Imágenes de páginas
PDF
EPUB

docere voluit. Propterea non procul a lacu Thunense, sub oppido Underseven suam habitationem fixit, omnia bona pauperibus distribuit, adque confluentes homines Christi meritum proposuit: donec tandem circa annum Domini centesimum decimum ibidem in vera fide obdormiverit. Ejus cella adhuc in dicto loco ostenditur."

De eodem Petrus Merssæus Cratepolius in libello de sanctis Germaniæ: “ S. Beatus ex nobilibus ortus parentibus in Britannia, Romam profectus, et cum religionis veræ esset cupidus, a beato Petro apostolo in Christi fide instructus est et baptizatus. Inde Christianis annumeratus est; et doctrinam quam susceperat, aliis impartiri summopere advigilavit. Cum jam proposuisset redire in suam patriam, in Helvetiis substitit, et incolas ibi in vera fide instruxit. Sub oppido Undesivem construxit habitationem ; et Christi meritum ac peccatorum indulgentiam omnibus cum magno fructu animarum proposuit. Postremo anno Domini CX. ibidem mortuus est in vera fide. Ejus cella adhuc in dicto loco ostenditur. Ossa illius Confluentiæ in monasterio Carthusianorum in magna reverentia conservantur.” Et Franciscus Guillimannus rerum Helveticarum libro primo, capite decimo quinto: “ Beato, antequam sacris Christianis initiaretur, Suetonius fuit nomen. Multæ pietatis et sanctimoniæ, miraculisque clarus diu apud Helvetios, præcipue pago Aventico et Urbigeno, apostoli Christi munere defunctus est. Ultimo se in solitudinem recepit, apud Interlacenses pagi Urbigeni locum nactus, cum inde draconem sævissimum et nocentissimum crucis signaculo expulisset, eam quam tenuerat rupem et speluncam pro tecto usurpavit: ibique longa ætate confectus, vitam deposuit, sub initium imperii Trajani, (A. D. N. XCIX. circiter) quo etiam tempore Johannes apostolus et evangelista, ultimus apostolorum, mortuus sive translatus est; Helvetiis ab omni antiquitate, cultu et veneratione longe celeberrimus. Ejus demum Beati sacræ reliquiæ, ubi religio mutavit, patrum memoria inde Luceriam translatæ, non minore in honore sunt : quamquam et ejus memoria apud Interlacus Catholicis non omnino obliteravit. Ibidem et Achates mortuus, et sepultus est.”

Hic vero observatione digna est illa beati Rhenani de nostri Beati actis vulgatis observatio: “Quidam superioribus annis, quem adhuc audio superesse, Beatum anachoretam Helveticum, ut vulgus prædicat, Suetonium fuisse vocatum affinxit, illius vitam describens; et socium habuisse, cui nomen esset Achatæ. Adii hominem, quæsiturus undenam id assereret: putabam enim hæc illum absque auctore non dicere. Sed audi impudentiam. Propterea, inquit, addidi Suetonium fuisse vocatum, quod legerem e Suedia prodiisse. Et quia Æneæ Virgiliano fidus Achates semper adhæsit, ideo sodalem illius hoc nomine donavi, alioqui anonymum futurum. Et tamen hæc historia, si ita vocare libet, non solum picta est in templis, ac scripta, sed etiam typis excusa." Eadem nimirum verisimilitudine, qua Turegii apud Lusitanos in fano B. Mariæ sacro, ex ethnico viarum curatore, joculari errore Viarium episcopum factum, et pro martyre cultum, eos quibus lumbi dolerent absque dubio juvare solitum, in epistola ad Bartholomæum Kebedium de martyribus Eborensibus scripta lepide narrat vir eruditissimus Andreas Resendius. Ut hic oppido ridiculum Dempsterus” se exhibeat; qui ad hunc ipsum Rhenani locum intendens digitum, ex ineptissimo nihilominus illo Suetoniani nominis figmento “præclarum antiquitatis monimentum nobilissimi stemmatis Setoniorum,” Wentoniæ et Dunfirmelini comitum, expiscari conatus est.

S. Beato condiscipulus adjungitur S. Mansuetus, sainct Mansu vulgo dictus; qui Leucorum genti in urbe Tullensia primus Evangelium annunciasse traditur. Eum Leo IX. Romanus pontifex, qui olim episcopus Tullensi ecclesiæ præfuit, in sanctorum numerum retulit: ejusque memoria tum in martyrologio Romano, tum in Adonis et Petri Equilinio fastis, ad tertium Nonas Septembris celebratur. Tullensibus a B. Petro destinatum, Robertus S. Mariani monachus in Antissiodorensi chronico scripsit: Tullensium primum fuisse episcopum, ex eorum annalibus Franciscus Irenicusa retulit. “Primus fuit episcopus Tullensis sanctus Mansuetus, discipulus sancti Petri, socius sancti Clementis episcopi Metensis, natione Scotus:" inquit Antonius Monchiacenus Demochares”; et eum secutus Johannes Chenu, in Tullensium episcoporum catalogo. Similiter et Constantinus Ghinius, in sanctorum canonicorum natalibus, Septembris die tertio, “Tulli in Gallia natalis sancti Mansueti episcopi; qui natione Scotus, discipulus autem S. Petri apostoli, Romæ ordinatus, et cum sancto Clemente episcopo Metense in Galliam missus, apud Tullenses primus resedit episcopus, eosque verbo, exemplo, ac miraculis ad Christi fidem perduxit ; ibique requievit in pace." Et Guilielmus Eysengreineus : “ S. Mansuetus natione Scotus, ex nobili prognatus familia, Simonis BarIonæ apostolorum coryphæi discipulus, socius B. Clementis episcopi Metensis, a Petro Leucorum in urbe Tullensi primus antistes consecratus est anno Christi XLIX. Tiberio Claudio Cæsare Augusto Germanico.” Et Arnoldus Mermannius, in theatro conversionis gentium : “ Tullenses habuere apostolum suæque in Christum fidei primum antistitem S. Mansuetum, S. Petri apostoli discipulum, S. Clementis collegam, origine Scotum, anno et quod excurrit LX. imperatore Nerone."

