Johannis Rogers, S. T. P.
CHRISTIANE LECTOR
Quicunque vel Ecclefiæ vel Reipublicæ Ĉivis vixeris idoneus, Gratulationis fimul & Doloris Accede noftri Particeps,
Beatam recolens Memoriam JOHANNIS ROGERS:
Inter S. T. Profeffores
Merito fuo celeberrimi ; Qui recenfet Titulos, Idem fimul laudat Virtutes.
In Scriptis, juxta ac Moribus,
Eminebat Gratia
Pietatis vere Sacerdotalis.
Aderat Animi.
Indolis Stylique juxta felix, Controverfias graviffimas Sufcepit, adminiftravit, exhaufit Chriftianæ Religionis Et Libertatis Vindex, Licentiæ Refrænator; Idem optimus
Et Sacerdos & Civis. Quod erat Fortitudinis Chriftianæ Deo foli placere ftudens; Quod erat eximie Moderationis, In Dogmatis ftatuendis, Sectæ nullius
Vel Princeps, vel Affecla; In Controverfiarum Actionibus Non Ligitator, fed Arbiter; Quod demum miræ erat Felicitatis, Sine offenfione Partium,
Sine Invidia Victor :
Contentionis potius oblivionem quærens,
Quam Triumphi gloriam, Tranquillitatis publicæ ftudiofior Quam Famæ fuæ.
Nihil arripere temere præjudicatum, Sed ex Meditationis feveræ officina Omnia bene penfitata & explorata Proferre, tueri;
Oculo irretorto investigare : Antique Stabilitatis Præfidia Non Errorum vel Perfidiæ Involucra quærere : Non Hominum merita, Sed momenta rerum perpendere : Offenfionum materiem
Non fubminiftrare, fed præcidere ;- Difputanti,
Hæ illi erant Artes.
Quam in CHILLING WORTHO jure mireris, Copiam & Subtilitatem,
Quam in eodem forte defideres, Gravitatem & Conftantiam. Quæ demum in HOOKERO fuo Erant fumma omnia,
Ad caufæ confimilis defenfionem Conjuncta feliciter adhibuiffe,- Hæ Illi erant Laudes. Politia noftra Anglicana, Tum Ecclefiaftica, tum Civilis, Incolumis ufque tuebitur
Honoratam Vindicis fui Memoriam : Et, quæ rebus novis studentium Commenta delet, A 3
Sera dies confirmabit Judicia JOHANNIS ROGERS.
Aderat nervofa, fimplex, flexanima, Et fpectablis quædam Facundia,
Stylumque neglecta fequebatur Elegantia ; Ita ut nihil ad Docendum aptius Audiverit Plebs Ruftica,
Nihil popularius LONDINENSES, Nihil demum gravius fubtiliufve Academici.
Ubique mirabundus agnofcas Ingenii multiformis hominem Inter Oratores Dialecticum,
Inter Dialecticos Oratorem, Omnimodo dicendi laude cumulatum,
Non Aures leviter delinire, Sed Corda ferire, perdomare; Super rebus arduis confulentium Animis fcrupulos eximere ; Pontificorum fraudes & infidias Simplicitate ipfa eludere, fuperare; Schifmaticorum pervicaciam Benevolentia frangere, expugnare; Quoquomodo Diffentientes conciliare; Errantes dirigere;
Vacillantes confirmare;
Omnes demum Confillo flectere, Auctoriate moderari;
Curarum privatarum fumma,
Id erat Illi
Eloquentiæ Sacerdotalis Palmarium. In hac præfertim parte triumphabat Orator vere Chriftianus, Divini Juris Confultus, Interpres fidiffimus.
In Confuetudinis Domeftica officiis Quam amabilis fuerit
Maritus, Parens, Frater, Amicus, Etiamnum teftantur fuorum Lacrymæ & Sufpiria.
En, laudis inftar ampliffimæ Commune Defiderium!
Rei familiaris Difpenfator prudens,
Ab Oftentatione Luxuque abhorrens, Ex honefta Parfimonia Liberalitatis melius collocandæ Subfidia quæfivit.
Magni erat inftar Beneficii Illum habuiffe Antecefforem, Quem nulla fere Domus Ecclefiaftica Aliquamdiu exceperat Incolam, Quæ non poftmodo agnoverit Benefactorem.
Splendore, Dignitate, Commodo Gaudebat, ut fuo : Ptochotrophiis,
Eruditionis Chriftianæ Scholis,
« AnteriorContinuar » |