Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mundo librum, ex Aristotele et Theophrasto, ut ille profitetur, desumptum, ita transtulit. “ In altera parte orbis jacent insularum aggeres maximarum; Britanniæ duæ, Albion et lerna.” Nam qui Iernam nostram Alexandri Magni temporibus ignotam fuisse autumant, illud Orphei in Argonauticis non videntur consideravisse:

Παρ δ' άρα νήσον αμειβεν Ιερνίδα. Ut de Andreæ Schotti" critica nihil dicam qui in versu illo, qui paulo ante præcesserat, "IEquai ei vnkoou ļolvvúouv άσσον ίκωμαι pro νηέσσιν έριννύσιν legit νήσοις Ιερνισιν, et de tempestate, quam circa Hiberniam insulam passi sunt Argonautæ, cum per oceanum Arctoum navigarent interpretatur. Nam Argonauticorum scriptorem Orpheum, non Thracium illum quidem (licet in toto opere personam ejus poeta induat) sed Crotoniatam, Pisistrato tyranno familiarem extitisse (eaque ratione Cyri, et laxatæ sub eo Judaicæ captivitatis, tempore claruisse) ex Asclepiada Suidas' nos docuit: cujusmodi antiquitatis ne ipse quidem populus Romanus, nominis sui testem, proferre poterit auctorem.

Hanc insulam “ Britannidem olim a Julio magno Cæsare vocatam,” Fabius Ethelwerdusk haud recte retulit. Non alio enim quam Hiberniæ nomine a Cæsare, uti post eum a Plinio, Solino et Tacito, designatam illam invenimus. Stephano tamen Byzantio “ 'lovepvía Iperavik, Tūv dúo èáoowv, Ibernia Britannica, e duabus minor;" Ptolemæo Alexandrino Mikpà Bpettavia et Abrahamom filio Chajæ, Rabbino Hispano, 17yr Am9092, id est, Britannia parva, ea est dicta. Atque ut Britanniæ minoris nomine ab Albione, ita Scotiæ majoris appellatione ab Albania discriminatam illam aliquando fuisse animadvertimus. Ita Sigismundus imperator in diplomate, quod datum anno MCCCCXXII. metropolin Salisburgensi Wigulei Hundii intextum legitur : « Sane,” inquit, “ pro parte religiosorum abbatis, prioris et conventus monasterii Scotorum et Ybernicorum de majori Scotia, in Ratisbona, devotorum nostrorum, oblata nostræ celsitudini supplex petitio continebat,” &c. et ante illum Dovenaldus O-Neyl, princeps Hibernicorum Ultoniæ, in fine literarum ad Johannem XXII. Romanum pontificem datarum : “Sciato paternitas vestra reverenda, quod præter reges minoris Scotiæ, qui omnes de nostra majore Scotia originem sumpserunt, linguam nostram in conditiones quodammodo retinentes, reges de sanguine nostro centum nonaginta septem in tota Hiberniæ insula regnaverunt." Ita Conradus a Monte puellarum canonicus Ratisbonensis, in vita S. Erhardi, quam ex codice MS. monasterii S. Magni Ratisbonæ a se descriptam communicavit mihi Stephanus Vitus: “ Floruerunt in area tempestatis hujus fluidæ et procellosæ vitæ viri sancti in Hibernia quæ major Scotia dicebatur, et se disperserant in numero multo per omnia Franciæ et Germaniæ loca, et hinc ad alia terreni orbis climata ; ut lumine fidei illuminarent populum tenebrarum, et cæcitatis erroribus extirpatis ad Solem justitiæ converterent oculos lippientes." Cui concinit et antiquus ille Ratisbonensis breviarii de eodem S, Erhardo hymnus :

• Schott. observat. human. lib. 2. cap. 20. 1 'Ορφεύς Κροτωνιάτης, εποποιός: ον Πεισιστράτη συνείναι το τυράννα 'Ασκληπιάδης φησίν, εν τω έκτο βιβλίο των γραμματικών. Δεκαητεpiav, 'Apyovautikà, kal alla rivà. Suid. in 'Opgeus.

k Ethelwerd. chronic. lib. 4. cap. 4.
| Ptolem. Almagest. lib. 2. cap. 6. pag. 31. edit. Græc.
m R. Abrah. Chajah, in sphæra mundi, cap. 6.

