Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eorum Scotia." Sed de Mariano satis: cujus chronicon integritati suæ restitutum a clarissimo viro Gerardo Johanne Vossio propediem expectamus.

Sub duodecimi seculi initium Theodoricus, abbas monasterii S. Trudonis in Leodiensi territorio, S. Rumoldo, Mechliniæt anno DCCLXXV. a sicariis interempto, patriam' assignans Scotiæ insulam, Britanniæ adjacentem et ab ea mari interjecto diremptam ; ad nostram plane digitum intendit Hiberniam : quæ de ea Solinus disertis verbis protulit, ita recitans : “ Hæc est illa Scotia, teste Solino, olim inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua interdum, nisi a pascuis arceantur, in periculum agat saties.” Et Sigebertus Gemblacensis in chronico, ad annum CCCCXXXII. de Patricio nostro scribens : Archiepiscopus Scotus ordinatus, per sexaginta annos signis, sanctitate, doctrina excellens, totam insulam Hiberniam convertit ad Christum.” Eam a Scotia Britannica, ulterioris adjecto epitheto, Bernardusm discriminat: de Malachia Armachano archiepiscopo scribens: “ Ab ulteriori Scotia usque cucurrit ille ad mortem.” Et quum in Benchorensi apud Hibernos monasterio oratorium lapideum, contra patriæ consuetudinem, extruere vellet Malachias : iniquum quendam obtrectatorem, indigenarum nomine, ita illi obloquentem inducit: “ O bone vir, quid tibi visum est nostris hanc inducere regionibus novitatem ? Scoti sumus, non Galli.” E lapide enim sacras ædes efficere, tam Scotis" quam Britonibuso morem fuisse insolitum, ex Beda quoque didicimus. Indeque in S. Monennæ monasterio ecclesiam constructam fuisse notat Conchubranus“ tabulis dedolatis, juxta morem Scoticarum gentium: eo quod macerias Scoti non solent facere, nec factas habere.” In decimo tertio vero seculo Cæsarius Heisterbachensis Scotiæ nomen Hiberniæ tribuit apertissime: quum, vulgi credulitate fretus, ad pænas purgatorias stabiliendas nimis sane confidenter hoc urget argumentum : “ Quip de purgatorio dubitat, Scotiam pergat, purgatorium sancti Patricii intret; et de purgatorii pænis amplius non dubitabit." Neque repetere opus est quæ ex decimo quarto et decimo quinto seculo Dovenaldi Nellani principis Hibernici et Sigismundi Cæsaris jam producta sunt testimonia, majoris Scotiæ appellatione Hiberniam ab Albania clarissime distinguentia. Nam recentiorum calculos diligenter a D. Rothæof collectos habemus: cujus tum libris publice, sed celato nomine, editis, tum scriptis privatim transmissis, non parum hic adjutum me fuisse libens agnosco.

* Jo. Molan. natal. sanctor. Belgii; Jul. 1.

| Theoderic. vit. Rumoldi, tom. 7. vitar. sanctor. a Jacobo Mosandro edit, ad Jul. 1.

m Bernard. vit. Malachiæ. n Bed. hist. eccles. lib. 3. cap. 25. init. • Jd. ibid. cap. 4. ut supra, pag. 200. Vid. et cap. 6. op. tom. 5. pag. 141.

Quæ autem hucusque disseruimus, necessario præmittenda hic erant omnia ; partim ne quæ de Scotis et insulis Britannicis dicturi sumus ad Hiberniam nihil spectare quis opinaretur; partim ut Thomæ Dempsteri insolens retunderetur audacia, quem in epistola ad Maphæum cardinalem Barberinum, nunc Urbanum VIII. pontificem, Scotico suo menologio præfixa, Hiberniam“ nunquam Scotiæ nomen habuisse” asseverare non puduit. Et quanquam ipse' agnoscat, “ Bedæ Hiberniam Scotorum esse patriam et eum secuto S. Isidoro Hispalensi,” quum Isidorus ante Bedam natum non solum ab Scotorum gentibus cultam, sed etiam Scotiam eandem et Hiberniam fuisse, contra Dempsterum expresse asserat, et utrique tam Hiberniæ quam Albaniæ suæ populo commune interdum fuisse Scotorum nomen haudquaquam inficietur : tamen “ exiguo tempore appellationum hanc confusionem duravisse, et externis scriptoribus ignotam cum Beda et natam esse et extinctam,” contra tantam jam productam nubem testium, ore perfricto prædicat. Indeque Scotos, quotquot doctrina vel pietate celebres a scriptoribus uspiam commemoratos invenerat, etiam eos qui ante annum Christi DCCCXL. claruerunt, quando Scoto-Britanni Dalriedæ finibus exiguisu sane continebantur, e majore nostra Scotia turmatim abductos, non tam in minorem transfert, quam in unum illius angulum detrudit simul omnes et compingit.

