Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quas Gildas vocat, in Britannia circa annum CCCCXXVI. contigisse : quarum historiam breviter Sabellicus sic percenset: “ Burgundiis Galliam infestantibus, Aetius suos ex insula revocare coactus est: ac legione una Parisiis et Aureliensibus ad præsidium relicta, et Tarraconensibus in Hiberis altera, cum cætero robore copiarum in Burgundios movit. Scoti post legionariorum decessum, cum Albiensibus confestim ad res novas consurgunt; navibusque circumvecti, maritima Britanniæ oppida ferro et igni populantur. Exarsisset per hæc novum bellum in insula, nisi Valentiniani jussu legio, quæ Parisiis præsidio erat ab Aetio reJicta, Gallionis Ravennatisi ductu insulanis præsto affuisset : sub cujus appulsum vilescere coeperunt Scotorum et Albiensium latrocinia.” .. Gildas vero uberius ac fusius hisce verbis rem exequi

tur: “ Illa legione domum cum triumpho magno et gaudio repedante, illi priores inimici ac si ambronesk lupi profunda fama rabidi, siccis faucibus ovile transilientes non comparente pastore, alis remorum remigumque brachiis, . ac velis vento sinuatis vecti, terminos rumpunt: cædunt· que omnia, et quæque obvia maturam ceu segetem me

tunt, calcant, transeunt. Itemque mittuntur queruli legati scissis, ut dicitur, vestibus, opertisque sablonel capitibus, impetrantes a Romanis auxilia, ac veluti timidi pulli patrum fidissimis alis succumbentes; ne penitus misera patria deleretur, nomenque Romanorum quod verbis tantum apud eos auribus resultabat, vel exterarum gentium opprobrio obrosum vilesceret. At illi quantum humanæ naturæ possibile est commoti tantæ historia tragediæ, volatus ceu aquilarum, equitum in terra, nautarum in mari cursus accelerantes; inopinatos primum tandem terribiles inimicorum cervicibus infigunt mucronum ungues, casibusque foliorum temporem certo assimilanda iisdem peragunt stragem: ac si montanus torrens crebris tempestatum rivulis auctus, sonoroque meatu alveos exundans, ac sulcato dorso fonteque" acra erectis, ut aiunt, ad nebulas undis (luminum quibus pupilli, persæpe licet palpebrarum convolatibus innovati, adjunctissimarum rotarum lineis fuscantur) mirabiliter spumans, asto uno objectas sibi evincit gurgite moles: ita æmulorum agmina auxiliares egregii, si quæ tamen evadere potuerant, præpropere trans maria fugaverunt, qui anniversarias avide prædas, nullo obsistente, trans maria exaggerabant.”

i De quo Hect, Boeth. hist. Scotor. lib. 7. fol. 122. a. 124. a. b. 125. a. . k Id st sævi. Gloss. vid. supra, cap. 14. pag. 94. Isabulo vel arena. m Tempore autumni advenisse legionem hanc affirmat Beda, lib. 1. cap. 12.

“ Igitur Romani patriæ denunciantes nequaquam se tam laboriosis expeditionibus posse frequentius vexari, et ob imbelles erraticosque latrunculos Romana stigmata tantum talemque exercitum terra ac mari fatigari: sed ut potius solao consuescendo armis ac viriliter dimicando, terram, substantiolam, conjuges, liberos et, quod his majus est, libertatem vitamque totis -viribus vindicaret; et gentibus nequaquam se fortioribus, nisi segnitia et torpore dissolveretur, inermes vinclis vinciendas nullo modo, sed instructas peltis, ensibus, hastis, et ad cædem promptas protenderet manus : suadentes, (quia et hoc putabant aliquid derelinquendo populo commodi accrescere) murum non ut alterum sumptu publico privatoque adjunctis secum miserabilibus indigenis, solito structuræ more tramite a mari usque ad mare inter urbes, quæ ibidem forte ob metum hostium collocatæ fuerant, directo librant; fortia formidoloso populo monita tradunt, exemplaria instituendorum armorum relinquunt. In litore quoque oceani ad meridianam plagam, quo naves eorum habebantur, quia et inde barbaricæs feræ bestiæ timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant; et valedicunt, tanquam ultra non reversuri.”

