Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Caput XVI.

De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia

minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante

tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum,

deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis com-

mune fuit; Scotiæ tamen appellationem sola Hibernia retinente

ad seculum usque decimum : post quod, novo ab exteris Irlan-

diæ introducto vocabulo, vetus Scotiæ nomen in desuetudinem

abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem

Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Bri.

tannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis

ostenditur : ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum

matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barna-

ba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et

ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem

primus prædicavisse memoratur : Eugenio item primo Toletano-

rum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus ve-

nenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et

Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lu-

piensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino,

Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam

Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam

fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et

ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et

Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL.

in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus,

eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii

Cornubiensis adventu in Hiberniam : deque Celestii Scoti ado.

lescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de

fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata

testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus,

S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus ; et post reditum,

una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propaganti.

bus. De Guniforto et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri.

De Palladio, et ejus ad Scotos legatione . . . . . . . . 266

BRITANNICARUM ECCLESIARUM

ANTIQUITATES,

CAPUT XIV.

De Fausti et Semipelagianorum doctrina, Possessoris, Hormisdæ papæ, Johannis

Maxentii, Petri diaconi, Africanorum episcoporum in Sardinia exulantium, Fulgentii Ruspensis, Cæsarii Arelatensis, Felicis IV. papæ, Arausicanæ et Valentinæ synodi, atque Bonifacii II. pontificis, judicia. Diploma quod Cantabrigiensi academiæ ab Arthuro concessum fuisse fingitur. De Arthuri, Iltuti et Davidis Menevensis exitu. De Paterno, Theliao, Samsone, et aliis doctoribus Britannorum. De Gilda Badonico; et ab eo, lum de regibus Constantino, Aurelio, Vortiporio, Cuneglaso, Maglocuno, tum de clero Britannico, edita querela. De Guimundo et Ceretico, et regni Britannici excidio.

Quo tempore Pelagiana in Britannia profligata est hæresis, ejusdem reliquiæ, superinductis a Fausto coloribus Christiano orbi pridem commendatæ, novas in Constantinopolitana ecclesia turbas et rixas excitarunt. De quibus ad Romanum pontificem Hormisdam Africanus episcopus Possessor ita retulit: “ Arbitrora vestram beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi in saniem vulnus iterum quærat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorundam fratrum animus de co

* Inter epist. 66, et 67. Hormisdæ ; tomo 1. epistolar, pontific. edit. Romæ, anno 1591.

VOL. VI.

B

dice Fausti cujusdam (nationeb Galli, reginæ civitatis episcopi; qui de diversis rebus, et frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare) in scandalum moveretur; aliis, ut se habent humana studia, in contrarium renitentibus, me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem ea, quæ a tractatoribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari; sed habere nos certa scilicet quæ veteri lege vel nova conscripta, et generalibus patrum sunt decreta judiciis, ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem : hæc autem quæ antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui, sine præjudicio fidei solere censeri. Sed cum hæc, quantum in eorum frequenti postulatione persensimus, magis eis excusatio videretur ; vel, pro eorum prece, vel pro obsequii occasione reddendi apostolatui vestro, per Justinum diaconum meum præsumpsi apices meæ parvitatis ingerere: quibus principaliter orationum vestrarum munimen exposcens, quæso ut consulentes, quid de præfati auctoris dictis videatur, auctoritate apostolicæ responsionis agnoscant: maxime quod filii quoque vestri magistri militum, Vitalianus et Justinianus', præcipue super hac re rescripto beatitudinis vestræ similiter informari desiderant."

Hisce literis, XV. Calendas Augusti Rustico consule, id est, anno Christi DXX. acceptis, sequentibus ejusdem Augusti Idibus Hormisda sic rescripsit: “ Hid quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis dictis consuluisse literis indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum, neque quemquam, quos in auctoritate patrum non recipit examen Catholicæ fidei, aut ecclesiasticæ disciplinæ ambiguitatem posse gignere, aut religiosis præjudicium comparare:" hac epistolæ conclusione addita: “ De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est, Catholica sequatur et servet ecclesia; licet in variis libris B. Augustini et maxime ad Hilarium et Prosperum abunde possit agnosci,

6 Vide supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 504. c Qui imperator postea factus est.

Hormisd. epist. 67. edit. Roman, et tomo 6. bibliothec. patr. edit. Colon. pag. 375.

« AnteriorContinuar »