P Cæsar. Helsterbach. dialog. lib. 12. cap. 38.

4 Vid. Hiberniam resurgentem, edit. Colon. ann. 1621. distinct. 3. et tracta. tum de nominib. liberniæ, præfixum Florilegio insulæ sanctorum, edit. Paris. ·ann. 1624.

Dempster. apparat. ad historiam Scoticam, lib. 1. cap. 3. pag. 10. et 13. Vid. Hibern. resurgent. distinct. 4. exercitat. 13. sec. 255, 256. &c.

* Isidor. Orig. lib. 14. cap. 6.

Cujus plagii socium et consortem cum Philippum Ferrarium Italum reddere Dempsterus conaretur, sanctorum" Scotiæ indiculo communicato, quo catalogum generalem sanctorum, qui in martyrologio Romano non sunt, ille locupletaret : vir doctus, fraude demum percepta, sequentem admonitionem ad lectorem operi suo præfigendam curavit: “ Illud te admonendum duxi; me nonnullos sanctos Hibernos, alios scriptores sequutum, Scotiæ sive Angliæ tribuisse. Cujus rei ea causa fuit, quod olim Hibernia Scotia dicta est, et Hiberni Scoti sunt appellati :uti apud D. Prosperum, Orosium, D. Isidorum, Cogitosum, Adamnanum, Ionam, antiquos scriptores, Bedam, et D. Bernardum abbatem aliosque vitæ sanctorum Hiberniæ scriptores videre est. Quis enim SS. Patricium, Brigidam, Brandanum, Columbam, Columbanum, Gallum, Magnum, Virgilium, Kilianum, Rumoldum, Dympnam, Fiacrium, Fuscum", Malachiam, Laurentium et alios Hibernos esse ignorat ? qui tamen Scoti et in Scotia nati a scriptoribus vitæ eorundem dicuntur. Martyrologium quoque Romanum Brigidam virginem, quæ in Hibernia nata, defuncta est tumulata, et alios quosdam in Scotia reponit. Quod te admonere libuit propter quosdam 'Ayiok értac." Ita ille; Dempsterum jam, cum suis gregalibus, inter sanctorum fures connumerans.

Primum de Servatoris nostri cruenta passione nuncium re jam recenti, a Conallo Ceanaigh pugile celebratissimo, cui oppidum Raith-Airther fuisse domicilium, et cui Magnesiorum et Maurorum stirps suam fertur debere originem, ad Conchurem Ri-Ullagh sive Cornelium regem Ulidiæ?, in Magiensi juxta sinum Fergusianæ Petræ peninsula regiam tunc habentem, Hierosolymis perlatum fuisse, Insulanorum prædicat traditio. Eam satis confidenter nugatorum nostri temporis facile princeps Philippus Sullevanusa, in historiæ Catholicæ (quam appellat) Iberniæ compendio, sic enarrat: “ Regnante in Ultonia Conchure rege, Conaldus Carnius pugil nobilis animo roboreque præstans peregre profectus exterarum rerum cognitione flagrans, postquam rursus in Iberam reversus est, regi retulit se Ierosolymis fuisse: vidisseque hominem, qui vocabatur Jesus, et Judæorum rex, forma plusquam regia et divina præditum, vitæ innocentia et sanctitate excellentem, mirandarum rerum opificem, et omni virtutum ornamento fulgentem, falsis criminibus argui, inique damnari, verberibus affici, cruci affixum in Calvario monte interfici, et inhumari, sed iterum divinitus revixisse, et sepulchrum fuisse egressum. Tum rex: Hic, inquit, revera est orbis totius Dominus et opifex, quem in mundum fuisse venturum nostrorum vatum præsensionibus proditur. Inde nonnullos, qui Romam et alias regiones Catholicas petiverunt, sacro baptismatis rore fuisse sparsos: eisdemque doctoribus alios accepisse fidem; et aliquos vitæ integritate asperitateque et miraculis fulsisse, inque Cælitum fastos atque cætum esse relatos perhibetur.”