Hæc Gildas: quem secutus est et Beda, libri primi historiæ ecclesiasticæ capite duodecimo reliqua quidem contractius, lapidei vero muri extructionem paulo plenius ita enarrans : “ Murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quæ ibidem ob metum hostium factæ fuerant, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide locarunt. Quem videlicet murum, hactenus famosum atque conspicuum, sumptu publico privatoque, adjuncta secum Britannorum manu, construebant, octo pedes latum et duodecim altum, recta ab oriente in occasum linea ; ut usque hodie intuentibus clarum est.” Quibus et ille Witichindit Saxonis locus adjungi poterit: “ Populus Romanus Martiali imperatore a militibus interfecto, externis bellis graviter fatigatus, non sufficiebat solita auxilia administrare amicis: extructo tamen ingenti opere ad munimen regionis, inter confinia a mari usque ad mare, ubi impetus hostium videbatur fore, relinquebant regionem Romani.”.

# Al. fronteque.

• Al. ae. p Stigmata sunt signa victricia, Gloss. 9 Al. insulæ.

rer. * Al. Barbaria. Vid. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 468.

Georgius Buchananus et murumo hunc et Severi vallum eodem loco positum fuisse asserit, quo murus ille cespititius extructus fuerat, inter Abercornum et Fanum Patricii sive Kirk-patrick: ejusque multa vestigia extare ait : “ Paucis," inquit, “ antequam hæc scriberemus, annis, vestigia fossarum et murorum, item vicorum apparebant : nec adhuc muri diruti omnino ita confusa sunt indicia, ut non interim se multis in locis prodant: terraque leviter effossa, quadrati lapides eruuntur, quibus vicini agrorum domini ad ædium suarum substructiones utuntur. Indicant autem inscripti lapides, qui interim inveniuntur, id opus Romanorum fuisse :" quippe “ quibus' aut testimonia salutis per tribunos et centuriones acceptæ, aut sepulcrorum inscriptiones continentur.” Johannes Fordonus in suo Scotichronico, agnoscit quidem “ evidens illius fossæ vel muri signum meraque patere hactenus vestigia, atque hodierno nomine Grymisdike ab incolis vocari :" sed postremum hunc e firmo lapide constructum, a Tinæ fluminis ostio per transversam insulam ductum fuisse confirmat: “ Memoratus,” inquiens, “ murus initium trahit ad orientem in australi ripa fluminis Tyne, ad Caput capræ', quod Anglorum lingua sonat Caytis-hevid (ubi dudum Severus murum et vallum fieri jussit) ex opposito ad Novum castrum, et super fluvium Eske, quod et alias dicitur Scots

+ Witichind. gest. Saxon. lib. 1. " Buchan. rer. Scot. lib. 5. in r. XLI. w Id. lib. 4. in rege XXVII.

* Id. lib. 1. pag. 17. y Ita appellant Tergotus Dunelmensis, Florentius Wigornieusis et Rogerus

