Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Christiano viro plane dignum, multa senectute vivendo fessus, felicemque sortitus est finem. Sed et Crathlintus rex sacram antistitis ædem muneribus ornavit amplissimis ; calicibus, patenis, candelabris aliisque similibus ad sacrorum usum commodis ex argento auroque fabrefactis : altarique cupro et ære clauso, proventus ad ea ex agris in sacræ ædis vicinia constituit. Fuit id templum omnium primum, Christiano ritu, ubi pontifex sacerque magistratus sedem haberet primariam, inter Scotos, cujus nostri meminere scriptores, dedicatum. Nunc vocant Sodorense fanum ; cujus nominis rationem, sicut aliorum complurium rerum et locorum, vetustas ad posteros obfuscavit. Crathlintus demum urbanis atque religiosis operibus insigne nomen ad posteritatem adeptus, vicesimo quarto sui principatus anno fato concessit.”

In qua narratione illud inprimis displicet, quod a Constantio Christianæ religioni structæ dicantur insidiæ : quum a persecutione illum prorsus abstinuisse, et Christianis impense favisse, sub finem septimi capitish locupletissimorum auctorum testimonio docuerimus : quibus etiam præteri actorum Metrophanis et Alexandri scriptorem (qui se vidisse Constantinum ait inter ephebos merentem in Palæstina sub Diocletiano cum Ægyptiis bellum gerente) ex minorum gentiumhistoricis testem adjungere possumus Johannem Zonaramk, Nicephorum Callistum' et Alexandrum monachum; in libro de inventione crucis, sub magni Constantis nomine, Constantii mores hunc in modum describentem : “ SuveßaoidevoE dè aŭrois kata tnv Bpetavlav Κώνστας ο μέγας, και του μεγάλου Κωνσταντίνου πατήρ, ανήρ τα πάντα γαληνότατος και πραότατος, ευσέβειαν ασπαζόμενος, και είδωλα μυσαττόμενος, και λίαν τους Χριστιανούς αποδεχόμενος. Regnavit cum ipsis in Britannia Constans Magnus, Constantini Magni pater: vir per omnia placidissimus ac humanissimus, pietatem amplectens, et idola detestans, Christianos quoque præ cæteris charos habens."

to Supra, op. tom. 5. pag. 208, 209. In biblioth. Photii num. 256. * Zonar. annal. tom. 2. sub. fin. | Niceph. histor. eccles. lib. 7. cap. 18, 19.

Neque illud etiam placet, quod Monam Cæsaris, Sodorensis episcopi sedem, quam Manniam appellamus, cum Taciti Mona, antiqua Druidum sede, Mon Britannis, Angleseia Anglis hodie dicta, confundat: quem errorem erudita Humfredi Lhuidi epistola, quam in geographico suo theatro spectandum nobis exhibuit Abrahamus Ortelius, jamdudum luculenter coarguit et profligavit. Sodorensem vero illam, Mevaniam appellat Paulus Orosius", et æque ac Hiberniam a Scotorum gentibus habitatam suo tempore fuisse confirmat: licet, qui illi æqualis fuisse fingitur, Flavius Lucius Dexter Hispanus scribat, ex insula sua Mevania, quæ nunc Isla-gruesa esse putatur, prope Carthaginem novam sive Spartariam profectos, “ incoluisse quandam insulam a se dictam Mevaniam, prope insulam non longe dissitam a Britannia."

