Imágenes de páginas
PDF
EPUB

The Latin version of so much of Constantine's Oratio ad Sanctorum Cœtum as relates to the Pollio of Virgil, c. 19, 20, 21. Eusebius, Paris edit. 1678, vol. i. p. 489.

Huic (i. e. Augusto) successit Tiberius. Quo tempore Servatoris adventus orbi illuxit, et sanctissimæ religionis mysterium vigere cœpit et nova quædam populi fætura ac successio instituta est de quâ princeps Latinorum poetarum sensisse mihi videtur, cùm dicit:

Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Et rursus in alio Bucolicorum loco :

Sicelides Musæ, paulo majora canamus.

Quid hoc apertius? Addit enim :

Ultima Cumæi venit jam carminis ætas.

Cumæam scilicet Sybyllam intelligens. Nec his contentus, ulterius progressus est, quasi necessitas ipsa Testimonium ejus requireret. Quid igitur dicit?

Magnus ab integro seclorum nascitur ordo

Jam redit et virgo, redeunt Saturnia Regna.

Quænam ergo est virgo illa quæ redit? Nonne illa quæ plena et gravida fuit spiritu sancto? Quid autem obstat, quo minus ea, quæ spiritu divino pregnans est, puella semper et virgo permaneat? Redibit etiam optabilis Rex, et orbem terrarum adventu suo sublevabit-Sic enim addit Poeta:

Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo
Casta fave Lucina.

Hoc duce, si qua manent sceleris vestigia nostri
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.

Quæ quidem aperte simul et obscure per Allegoriam dicta esse intelligimus. Nam iis quidem qui versuum vim ac sententiam altius scrutantur, divinitatem Christi oculis quodammodo subjicient. Ne vero quisquam ex regiæ urbis primoribus, poetam

1

*

criminari posset quod contra patrias leges scribere esset ausus, et traditas olim a majoribus de Diis opiniones everteret, veritatem de industriâ occultat. Norat enim, ut equidem censeo, beatum et salutare Servatoris nostri mysterium. Itaque ut immanem hominum crudelitatem evitaret, audientium animos ad inolitam ipsis consuetudinem deduxit: aitque recens nato altaria ac templa esse extruenda, et sacra facienda.-Cætera quoque consentanea subjunxit, in gratiam eorum qui ita sentiAit enim:

rent.

Ille Deûm vitam accipiet, Divisque videbit

Permistos heroas, et ipse videbitur illis (Justis scilicet),
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

Ac tibi prima puer nullo munuscula cultu
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mistaque ridenti colocasia fundet acantho.

Vir porro admirabilis, et omni doctrinæ genere excultus, cùm cognitam haberet illorum temporum crudelitatem, hæc addidit :

Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.

Vera utique dicens: neque enim Palatii Proceres formidatura erat Fides:

Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.

Quibus nihil verius, nihil Servatoris virtuti convenientius dici potest.-Ipsa enim Dei cunabula, divini spiritus vis tamquam flagrantissimos quosdam flores novellæ obtulit genti. Occidit vero serpens, et venenum serpentis sublatum est. Ejus scilicet serpentis qui primos homines in fraudem primus induxit, eorumque animos ab innatâ temperantiâ ad voluptatum traduxit illecebras: ut malum quod ipsorum capitibus incumbebat, minime intelligerent. Etenim ante Servatoris nostri in terras adventum, serpens ille mentes hominum ignoratione immortalis

* Vel "cruditatem" wμóτηтоs.

justorum vitæ occæcatas, ac nullâ bonorum spe fultas subverterat. Post passionem vero Domini nostri, cum corpus illud quod acceperat, a sanctissimæ animæ societate aliquanto tempore divulsum fuisset, patefacta est hominibus Resurrectionis fides: et si quæ labes humanorum scelerum remanserat, sacro-sancto lavacro penitus abstersa est. Tunc demum subditos suos bono animo Christus esse jubet, et ex venerandâ et illustri suâ Resurrectione, similia sperare. Jure ergo dictum est, occidisse omnium venenatorum genus. Occidit etiam mors ipsa et Resurrectio confirmata est. Occidit quoque Assyriorum genus, qui fidei in Deum principes atque auctores extiterant. Amomum vero ubique nasciturum cum dicit, multitudinem Christianorum sic appellat. Quæ non secus ac innumerabiles rami amoenissimis floribus ornati, et modico rore irrigati, ex unâ radice pullulat. Docte igitur hæc a te dicta sunt, O Maro, Poetarum sapientissime. Sed et reliqua cum his consentiunt :

At simul heroum laudes, et facta parentis

Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus.