wath, per sexaginta millia passuum porrectus, finem habet juxta Carlile ad occidentem :" atque hic positum fuisse Severi vallum, non Camdenus' solum et Anglicarum rerum scriptores, quos inscitiæ aut incuriæ hic incusat Buchananus, sed Johannes Major? et reliqui Scotorum historici pariter consentiunt. · Nos vero, ut in Severiani valli situ definiendo ad horum sententiam libentissime accedimus: ita in lapidei ejus de quo nunc agimus muri loco designando Buchananum a vero haudquaquam aberrasse arbitramur. Quod ut rectius percipiatur, in memoriam revocandum est ex Spartiano, Ælium Hadrianum imperatorem in Britannia “ murum per octoginta millia passuum primum duxisse, qui Barbaros Romanosque divideret:" et ex Julio Capitolino, “ alium murum cespititium submotis Barbaris ductum" postea. ab Antonino Pio fuisse : alium nimirum murum cespititium ab eo quem Hadrianus prius duxerat, et alio in loco positum: priorem enim inter Tinæ et Escæ fluminum ostia, posteriorem inter Glotæ et Bodotriæ æstuaria, sive fretum Dunbritannicum et Edenburgicum, (quod angustum terrarum spatium superioribus temporibus Cornelius Tacitus docuit a socero suo Julio Agricola, non quidem muro, sed præsidiis firmatum ; summotis velut in aliam insulam hostibus) extructum fuisse, ipsæ Romanæa inscriptiones evincunt, a diligentissimo Camdeno hic productæ. Post hos Severus “ Britanniam, quod maximum ejus imperii decus est, muro per transversam insulam ducto, utrimque ad finem oceani munivit:" ut apud eundem Spartianum legimus. Eum murum non primus Buchananus, sed ante eum etiam Samuel, vel quicunque Niniit fuit interpolator, inter fretum Edenburgicum et Dunbritannicum ductum fuisse opinatus est; eodem ipso videlicet in loco, quo ab Antonino unus, et post annos ferme trecentos a Britannisalter e cespitibus murus est erectus: quibus illud aliquo modo favere videatur, quod Hovedenus in anni MLXXX. historia, Novi castri in altera Tinæ ripa positum, suburdium.

y Camden. Britann. pag. 652. ? Major, de gest. Scotor. lib. 1. cap. 14. a Camden. Britann. pag. 650. et 699. • Supra, pag. 111, 112.

€ Supra, pag. 131.

in vulgatis Aurelii Victoris et Eutropii occurrit codicibus; Severum in Britannia “vallum per duo et triginta millia passuum a mari ad mare deduxisse:" in antiquissimis tamen Eutropii exemplaribus centenarii notam huic numero fuisse præfixam, tum ex veteribus Latinis qui eum secuti sunt scriptoribus colligimus, ut B. Hieronymo in Eusebiano suo chronico, P. Orosio libro septimo, capite decimo septimo, et Aurelio Cassiodoro in fastis consularibus, tum ex Græco illius metaphrasta Pæanio, qui dúo kaì tpiákovra trpòs rois ékatòv onueña reddidit, et Georgio Syncello, qui eandem Pæanii summam milled stadiorum numero exprimendam putavit ; unicuique onusių sive milliario Italico, cum Dione Cocceianoe, Johanne Chrysostomo", Juliano Ascalonitas, Herone Geodeta" et aliis, septem stadia cum dimidio attribuens. · Atqui vallum hoc duorum et viginti milliarium spatio Fordonus definit: et ut ad duo et triginta extenderetur, magnificum illud quod Severi muro a Spartiano tribuitur elogium, quum maximum ejus imperii decus fuisse asserit, postulare vel flagitare potius videtur, ut eodem in loco in quo Hadrianus cespititium, Severum postea lapideum murum statuisse existimemus: non quidem centum triginta duo (id enim locii situs non admittit) sed duo et octoginta millia passuum longum : ita ut librariorum vitio, numeri quinquagenarii illam notam in quibusdam codici. bus penitus omissam, in aliis cum nota centenarii (quod facile fieri potuit) commutatum fuisse, jure suspicari liceat. Atque hoc ipso in loco a venerabili Beda vallum Severi constitui (licet id sibi persuaderi Buchananusk minime patiatur) verba illa omnino evincunt, quibus situm Colestis campi, olim Hefenfeld, hodie Haledon dicti, et non longe ab Hagustaldensi sive Hexhamnensi ecclesia et Tina

dotaðiwv xeliwy. Græc. Euseb. Scaligeri pag. 203. e Jacob. Gothofred. de suburbicariis regionib. pag. 13.

Chrysostom. in Johann. 11. homil. 62. op. tom. 8. pag. 370. indeque inter homilias Basilio Seleuc. perperam tributas, pag. 373. edit. Græc. Commelin.

$ Constantin. Harmenopul. epitom. juris civilis, lib. 2. tit. 4. h Hero, in Geodesia MS.

i Vid. Camden. pag. 651. k Buchanan, rer. Scoticar. lib. 4. in rege XXIII.

« AnteriorContinuar »