Imágenes de páginas
PDF
EPUB

finiis, in loco qui ab eo Elstan-furd vel Æthelstan-forde nomen obtinuit, duobus miliaribus ab Hadingtona distante, commisso occisum; ejusque caput abscissum“ in medio maris Scotici apud quandam insulam juxta portum reginæ quæ Inche-garvy ab incolis usque in præsens vocatur," conto affixum fuisse narrat: quanquam in proximum templum delatum, regio more sepultum fuisse, ex aliis referat Boethius": addens etiam, Pictorum Scotorumque nobiles tum“ pollicitos, Hungo authore, se suamque posteritatem signo cruciso D. Andreæ, quoties ad prælium fuerit proficiscendum, ut tam insignis victoria parta divinitus grata recordatione semper haberetur, pro insigni semper usuros." Guilielmi Malmesburiensis, a Johanne Fordono hic citati, de Æthelwulpho et filio ejus Æthelstano verba hæc sunt: “ Anno Dominicæ incarnationis DCCCXXXVII. Æthelwulphus, quem quidam Athulpum vocant, filius Egberti regnum sortitus, regnavit viginti annis et quinque mensibus; natura lenis, et qui sub quiete degere quam multis provinciis imperitare mallet: denique avito WestSaxonum regno contentus, cætera quæ pater subjugaverat appendicia Æthelstano filio contradidit, qui quando, vel quo fine defecerit incertum.”

Sed quemcunque habuerit ille exitum ; ab Hungo Pictorum rege occisum non fuisse illud argumento fuerit, quod Pictici regni excidio superstitem illum fuisse liqueat. Anno enim DCCCLI. Sandwici in Cantio Danorum cæsum ab eo fuisse exercitum, Asserius Menevensis de Ælfredi regis rebus gestis, annales Anglo-Saxonici, Fabius Ethelwerdus et Florentius Wigorniensis in chronicis suis, testes sunt locupletissimi. Boethiusa, Veremundum Andreapolitanum archidiaconum secutum se professus, “ quod is author circa temporum supputationem cæteris videretur accuratius elaborasse,” Æthelstanum hunc occubuisse notat postremis temporibus Achaii Scotorum regis, quem anno Christianæ salutis DCCCXIX. et Hungi princi

n Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 10. fol. 190. b. Vide supra, pag. 193. o Vide supra, pag. 188. P Malmesbur. de gest. regum, lib. 2. cap. 2. init. 9 H. Boeth, ut supra, fol. 191. a.

patus in Pictos sexto, emigravisse ex hac vita asserit: septemdecim non minus annis prius, quam vel Æthelstanus vel pater illius Æthelwulphus in locum Egberti hæres successisset. Eum errorem Buchananus" sanare dum conatur, longe effecit ampliorem. Licet enim et ille ad Achaii tempora ista referat; non tamen cum Fordono et Boethio Æthelstanum hunc Æthelwulphi occidentalium Saxonum regis filium fuisse, opinatur,“ sed Danicæ gentis imperatorem, cui Angli affirmant Northumbriam ab Aluredo concessam:" quum morte Achaïi nativitatem quidem Aluredi triginta, Æthelstani vero baptismum quinquaginta novem, et mortem non paucioribus quam septuaginta annis posteriorem fuisse compertum sit. Multoque adhuc minus Johannis Majoris admittenda conjectura est; quit Æthelstanum hunc, a rege Pictorum Hungo in Laudonia occisum, regis Edvardi senioris filium fuisse imaginatur: quem toto post extinctum Pictorum regnum seculo Glocestriæ vitam finivisse constat. · Anno DCCCXXXIX. Pictorum illam cladem contigisse, Johannes Fordonus et Hector Boethius referunt. Fuisse illum annum salutis humanæ DCCCXL. et Pictorum regni in Britannia DCCLIII. sub finem libri quarti Anglicæ suæ historiæ affirmat Polydorus Vergilius. Atque ab hoc principio regum Albaniæ series deducitur : quod et pervulgati isti Scotorum ostendunt versiculi, a Fordono et aliis commemorati :