Deinde quod Manniam hanc Crathlinti regis opera a gentilitia superstitione purgatam, atque sede episcopali ornatam, ex Veremundo refert Boethius, et Hibernorum nostrorum et ipsorum Manniensium traditioni repugnat; quæ laudem hanc magno nostro Patricio totam attribuit. Sic enim in chronico Manniæ inedito legimus : “ Multi a tempore B. Patricii, qui primus fidem Catholicam prædicasse fertur Mannensibus, in Mannia extiterunt episcopi.” Et in vita Patricii, a Jocelino descripta : “ Renaviganso Hiberniam, ad insulas maris convertendas divertit: e quibus Euboniam, id est Manniam, tunc quidem Britanniæ subjectam, salutari prædicatione ac signorum exhibitione ad Christum convertit. Inter quæ signa, illuc insigne claruit : quod quidam maleficus Melinus dictus, instar Simonis Magi se Deum asserens ac æthera volatu diabolico petens, precibus ejus e sublimi præcipitatus, corruit confractusque interiit. Quendam discipulorum ejus virum sanctum et sapientem, Germanum nominatum, in episcopum promotum illius gentis ecclesiæ novellæ regendæ præposuit ; et in quodam promontorio quod adhuc insula Patricii dicitur, eo quod ipse ibidem aliquantulum demorabatur, episcopalem sedem posuit. Aliis autem insulis ad fidem Christi conversis, singulis singulos aut etiam plures præfecit præsules de discipulis suis, sicque Hiberniam repetiit.” .

m Oros. lib. 1. cap. 2. a Pseudo-dexter in chronic. ad annum Christi 100. • Jocelin. vit. Patr. cap. 92.

In Mona quoque insula a Sodorensi episcopo cujus, • sicut aliorum complurium, vetustate nominis memoria periit,” S. Brigidam ætatis decimo quarto annoP vix superato perpetuæ virginitati addictam fuisse, nescio quem auctorem hic secutus, affirmat Hector Boethius? : quum ex vitæ illius scriptoribus, vel a Macca episcopo, ut eum appellat Cogitosus, sive, ut alii, Machilla S. Patricii discipulo, velatam illam in Hibernia fuisse appareat; vel, illo saltem interveniente, a sancto Mel episcopo: quod a vetere biographo, quem ex Cottoniano codice exscribendum curavi, ita traditum invenio: “Sancta Brigida, acceptis secum tribus puellis, perrexit ad fines nepotum Neil ad duos episcopos Mel et Melchu: qui discipuli sancti Patricii erant, et in opidis Midi habitaverunt. Et habebant quendam discipulum, nomine Macca: qui dixit ad Mel, Ecce virgines sanctæ foris sunt; quæ volunt velamen virginitatis de manu tua accipere. Tunc introduxit eas ante episcopum,” &c.

Ab ipso B. Patricio velatam illam fuisse affirmat Johannes Brampton" et Henricus Marleburgensis; a duobus sanctis episcopis discipulis S. Patricii, vetus scriptor Actorum Brigidæ, qui in historiarum sanctorum collectione Lovanii anno MCCCCLXXXV. edita legitur. Tirechanus Patricium ecclesiam ædificavisse notat in “ capite Carmelli in campo Teloch: in qua sancta Brigita pallium cepit sub manibus filii Cuille in Huisniuch Midi.” Et quia in Mannia insula ejusdem nominis episcopum a Patricii discipulis ordinatum vitæ Patricianæ scriptores narrant: inde opinio hæc de S. Brigida a Sodorensi episcopo velata videri posset traxisse originem. Mac-Cuill enim Manniensis iste episcopus Maccutheno dicitur: qui tripartiti de Patricio operis authori Magail, Probo Macfil, Jocelino Maguil et Machaldus appellatur. De eo Probus, libro secundo vitæ Patricii: “ Cum esset super mare

Carme sub man insula, cum vitæ Brigida inem. icitur: que

P Circa annum Christi CCCCLXVII.
9 Boeth. hist. Scot. lib. 9. fol. 158.
* Marleburg. chronic, ad ann. 493.

Hist. Joranalens. ad ann. 1185.

in navi pellea, aspirante aquilone, projectus est in insulam Euoniam nomine : quo cum divino gubernaculo pervenisset, invenit ibi duos viros mirabiles valde in fide et doctrina fulgentes, qui primi docuerunt verbum Dei et baptismum in Euonia ; et per eos conversi sunt homines insulæ ad Catholicam fidem. Sancti ergo prædicatores Christi, quos præfati sumus, quorum nomina sunt Conindrus et Romulus, cum vidissent virum hujus habitus; mirati ac miserti ejus, elevaverunt eum de mari, suscipientes pænitentiam illius cum gaudio. Igitur Mac-fil ubi susceptus est ab eis, ad regulam eorum corpus et animam suam exercitavit ; et totum vitæ tempus apud illos duos sanctos episcopos exegit, usque dum successor eorum in eodem episcopatu, Deo cooperante, fieri promeruit.”

