIS

Δειξάμενοι στοργήν φιλομήτορα

ANTIOLOGIA GRAECA

EDITIO ALTERA

LONDINI, BELL ET DALDY:

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC.

MDCCCLIX

280./2.68,

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

TRIUM VIRORUM PRAEFATIO.

Qvam viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury, secutus est doctissimus Gulielmus Linwood, cum alter Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eamdem insistimus non aemulantes nos qvidem : inter duas enim celeberrimas orbis terrarum Academias unumqve

Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla: sed, cum harumce litterarum studia, qvae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, qvod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliqvando vestigia posuisse.

Etenim iam anni sunt amplius qvinqvaginta, ex qvo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad litteras antiqvas excolendas, qvid ad pueros liberalius instituendos contulerit, sciunt qvidem multi: qvibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisqve vix esset credibile.

« AnteriorContinuar »