Imágenes de páginas
PDF
EPUB

adeoque Britannici, id est, lignei eam fuisse operis, in quam ab Offa Albani illatæ sunt reliquiæ, uterque ille Albanensis scriptor indicat: “Ubi post annorum plurimorum volumina a fidelibus eleganti, ut cernitur, opere lapidea constructa est ecclesia, tantis militis Christi meritis condigna :" inquit illorum unus, et alter: “Interjectis ab inventione sanctissimi martyris nonnullis annorum curriculis, lapidea a Christi fidelibus ædificatur ecclesia, miraculorum ejus gloria multipliciter insignita : quæ vetusta cernitur et opere laudabili, et quæ digne debeat almi, ut confidimus, patrocinio martyris ab omni inquietudine liberari.”

Ad Christianum cultum in infidelium Saxonum ditione sublatum redeo : de quo, ex vetere chronico Anglo-Saxonico Johannes Fletust producit ista: “ Languescente Britannorum fide et justitia, convenit per vices in diversas Britanniæ partes incredulæ gentis Anglorum et Saxonum multitudo copiosa. Qui tandem totius insulæ nacti dominium, secundum patrias leges in cunctis regni provinciis aras et fana Diis suis erigunt, ecclesias Christi subver'tunt, Christianos ejiciunt, et paganismi cultum in omnes fines terræ suæ dilatant. Rediit itaque veteris abominationis ubique sententia : a sua Britones expelluntur patria, immolat Dianæ Londonia, thurificat Apollini suburbana Thorneia, et variis erroribus circumquaque seducta regio paganizat universa.” De nova vero ecclesia ritu Christiano ibidem postea posita, ex eodem chronico, subjungit ista: “Rex orientalium Saxonum Sebertus, regis Ethelberti ex sorore nepos, accepto sanctæ regenerationis lavacro, dejecit funditus Apollinis templum prope Londoniam in Thornensi insula situatum, et ecclesiam ibidem in honore B. Petri apostolorum principis devote fundavit et construxit:" et ex alio chronico, libri regii titulum præferente: “ Sebertus rex a S. Augustino baptizatus in occidentali Londoniæ parte de quodam fano quod tunc Apollinis habebatur, et locus Thorneya dictus, basilicam Deo et S. Petro fabricavit; sanctoque Mellito Londoniensi episcopo dedicandam commendavit :" quibus et Edgari regis diploma, Westmonasteriensi ecclesiæ concessum, addi poterit: in quo, ecclesia “ B. Petri, quæ sita est in loco terribili qui ab incolis Thorney nuncupatur, ab occidente scilicet urbis London, olim Dominicæ incarnationis anno DCIV. B. Ethelberti hortatu primi Anglorum regis Christiani, destructo prius ibidem abominationis templo regum paganorum, a Seberto prædivite quondam subregulo London, nepote videlicet ipsius regis, constructa fuisse asseritur.”

x Joh. Flet. de eccles. Westmonaster. fundat. cap. 1. y Ibid. cap. 5.

Generatim de Anglo-Saxonum ethnicismo refert ista Glastoniensis chronographus : “ Anno ab incarnatione CCCCXLIX. Angli et Saxones in Britanniam venerunt. Hi vero pagani fuerunt: et Christianam fidem, quam Britones per CCXLIII. annos fideli devotione conservaverunt, isti postea per totam fere Britanniam perverterunt; et usque ad tempus S. Augustini, videlicet centum quadraginta septem annos, maximam hujus regionis partem paganismo repleverunt:" et Radulphus Niger, in chronico,“ Saxonum gens paganis ritibus adhuc dedita, totam Christianitatem in insula pene per successionem temporum deleverunt: totamque terram vi et dolo obtinentes Britones Christianos de suis sedibus effugarunt:" denique Galfridus Monemuthensisa ; eumque secuti Rogerus Wendoverius“, et Matthæus Florilegus : “ Pagana superstitione cæcati, in illa insulæ parte quam habebant, totam deleverunt Christianitatem. In parte autem Britonum adhuc vigebat Christianitas; quæ, a tempore Eleutherii papæ habita, nunquam inter eos defecerat.” Quam Britonum in retinenda fide constantiam Wintoniensis ecclesiæ historiola ita prædicat: “ Ex quo Britannia Christi fidem suscepit, semper inter eos ipsa fides remansit integra et a toto deperdito illæsa : licet per Pelagium hæreticum et gentiles Saxones terra sit multum contaminata. In Wallia enim et in Cornubia semper fides grossos suos protulit præfulgidos. Unde inter cæteras nationes, quas invenimus in

z Histor. Britannic. lib. 11. cap. 12. a Rog. Wendov. et Matth. Florileg. ad annum 596.

fide percepta stabiles fuisse, primus fuit populus Britannicus;" quo referendum et illud distichon, in historia Eboracensium archiepiscoporum circa annum MCCCCLX. conscripta :

Quem susceperunt cultum non deseruerunt

Nec successores Catholici Britones.