Per laudes heroum intelligit opera justorum virorum: per parentis virtutes, constitutionem mundi, et mansuram perpetuo constructionem. Fortasse etiam intelligit leges, quibus Deo amabilis Ecclesia utitur: ex justitiæ ac temperantiæ præceptis vitam instituens. Admiratione quoque digna est, vitæ hominum inter bonos malosque medio quodam gradu consistentium ad sublimiora promotio, cum tamen ejusmodi vita repentinam mutationem non admittat:

Molli paulatim flavescet campus aristâ.

Id est, fructus divinæ legis ad hominum utilitatem producetur.

Incultisque rubens pendebit sentibus uva.

Quæ quidem in injustâ ac depravatâ hominum vitâ minime cernebantur.

Et duræ quercus sudabunt roscida mella.

Hominum illius temporis stuporem ac duritiem mentis designat. Ac fortasse etiam innuit, eos, qui Dei causâ labores pertulerint, tolerantiæ suæ suavem fructum esse percepturos:

N

Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis:
Quæ tentare Thetin ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas: erunt etiam altera bella

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.

Recte, vates sapientissime, poeticam quippe licentiam quousque decebat provexisti. Neque enim tibi propositum erat oracula fundere, cum propheta non esses. Obstabat etiam credo præsens periculum, quod eorum capitibus qui institutas a majoribus ceremonias confutare vellent, imminebat. Provide itaque et tuto quantum fieri poterat, veritatem exponens intelligentibus, dum causam confert in turres ac bella, quæ in hominum vitâ etiamnum cernuntur, describit servatorem ad Trojanum bellum proficiscentem. Per Trojam vero, orbem universum intelligit. Christus enim adversus oppositas nequissimoruin Dæmonum acies bellum gessit: partim providentiæ suæ arbitrio partim summi Patris mandato in Terras missus. Sed quid postea idem Poeta dicit?

Hinc ubi jam firmata virum te fecerit ætas :

id est, postquam virilem ætatem ingressus, cuncta quæ humanam vitam infestant mala sustuleris, et universum orbem terrarum pacis legibus composueris :

Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

Non rastros patietur humus, non vinea falcem :
Nec varios discet mentiri lana colores.

Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.
Aggredere O magnos (aderit jam tempus) honores
Cara Deûm soboles, magnum Jovis incrementum.
Aspice convexo nutantem pondere mundum
Terrasque, tractusque maris, cœlumque profundum.
Aspice, venturo lætentur ut omnia sæclo.
O mihi tam longè maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus
Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adsit.
Pan etiam Arcadiâ mecum si judice certet,

Pan etiam Arcadiâ dicat se judice victum.

Aspice, inquit, nutantis mundi et omnium elementorum lætitiam. Hæc fortasse aliquis ex numero eorum qui prudentiâ minus valent, de hominis ortu dici existimaverit. Verum quæ ratio est, ut hominis filio in lucem edito, nec aratrum ac sementem tellus, nec vitis falcem et reliquam culturam desideret? Quo modo hæc de hominis prole dicta esse intelligantur? Est enim natura divinæ voluntatis ministra, non humanis famulans jussionibus. Adde quod omnium elementorum lætitia, adventum Dei, non hominis cujuspiam conceptum designat. Jam vero quod poeta vitam sibi diutius- prorogari optat, id plane argumentum est Deum invocantis. Vitam enim et salutem nobis a Deo postulare, non ab homine solemus.

THE END.

LONDON:

PRINTED BY R. Gilbert, st. JOHN'S SQUARE.

« AnteriorContinuar »