Verus hic Israelita,

Quem fraus omnis fugit:
Hunc exortum pusionem

Major Scotia nutriit. Et quidem Britannicos Scotos a nostris et nomen traxisse suum et originem, præter auctores jam anteaP a nobis laudatos, testem etiam hic nobis ultro se præbet Giraldus Cambrensis”. Cum enim Hibernienses scripsisset “ dictos esse et Gaidelos, dictos esse et Scotos ;" subdit, “ Scotiam quoque partem insulæ Britannicæ dictam esse aquilonarem, quia gens originaliter ab his propagata terram

* Tom. 2. pag. 396. edit. Monach. ann. 1620. • Scotichronic. lib. 12. cap. 32. P Supra, cap. 15. pag. 103. 9 Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 7. Vid. supra, pag. 115.

illam habitare dignoscitur. Quod tam linguæ, quam cultus, tam armorum etiam quam morum, usque in hodiernum probat affinitas.” Cui et Johannem Tinmuthensem comitem adjungimus, S. Columbani vitam sic exordientem: “ Beatus Columbanus in Hibernia insula in oceano sita, quam Scotorum gens inhabitat, ortus est. Hibernia enim antiquitus Scotia dicta est : de qua gens Scotorum Albaniam Britanniæ majori proximam, quæ ab eventu modo Scotia dicitur, inhabitans originem duxit et progressum habuit." Et S. Columbæ vitam ita terminantem: “Est autem sciendum, quod Hibernia proprie Scotorum est patria. Antiquitus igitur Scotia pro Hibernia sæpius scribi solet ; sicut hic in vita sancti Columbæ diligenter intuentibus apparet : et etiam venerabilis Beda de gestis Anglorum, multis in locis Hiberniam exprimere volens, Scotiam scripsit."

Quando vero primum Græcis et Romanis nomen Scotorum innotuerit, et quamdiu Hiberniæ nostræ incolæ illud retinuerunt; res a multis est et quæsita et disputata. Qui primo et secundo post Christum seculo Scotici nominis mentionem reperisse se existimant; vel ementitæ antiquitatis monimenta, vel novorum criticorum conjecturas" pro certis veterum testimoniis nobis hic obtrudunt. Nam ubi in 'Αποκολοκυνθώσει sua Seneca de Claudio Iudens cecinit:

Ille Britannos
Ultra vagi
Litora ponti,
Et cæruleos
Scuta Brigantes,
Dare Romuleis
Colla catenis
Jussit, et ipsum
Nova Romana
Jura securis
Tremere Oceanum.

Josephus Scaliger in Propertianis primum notis, deinceps in Eusebianiss animadversionibus, pro Scuta Brigantes,

r Vid. Hiberniam Resurgentem D.R. sect. 245, 246. • Scalig. ad Eusebii annum MMLX.

legi vult, Scoto-Brigantes : et ubi Florus poeta in Adrianum imperatorem, apud Ælium Spartianum, similiter lusit :

Ego nolo Cæsar esse,
Ambulare per Britannos,

Scythicas pati pruinas. Pro Scythicas, Thomas Dempsterus Scoticas substituit: “ Nec tamen hæc divinatio est,” ait ille,“ sed liber meus MS. probissimæ notæ correctionem diserte adstruit.” Verum tam suspectæ fidei hominem illum fuisse comperimus, et toties tesseram fregisse; ut oculatos nos esse hic oporteat et, nisi quod videmus, nihil ab eo acceptum credere.