Primus in Albania fertur regnasse Kenedus

Filius Alpini, prælia multa gerens. Nam Dalrietæ tantum regnum (ut dictumo est) ab occiduo oceano ad Argatheliæ et Brunalbaniæ fines protensum Scotorum reges, a Fergusio Erci filio usque ad Alpinum Eochaig sive Achaii filium, suæ ditioni habuerunt subditum: Alpini vero hujus filius Kenethus sive Kinadius, (a quo leges Mac-alpin, hoc est, filii Alpini, dictæ sunt constitutæ) post susceptum Dalrietæ regnum biennio transacto, in Pictaviam duxit exercitum, et quinto ineunte regni sui anno, ut habet liber Pasletensis, Pictos profligavit; cæsoque eorum rege Druskeno filio Feredethi atque imperio eorum tandem penitus sublato, Scotorum primus totius Albaniæ factus est monarcha : de cujus victoriis ex Johannis Fordoni Scotichronico hæc, si placet, accipe.

r Buchanan. rer. Scotic. lib. 6. in rege LXV.

$ Vid. Asser. de reb. gestis Ælfredi, ann. 878. Fab. Ethelwerd. et Florent. Wigorniens. ad ann. 878, et 889. vel 891. cum Guil. Malmesbur. de gest. reg. lib. 2. cap. 4. et Johanne Piko, in Guil. Lambardi 'Apxaiovonią, fol. 46.

t Major, de gest. Scotor. lib. 3. cap. 1, u Supra, pag. 147, 148.

“Tanta non solum in homines ira verumetiam in fæminas et parvulos desæviit, ut nulli sexui vel sacris parceret ordinibus: sed omne vivens, quod secum non abduxerat, gladio vel igne consumpsit. Anno deinde regni sui sexto, cum piratæ Danorum occupatis litoribus Pictos sua defendentes non modica strage prædando maritima protrivissent, similiter et ipse Kynedus in reliquos Pictorum terminos (montana finium suorum, videlicet Dorsum Albaniæ quod Drum-Albane Scotice dicitur, transiens) arma vertit: et multis Pictorum occisis reliquos in fugam compulit, et amborum regnorum monarchiam conquisivit. Picti vero, reparatis aliquantulum Anglorum auxilio viribus, quatuor annis Kynedum infestabant: sed consequenter postmodum inopinatis incursibus et variis eos stragibus debilitans, duodecimo tandem anno regni sui septies uno die congreditur; et innumeris Pictorum populis prostratis, regnum deinceps de fluvio Tine juxta Northumbriam ad Orchadum insulas, ut dudum sanctus Adamnanus Hyensis abbas prophetando retulit, totum sibi ratificat confirmatum.” Hæc Johannes Fordonus: cum quibus et illa Johannis Majoris conferas licet : “ Scriptum invenio, quod septies a desperatis Pictis eodem die Kenedus invasus est, et toties eos fudit: perdius et pernox in prælio et hostem fugando stetit. Postea ad Sconam rediens, Drusconem Pictorum regem capite obtruncat : et sic Pictorum regnum, quod ultra octingentos annos in Britannia duraverat, Kenedus extinxit et suo imperio adjecit. Viri inhumanitatem erga Dei famulos, mulieres et impuberes vehementer detestor : non enim ita in imbelles etiam Pagani bene instituti debacchari solent. Sed sive juste (inquit ille)

# Major, de gest, Scot. lib. 2. cap. 11.

sive injuste eorum terras Scoti ceperunt; eas in fine juste tenuerunt. Quod enim in nullius potestate est, id occupanti conceditur.”

