Imágenes de páginas
PDF
EPUB

minum perhibetur, præstans cæteris : piraticis tamen myoparonibus non viribus nititur, fugæ potius quam bello parata.” B. Ambrosium, quem aliii interpretem, Johannes Hesselius Lovaniensisk multo rectius auctorem hujus operis fuisse censuit : eo certe antiquiorem non fuisse, res est quæ in dubium venire non potest.

Unde apparet, quod jam antea diximus, Scoticarum gentium, et quidem extra Britanniam positarum, tertio post Christum seculo primum meminisse Porphyrium, verbis illis ab Hieronymo, in epistola ad Ctesiphontem contra Pelagium Britannum et Celestium Scotum scripta, productis. “Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticæ gentes, omnesque usque ad oceanum per circuitum barbaræ nationes, Moysen prophetasque cognoverant.” Licet enim pro Scoticis gentibus quosdam codices habere Scythicas Erasmus hic annotaverit: vulgatam tamen lectionem omnino retinendam vel illud argumento fuerit, quod Scoticæ gentes cum Britannia, et barbaris nationibus ad oceanum habitantibus, conjungantur. Sub ejusdem seculi exitum ab Eumenio rhetore ad Constantium Cæsarem habitus est panegyricus : in quo Britanniamm Pictis et Hibernis assuetam hostibus commemorans, quos Pictorum et Scotorum nomine proxime subsequente seculo ab Ammiano et Claudiano designatos cernimus, Hiberniam veterum Scotorum patriam statuendam esse comprobat: quod et illa Claudiani apertissime confirmant:

Scotorum" cumulos flevit glacialis lerne.

Et

Totamo cum Scotus Iernen Movit, et infesto spumavit remige Tethys. Ejusdem veritatis in quinto post natum Christum seculo testem habemus locupletissimum Paulum Orosium, Hiber

1 Joh. Fischer. Roffensis, in libro contra Velenum. Lil. Gregor. Girald. de Poet. histor. dialog. 7.

k Jo. Hessel. in censura historiar, sanctorum.
| Supra, cap. 15. pag. 112. Vid. et cap. 8. op. tom. 5. pag. 254.
m Supra, cap. 15. pag. 115.

n Supra, cap. 15. pag. 103. • Supra, cap. 15. pag. 123.

VOL. VI.

niam nostram ita describentem: “ HæcP propior Britanniæ, spatio terrarum angustior, sed cæli solisque temperie magis utilis, a Scotorum gentibus colitur.” Et B. Patricium nostrum, cui confessionem tributam habemus, in qua Scotorum et Hibernorum nomen promiscue usurpatur ; et Fächum Sleibhtiensem, qui Patricium Scotis evangelium annunciavisse canit: in sexto vero Gildam Britannum, qui cum Britanniam primum a “ duabus gentibus transmarinis vehementer sævis, Scotorum a circio et Pictorum ab aquilone,” per multos annos conculcatum fuisse docuisset; de iisdem postea subdit, “ Revertuntur impudentes grassatores Hiberni domum; post non longum temporis reversuri. Picti in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps requieverunt.” Ubi Scotos et Hibernos pro una et eadem gente accipit : quod et a Cogitoso, tumo in prologo tum in epilogo vitæ S. Brigidæ, factitatum observatur, et ab alio quoque, qui ejusdem virginis acta heroicis descripsit versibus, atque in prologo sub Scotiæ nomine Hiberniam nostram hisce depinxit elegist :

Finibus occiduis describitur optima tellus,

Nomine et antiquis Scotia dicta libris.
Dives opum, argenti, gemmarum, vestis et auri,

Commoda corporibus, aere, sole, solo.
Melle fluit pulchris et lacte Scotia campis,

Vestibus atque armis, frugibus, arte, viris.
Ursorum rabies nulla est ibi ; sæva leonum

Semina non unquam Scotia terra tulit.
Nulla venena nocent; nec serpens serpit in herba,

Nec conquesta canit garrula rana lacu.
In qua Scotorum gentes habitare merentur:

Inclyta gens hominum milite, pace, fide.
De qua nata fuit quondam sanctissima virgo

Brigida ; Scotorum gloria , nomen, honor.
In septimo seculo literas, et e Britannia a Laurentio",
Mellito et Justo Anglorum episcopis, et ex Italia' tum ab
Honorio pontifice tum a Romano clero post successoris

P P. Oros. hist. lib. 1. cap. 2. 9 Supra, cap. 15. pag. 122.