His adduntur auctores subdititii duo, Joseph Ben Gorion et Hegesippus: qui in oratione a Josepho ad obsessos Hierosolymitanos habita mentionem Scotiæ ab eo factam fuisse fingunt. Sic enim de Romanis ille loquens apud Hegesippum" introducitur: “ Quid vobis cum victoribus universæ terræ; quibus secreta oceani et extrema Indiæ parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quæ terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus.” Nomine Scotiæ, quam insulam facit nulli ali terræ conjunctam continuatamque Hiberniam, quod etiam a Camdenoy est notatum, haud dubie designans. Apud Pseudogorionidemo vero, majore cum loquacitate pariter et vanitate : “ Quid vero, fratres et amici mei, Romanis bellum inferre vultis ? cum ipsi dominatores sint gentium ; qui aperuerunt claustra Indiæ et omnium insularum maris usque ad mare oceanum, et omnes partes orientales. Qui et imperium habent in terminos terræ, usque ad Britanniam ; et in omnem Scotiama, quæ stagnis aquarum undique clausa est; cujus populus magnus est sicut gigantes, proceræ homines staturæ et fortissimi, peritissimique jaculandi sagittas, atque strenuissimi milites in bello. Ad quos cum venisset dux exercitus Romani, opposuerunt se illi, nec voluerunt ei subditi esse: cum autem reges Romanorum venerunt, subegerunt eos ut servirent ipsis.”

! Dempster, apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 1. u Vide supra, pag. 117.

w Hegesip. de Excid. Hierosolym. lib. 5. cap. 15. Vide et Balderic. in chronic. Camaracens. lib. 1. cap. 2. * Patent?

y Camden. Britann. pag. 89. 2 Ben. Gorion, perek 84. fol. 126. editionis Hebraicæ, Venetiis excusæ.

סקוטיניאה 2

Vespasianum vero, quum adhuc Neronis dux esset, “ percussisse totam terram occidentalem, et Aschenaz (sive Germaniam) et Scotiam', et totam terram Tubal, et universam terram Togarma,” alter ille Hebræus significat, qui Pseudo-Josephi hujus majus opus in compendium redegit, et alicubi etiam aliarum fabularum interjectione nonnihil auxit. Sed utrumque infimæ antiquitatis esse scriptorem, præter alios luculenter jampridem ostendit Scaligerd: alterumque illum Yevdávvuov Hegesippum Constantinianis posteriorem fuisse temporibus, illa de Antiochia verba satis declarant: “ Urbse tertio loco ante ex omnibus quæ in orbe Romano sunt civitatibus æstimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantiorum: Persarum quondam caput, nunc repulsorium. Prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis.” Quam tamen postremam periodum contra mentem auctoris ab alio adjectam fuisse, res ipsa indicat: sicut et fortasse pericopen illam proxime præcedentem, ex qua non multo post annum DCCCCLXVIII. Hegesippum hunc vixisse collegit eruditissimus Vossius“. Cujus opinioni ne penitus hic assentiar, tum floridior quam ea ferebant tempora scriptoris stylus, tum Isidori Hispalensis me cohibet auctoritas; quem in libris Originumnon solum ad ea quæ in prius citato Hegesippi testimonio de Saxonia dicta sunt leviter allusisse, sed ista etiam, quæ de ejusdem gentis incolis ibidem subjiciuntur, plane expressisse deprehendi: “ Validissimum" genus ho

אשקוסיא 5

c Josephi compend. pag. 206. edit. Basil. ann. 1559. d Joseph. Scalig. in Elencho Trihæresii, cap. 4. e Hegesip. lib. 3. cap. 5. | Voss. de historic. Græc. lib. 2. cap. 14. 6 Isidor. Origin. lib. I. cap. 2. et lib. 19. cap. 1. h Hegesip. lib. 5. cap. 15.

« AnteriorContinuar »