Jocelinus vero duos istos episcopos Germano, atque illis Maguil sive Machaldum hunc successisse confirmat; ita rem gestam narrans: “ Lembum' ingressus sub protectione Dei coeli freto se commisit, ac eo gubernante ad insulam Euboniam, quæ Mannia dicitur, applicuit. Erant enim ibi duo episcopi sancti, Connidrius et Romulus vocati; quos ipse Patricius consecraverat et illuc destinaverat, ad populum insulæ illius regendum et erudiendum in fide Christi, post obitum sancti Germani primi ejusdem insulæ episcopi. Hi videntes hominem, mirati et miserati sunt super miseriam ejus, &c. Qui postmodum in magna sanctitate excrescens, post decessum sanctorum episcoporum prædictorum episcopalem gradum promeruit; ac signis et virtutibus clarus, ibidem requievit. Habebaturque in illa insula civitas quondam non exigua, cujus murorum adhuc cernuntur residua, ex ejus nomine cognominata.” Atque hæc sunt, quæ de primorum Manniæ episcoporum successione tradita reperimus.

Posterioribus temporibus, Norwegis Manniam et Hebridas occupantibus, unus et hujus et reliquarum insularum constitutus est episcopus: quorum primus Wermundus sive Wimundus fuisse videatur. Sic enim in Anglorum et Normannorum chronicis legimus, ad annum MCLI,

! Jocelin. vit. Patricii, cap. 152.

“ Johannes' monachus Sagiensis fit episcopus secundus insulæ maris quæ est inter Angliam et Hiberniam, propinquior tamen Angliæ quam Hiberniæ: unde et episcopus ejus subjacet archiepiscopo Eboracensi. Primus ibi fuerat episcopus Wermundus monachus Savignensis : sed propter crudelitatem expulsus fuit, et privatus oculis.” Et ad annum MCLXV. “Venerunt ad Henricum II. regem Angliæ, Guilielmus rex Scotiæ, et episcopus insularum Man et aliarum XXXI. quæ sunt inter Scotiam et Hiberniam et Angliam. Illas XXXII. insulas tenet rex insularum tali tributo de rege Norwegiæ; quod quando rex innovatur, rex insularum dat ei decem marcas auri: nec aliquid facit ei in tota vita sua, nisi iterum alius rex ordinetur in Norwegia.” Episcopum vero a Norwegorum metropolitano Nidrosiensi archiepiscopo consecrari consuevisse, ex Manniæ chronico liquet : in quo ad annum MCCXLVII. annotatum invenimus: “ Obiit Simon Sodorensis episcopus pridie Calendas Martii apud ecclesiam S. Michaelis Archangeli; sepultusque est in insula S. Patricii, in ecclesia S. Germani* quam ipse ædificare cæperat: mortuusque est anno pontificatus sui decimo octavo in senectute bona. Quo mortuo, communi assensu et consilio totius Mannensis capituli Laurentius quidam, qui tunc archidiaconus fuit in Mannia, in episcopum electus est: qui statim ad Norwegiam profectus est, ut se Haraldo regi et Nidrosiensi archiepiscopo, a quo consecrari debuerat, præsentaret. Sed Haraldus, propter quasdam literas quæ contra illum de Mannia transmissæ fuerant, nullatenus electioni ejus assensum præbere voluit, donec iterum cum ipso rediret ad Manniam, et ipso præsente ab omni clero et populo eligeretur.”

Et licet anno MCCLXVI. “ translatum regnum Manniæ et insularum ad Alexandrum regem Scotorum" ibidem legamus: quia tamen archiepiscopis Scotia tum carebat, episcopus Sodorensis a Nidrosiensi metropolitano, more solito, confirmationem et consecrationem obtinebat.

v Matth. Paris. in list, majore. Hist. Normannic. Script. ab Andr. du Chesnio edit. pag. 986. w llist. Normann. pag. 1000.

Primi Mannensis episcopi : de quo supra Jocelinus.

8. 800.

« AnteriorContinuar »