Universo Kenethi regno anni tribuuntur viginti, monarchiæ vero post devictos Pictos fere sexdecim : de quorum tamen termino aliquantula est inter scriptores discrepantia. Imperium enim eum simul cum vita finivisse anno DCCCLIV. docet Fordonus et Buchananus; DCCCLV. Boethius et Leslæus ; DCCCLVI. Caradocus Lancarvanensis; DCCCLVIII. Uttoniensium annalium collector: juxta cujus rationes duodecimus Kenethi annus, quo cum Pictis postremo decertatum est prælio, in annum fere DCCCI. incidisset: unde hodiernæ Scotiæ regum Giraldus Cambrensis arcessit epocham; quum nomen illam accepisse dicit “ax Scotis de Hibernia venientibus, et in ea regnantibus per spatium CCCXV. annorum, usque ad regnum Guilielmi Rufi fratris Malcolmi,” quem anno MCLXV. defuncto fratri successorem datum fuisse legimus. Idem vero Giraldus, Scotorum genti iniquior, Pictorum' magnates specie humanitatis ad convivium invitatos atque ex improviso trucidatos ab eis fuisse narrat: “Sicque ex duobus populis, gens bellicosior (ita ille loquitur) totaliter evanuit; altera gens Scotorum longe impar, ex tali proditione emolumentum quodammodo consecuta, totam terram illam quam nomine suo Scotiam vocaverunt usque hodie possident: quibus eo tenipore Kinadius Alpini filius præsidens, Pictaviam invasit, Pictos delevit, sexies Saxones debellavit, et terram omnem a mari Scotico usque ad flumen Twedam usurpavit.”

Quod postremum tamen, de australi regni Kinadiani limite, in aliis? etiam Anglorum annalibus repetitum, non facile censemus admittendum: cum ad ipsum usque mare Scoticum, sive fretum Edenburgicum, veterem Caledoniæ limitem, longe post Kinadiana tempora Anglorum imperium prolatum fuisse priusa docuerimus. Tantum abest ut ad Scoticorum chronographorum accedamus sententiam, qui Kinadium sive Kenethum hunc ab Orcadum insulis usque ad Tinam fluvium et vallum Adriani fines suos promovisse, eaque ratione totum Northumbriæ comitatum, inter Tinam et Twedam interjectum, occupavisse ferunt: quem tamen comitatum, Anglici primum et Danici generis regibus paruisse, ac deinceps comites sive duces suos habuisse non est dubium. Primum vero Nordanhumbrorum comitem Osulfum, regnante Ædgaro, socium accepisse Oslacum, eique regionem ad aquilonarem plagam Tinæ positam commisisse, Eboraco cum suis finibus sibi reservato, confirmat Hovedenus". Siwardus postea, cujus in superioribus facta est mentio, “ cum Eadulfum comitem interfecisset, totius provinciæ Northanhymbrorum comitatum ab Humbra usque Twedam administravit:" ut ante Hovedenum testatus est Turgotus, in Dunelmensium episcoporum chronico. Ei successit Tostius : sub quo Copsi totius comitatus curas gerebat, ac deinde Guilielmo seni. ore regnante, “ Northanhymbrorum illorum qui ad septentrionalem fluminis Tini habitant comes factus est ;" ut apud eundem Turgotum, horum temporum æqualem, legimus.

* Ranulph. polychron. lib. 1. cap. 37.

Ibid. cap. 58. 1 Ibid. cap. 43. et 58. chronic. Britann, ad ann. 1347. product. a Supra, pag. 205.

Quod autem Giraldus, et eum secuti alii, de Scotis tradiderunt, non armis, sed dolis, Pictorum dominatum eos esse consecutos, “ multi fabulæ persimile ducunt, cum una omnino cæna non facile potuisset tot absorbere principes ac universum populum :" quemadmodum hic Polydorusd monuit: quanquam etiam fabulæ fortasse non minus videatur esse simile, quod de universo Pictorum populo tum deleto vulgariter receptum est. Ipsum certe Kenethum, tum in Caradoci Lancarvanensis chronico, in quo nomen ipsius Cemoith pro Cenoith vitiose habetur exaratum, tum in Ultoniensibus nostris annalibus, in quibus Cinædh Mac Ailpin rectius habetur nominatus, regis Pictorum titulo insignitum invenio. Ipsius quoque frater et successor, Domnall Mac Ailpin rex Pictorum, in iisdem

6 Hoveden. annal. part. 1. ann. 953.

Supra, pag. 204. d Polyd. Verg. Anglic. hist. lib. 4. fin.

« AnteriorContinuar »