i Vid. Edovardum Maihew Anglum, in natalib. sanctorum congregat. Anglicanæ ordinis Benedict. August. 31. pag. 1405.

u Vid. supra, cap. 15. pag. 148. w Vid. Philip. Ferrarii catalog, general. in fine notarum ad Januarii diem 4. x Furseum.

Multo modestius rem totam ita proponit, in Hierographia sua Hiberniæ nondum edita, D. Rothæus : “ Nec sat ipse scio an istud mereatur commemorationem hoc loco, quod in vernaculis nostris annalibus reperio consignatum, de primo rumore qui insonuit auribus in Hibernia; de prima, inquam, omnium auditione earum rerum quæ contigerunt in urbe Hierosolymorum circa mortem filii principis, in cruce a Judæis suffixi pro quorum salute advenerat. Tradunt illi veteres nostrates pugilem, ex ipsa gente famosissimum, qui multas terras tentandi roboris causa peragraverat, Palæstinam adiisse, et in urbe Hierosolymitana præsentem conspexisse totam tragoediam accusationis, judicii, et nefariæ necis illatæ Christo Redemptori; ipsumque reducem enarrasse Cornelio regi quæcunque audierat vel viderat circa illam innocentis agni in monte Calvariæ victimam. Auditis ingemuisse regem, indignoque facinori cum summa indignatione infremuisse, subitaque ira correptum inclamasse ultionem 'in sceleratos homicidas; se vero si contingeret adesse non passurum inultam sævitiam ingratorum civium dixisse perhibetur. Cum his inardescens vindice animo in sceleratos mortis auctores, educto gladio impetum fecit in saltum vicinum, conscissisque mucrone virgultis, consimilem cædem facturum se proclamavit sicariorum et homicidarum, qui violentas manus intulissent suo principi et Domino. Hæc nostris illis veteribus rois èyypápois kai kypápois ad posteros transmissa, quisque pro arbitrio libret in statera sui judicii, fidem postea quam par erit vel adhibeat, vel adimat: nuda recitatio nemini facit prejudicium.”

y Mac-Gennis et 0-More.

* Ultoniensis provinciæ partes fuerunt Ullagh (Magnesiorum patria) Dal-rieda de qua supra, pag. 147. et Dalvietagh.

· Sullevan, histor. Ibern. tom. 1. lib. 4. cap. 5.

Ab apostolis vero in Britannicis nostris insulis Evangelium annunciatum fuisse, aúctorem nos dare possumus Eusebium Pamphili, libro tertio EvayyeduñS 'ATODELEEUS diserte affirmantem, ex eorum numero aliquos “ ÚTÈD TÒV 'Ωκεανόν παρελθείν επί τας καλουμένας Βρεττανικάς νήσους, trans oceanum accessisse ad eas insulas quæ Britannicæ vocantur.” Unde de apostolorum dispersione agens in ecclesiastica historia Nicephorus Callisti ; “ Ayuntov, inquit, kaì Außúnv aldos èláy xavę, rois d'ļo xátole TOŪ Ikeavoū kaì rais Bperavikaīs vícois épíotato &Tepoç. Ægyptum et Libyam sortitus est alius, extremas vero oceani regiones et insulas Britannicas alius obtinuit.” Atque hunc quidem Simoni Zelotæ, Eusebium vero, ex Syme

tea quini facit nostris dare ProdELE ELS

b Niceph. hist. lib. 3. cap. 1. Πρός εσπέριον ωκεανόν εισβαλών, και τας Βρετανικές νήσους ευαγγεdeoapevoç. Id. lib. 2. cap. 40.

« AnteriorContinuar »