Ibid. cap. 15. pag. 143, 144. s Tom. 5. antiqu. lect. Henr. Canisii, pag. 625, 626. et 641.

* Ex bibliotheca Cassinensi et Constantini Cajetani abbatis deprompta communicavit nobis Stephanus Vitus. .

u Bed. hist. eccles. lib. 2. cap. 4. Ibid. cap. 19.

ipsius Severini obitum, ad “ Scotos qui Hiberniam insulam Britanniæ proximam incolunt” exaratas, Beda memorat. Eodemque seculo, Isidorus Hispalensis scripsit : “ Scotia", eadem et Hibernia, proxima Britanniæ insula, spatio terrarum angustior, sed situ fæcundior.” Et Jonas abbas, in vita B. Columbani: “ Columbanus, qui et Columba, ortus est in Hibernia, insula in extremo oceano sita. Hanc Scotorum gens incolit: gens quanquam absque reliquarum gentium legibus, tamen in Christiani vigoris dogmate Aorens, omnium vicinarum gentium fide præpollet.” Hinc de Furseo Hiberno vetus actorum ipsius descriptor, Beda antiquior: “ Verbum Dei per universam Hiberniam prædicabat, et ea quæ viderat vel audierat omnibus populis Scotorum adnunciabat.” Et alius vitæ ejusdem scriptor: “ Beatissimus* Furseus navigans ex Scotia sive Hibernia, venit in Galliam.” Ita Dicuil Hibernus, in libro de mensura provinciarum orbis terræ, cum dixisset; “ Circum nostram insulam Hiberniam sunt insulæ, sed aliæ parvæ atque aliæ minimæ :" de Hethlandicis vel Shetlandicis, ni fallor, postea addit: “ Illæ insulæ sunt aliæ parvulæ, fere cunctæ simul angustis distantes fretis; in quibus, in centum ferme annis, eremitæ ex nostra Scotia navigantes habitaverunt.” Hiberniam, et Scotiam suam, pro eadem accipiens insula. Qua etiam ratione apud Aldhelmum abbatem Malmesburiensem, in epistola ad Ealfridum, “ Hibernenses) et Scoticos," “ Hiberniamo et Scoticum solum,” ut synonyma usurpari ; et apud Adamnanum Heyensem abbatem, de rebus S. Columbæ scribentem, ina iisdem narrationibus eandem regionem Scotiam simul et Hiberniam subinde appellari animadvertimus.

Eundem Adamnanum “ reversum ad Scotiam, multas gentis ejusdem turbas ad Catholicam temporis paschalis observantiam sua prædicatione correxisse,” sub initium octavi seculi scripsit abbas Ceolfridusb. Quod a Beda', qui sub illius regimine monasticam vitam excoluit, ita explicatum invenimus : “ Navigavit Hiberniam, et prædicans eis ac modesta exhortatione declarans legitimum Paschæ tempus, plurimos eorum legitimum Paschæ tempus observare perdocuit." Horum enim temporibus Hiberniad proprie patria Scotorum habebatur; atque, ut Isidori ætate, Scotia eadem erat et Hibernia. Atque inde est, quod Beda libri quarti ecclesiasticæ suæ historiæ capite vigesimo sexto quum dixisset, “ Anno Dominicæ incarnationis DCLXXXIV. Ecgfridum regem Nordanhumbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Berhto, vastavisse misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam," idem postea repetens, eum “ Scotiam nil se lædentem impugnavisse" scribit: ubi Scotiam eandem facit et Hiberniam, etiam in eo capitulo, in quo coloniæ inde deductæ Scotorum qui erant in Britannia expresse meminit. Similiter quoque libri tertii capite decimo nono postquam retulisset, “ supervenisse de Hibernia virum sanctum nomine Furseum ;" ad eandem narrationem iterum rediens, eum “ multis annis in Scotia verbum Dei omnibus annunciantem, ab ipsa quoque insula patria discessisse” narrat: et quod in quarto ejusdem libri capite de S. Columba affirmaverat, in Britanniam eum “ venisse de Hibernia, prædicaturum verbum Dei provinciis septentrionalium Pictorum,” id in chronologica totius historiæ epitoma sic exprimendum censuit, “ Columba presbyter de Scotia venit Britanniam, ad docendos Pictos :" quomodo et de S. Willibrordo cum scripsisset Alcuinus;