Hoc tamen vitio illis Bedab vertit vel maximo; quod “ nunquam genti Saxonum sive Anglorum, secum Britanniam incolenti, verbum fidei prædicando commiserint." Quomodo vero et hi tandem, opera Gregorii magni et Augustini minoris, (eo enim epitheto hunc, licet archiepiscopum, a celeberrimo illo Hipponensium episcopo Fabius Ethelwerduse discriminat) Christianæ religionis professionem susceperint, ita copiose in ecclesiastica gentis suæ historia ab eodem Beda est explicatum; ut eandem telam denuo texere, operis futurum sit plane supervacanei. Quamobrem, et Anglia et Cambria jam dimissa, de Albania, et populis qui post Britannos borealem illam insulæ partem occupaverunt, aliquid deinceps dicendum restat.

b Bed. histor. lib. 1. cap. 22. et lib. 5. cap. 23. Vide tamen, si tanti est, Hect. Boeth. Scotor. histor. lib. 9. fol. 161. a. de contrariis regis Arthuri hac in re conatibus.

© Ethelwerd. chronic. lib. 1.

CAP. XV.

De Pictorum ex Scythia, et Scotorum ex Hibernia in Britanniam ductis coloniis.

De Pictorum coloniis tribus ; quas sub Mario, Carausio et Gratiano hic constitutas Britannica refert historia. De Scotis et colonia ex Dalrieda Hiberniæ in Dalriedam Albaniæ ab eis missa : deque Reuda et Fergusio colonorum ducibus. De conversione Scotorum, quæ sub Victore I. Romano épiscopo facta fuisse dicitur. De Ursula, quæ regis Scotiæ filia fuisse fingitur, novæ fabulæ. De his, qui, sæviente persecutione Constantii vel Maximiani, in Albaniam et Monam secessisse dicuntur. De adventu Reguli et sociorum ; atque ecclesiæ Andreapolitanæ fundatione. De Pictorum et Scotorum doctoribus, Niniano, Palladio, Servano, Tervano, Gilda, Kentigerno, Columba, cum duodecim ejus sociis ; et aliis ad res Picticas atque Scaticas spectantibus.

Post Britones, in aquilonari sui parte Pictos primum, ut putatur, e Scythia, deinde ex Hibernia Scotos, suscepit Britannia. De Pictorum adventu primo, in Bedæa historia ecclesiastica, habentur ista: “ Contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum extra fines omnes Britanniæ Hiberniam pervenisse, ejusque septentrionales oras intrasse; atque inventa ibi gente Scotorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec impetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Britanniam maxima, ad occidentem quidem Britanniæ sita ; sed sicut contra aquilonem ea brevior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio Picti (ut diximus) petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scoti, quia non ambos eos caperet insula : sed possumus (inquiunt) salubre vobis dare consilium, quid agere valeatis. Novimus insulam esse aliam non procul a nostra contra ortum solis, quam sæpe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valeatis : vel si qui restiterint, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Britanniam Picti, habitare per septentrionales insulæ partes coeperunt. Nam austrina Britones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scotis; ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res veniret in dubium, magis de foeminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent : quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.”

a Bed. hist. lib. 1. cap. 1.

E Germanica Scythia prodiisse Pictos hosce, communior est opinio. " Rutilæ Caledoniam habitantium comæ, magni artus, Germanicam originem asseverant:" inquit in soceri sui vita Cornelius Tacitus. Atque uno consensu, ait de posteriorum temporibus Georgius Buchananus", “ Scoti, Angli et Germani scriptores Pictos e Germania oriundos ferunt:" ex ea nimirum“ majoris Germaniæ parte quæ nunc Dania, olim citerior Scythia dicebatur:" ut habet Hector Boethius“. Scythia vero septentrionalis, ut in Daniæ descriptione refert Jonas Koldingensis, “ multa et varia regna in Europa complectitur, quorum maxima et præstantissima sunt Dania, Suecia, et Norvegia: quæ, cum reliquis longissime latissimeque patentibus terris, a Daniæ præpotentioris primatu, Danicæ provinciæ antiquis historicis bullatisque Romani præsulis diplomatibus celebrantur.” Cum quibus conferenda Anastasii Sinaitæd illa: “ Skubiav ciblaou kaleiv oi madaioè το κλίμα άπαν το βόρειον, ένθα εισιν οι Γότθοι και Δάνεις. Scythiam soliti sunt vocare veteres omnem regionem borealem, ubi sunt Gothi et Dani.”

Sed et Scandinavia, quæ Scythiæ insula in magno chronico Belgico appellatur, et, præter magnam Daniæ partem, integram etiam Sueciam et Norvegiam complectitur, Procopio Cæsariensie Thule est: quam Pictorum sedem facit et Claudianus, in panegyrico de quarto Honorii consulatu ita canens:

b Buchanan, rer. Scotic. lib. 2. c Boeth. Scot. hist. lib. 1. fol. 4. et lib. 5. fol. 85. b. 1 Anastas. Nicæn. quæst. 38. edit. Hervet. vel Sinait. quæst. 10. edit. Gretseri. • Procop. Belli Gothici lib. 2. pag. 232, 233. edit, Grec.

« AnteriorContinuar »