* Isidor. Origin. lib. 14. cap. 6.

* Tom. 1. hist. Franc. script. ab Andr. du Chesne edit. Paris. ann. 1636. pag. 657.

y Epistolar. Hibernic. syllog. num. 13. op. tom. 4. pag. 448. 2 Ibid. pag. 448.

a Adamnan. vit. Columbse, lib. 1. cap. 2. 13. 23. 30. et lib. 2. cap. 25, 26. edit. H. Canisii.

Queme tibi jam genuit fæcunda Britannia mater,

Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris :

b Ceolfrid. in epist. ad Naitanum regem ; apud Bedam, lib. 5. hist. cap. 22. c Ibid. cap. 16.

d Bed. hist. lib. 1. cap. 1. Vid. et lib. 3. cap. 27. et martyrolog. ejusd. VIII. Id. Julii.

e Alcuin. vit. Willibrord. lib. 2. cap. 1.

Illud iterum ita extulit:

Utf dudum cecini, fæcunda Britannia mater,

Patria Scotorum clara magistra fuit. Nono post Christum seculo Eginhardus, Caroli Magni notarius, in annalibus suis ad annum DCCCXII. de rebus nostris hoc scriptum reliquit: “ Classis Nordmannorum Hiberniam Scotorum insulam aggressa; commissoque cum Scotis prælio, parte non modica Nordmannorum interfecta, turpiter fugiendo domum reversa est.” Eadem fere habet Engolismensis ille monachus, qui Caroli Magni vitam descripsit: quæ Ermenoldus, vel quicunque Fuldensium annalium fuit collector, brevius sic exposuit : “ Classis Danorum Hiberniam aggressa, a Scotis prælio superatur.” Ita Rabano Mauro, Moguntino archiepiscopo,.“ Hibernia: Scotorum insula est,” atque “ Scotia" eadem et Hibernia.” Et a Walafrido Strabo, abbate Augiensi, S. Gallus modo de Hibernia' insula, modo de gentek Scotorum, ortus fuisse traditur. Et Wandelbertus Prumiensis diaconus, in martyrologio suo decimo sexto Calendas Aprilis de B. Patricio, qui Hibernos ad fidem Christi convertit, ita canit:

Bisque octona tuo, Patrici, nomine pollet,
Scotica gentilem miserate per oppida cultum.

Et vitæ S. Findani scriptor: “ Vir' quidam nomine Findan genere Scottus, civis provinciæ Laginensis, &c. Prædicti viri sororem gentiles, qui Nordmanni vocantur, plurima Scottiæ insulæ, quæ et Hibernia dicitur, loca vastantes inter alias fæminas adduxere captivam.” Et apud Ninium Britannum ejusmodi dicta passim occurrunt: “Novissime venerunt Scoti a partibus Hispaniæ ad Hiberniam. Novissime venit Clam Hoctor, et ibi habitavit cum omni gente sua usque hodie. Nulla tamen certa historia ori

| Alcuin. vit. Willibrord. lib. 2. cap. 33. & Raban. in martyrologio, VIII. Id. Julii. * Id. de universo, lib. 12. cap. 5. i Walafrid. præfat, in vitam Galli. k Id. lib. 1. cap. 20. et lib. 2. cap. 46.

| Tom. 1. Alamannicar. rerum scriptor. a Goldasto edit. pag. 318. Benedict, Gonon. appendic. ad vitas patrum occidentis, pag. 155.

« AnteriorContinuar »