y Rhenan. rerum German. lib. 3. pag. 161. edit. Basil. ann. 1531. 2 Dempster. hist. ecclesiast. lib. 2. num. 159. a Toul, in Lotharingia. b Petr. Galesin. not. in martyr. Rom. III. Non. Septembr. ¢ Petr. de natal. lib. 11. cap. ult. sec. 235.

Ad Neronis quoque tempora refert Petrus Galesinius, sed annum a Christo nato circiter LXX. nominare maluit. Circa undecimum Claudii annum, æræ Christianæ LI. eum huc se contulisse scribit Tullensis archidiaconus, Franciscus Rosierius : qui illius acta fusius hunc in modum explicat: “ Tullum Leucorum urbem primariam accessit Mansuetus patria Scotus, vir nobilis et Christianus, ab apostolo Petro illuc Roma missus, quem dudum audierat, fideique rudimenta ab eo susceperat, ut verbum Dei evulgaret. Primum quidem ob gentilem superstitionem, inanes et irriti illius conatus fuere. At quemadmodum Deus vult omnes homines ad agnitionem sui nominis venire ac servari, sic ille permisit, dum ibidem equestres et hastati ludi fierent, ut nobilis puer, qui e specula prospectabat, præceps exanimisque rueret. Cui Mansuetus vitam evidenti miraculo restituit, non sine ingenti totius populi admiratione. Hinc pueri pater, qui tunc Leucis præficiebatur, cum sua gente, sacra lotione tinctus est. Hujus viri sancti peregrinationis comites extitere Valerius, Maternus, Eucharius, qui Treveris nostram religionem suaserunt; Clemens Mediomatricibus, aliisque Rhemis et Cathalaunis, ut Memmius et Fælix : quorum animi candor sic profecit, ut universæ Galliæ idololatria rejecta integram fidem abhinc imbiberent.”

d Irenic. German. exeges. lib. 3. cap. 49. e Demochar. de missa, lib. 2. cap. 33. í Eysengrein. centenar. 1. part. I. distinct. 3. 8 Fr. de Rosiers, Stemmat. Lotharing. tom. 2. hist. capital. 22.

Horum omnium acta (si postremum tantum exceperis) ex manuscriptis codicibus edidit nuperrime Narbonensis prætor Franciscus Bosquetus", de ecclesiæ Gallicanæ historia optime meritus : et inter ea Mansuetii nostri vitam ab Adsone abbate jussu Gerardi, qui Gauzlino in Tullensi episcopatu anno DCCCCLXIII. successit, et in sanctorum numerum a Leone IX. postea relatus est, conscriptam. Cujus Adsonis et ille de Antichristo tractatus est, B. Augustino perperam attributus: quem Cantabrigiæ in collegii Corporis Christi sive S. Benedicti bibliotheca vidimus, Gerbergæ reginæ, Henrici Aucupis Germaniæ regis filiæ, Othonis Magni imperatoris sorori, S. Ludovici IV. regis Francorum conjugi, ab Adsone monacho dicatum. Ita vero Mansueti nostri originem Adso ille designat: “ Ea tempestate, ut scripturæ documento percepimus, quidam sanctæ indolis fuerat adolescens, nomine Mansuetus, ex transmarinis partibus nobilium quidem Scotorum clara progenie genitus, sed mentis egregiæ nobilitate multo preciosius insignitus. Qui videlicet, teneræ adhuc ætatis processu constante, cum præsagio nominis provehebatur culmine sanctitatis; moribusque vocabulo consonantibus, semper sublimior studebat fieri augmento pietatis.” Atque iterum, “ Ex transmarinis Scotorum finibus has partes (Tullensium scilicet) moris erat expetisse multos: inter quos eo tempore vir quidam pauper cum conjuge dicitur accessisse. Antiqui enim temporis multos fama excierat, suæ gentis virum sanctissimum Scottigenis peregre abeuntibus solito potissimum expetendum.” Posteaque pauperis illius rustici verba ista recitat: “O sancte Dei, Scottum inquam te, Scottum et me, genti Scottigenæ propitius miserere.”

h Bosquet, histor. ecclesiæ Gallicanæ tom. 1. part. 2. edit. Paris. ann. 1636.

Ibid. pag. 23. vid. et part. 1. lib. 1. c.ip. 20.

Desiderantur vero in ea editione carmina, quæ in Mansueti laudem huic operi Adso præmisit: unde illud quidem Dempsterok citare libuit: . Protulerat quendam generosum Scotia natum

Mansuetum. Dissimulato interim hoc tetrasticho!; quod non solum Scotiam eandem suisse cum Hibernia aperte significat, sed etiam insulam hanc Mansueti tempore Christianæ religionis cultoribus refertam fuisse haud obscure subindicat.

Inclyta Mansueti claris natalibus orti

Progenies titulis fulget in orbe suis.
Insula Christicolas gestabat Hibernia gentes :

Unde genus traxit, et satus inde fuit.

Quo etiam referenda authoris libelli de fundatione ecclesiæ S. Petri consecrati extra muros civitatis Ratisbonensis, nugacissima illa narratio:“ Beatissimo Petro apostolo urbis Romæ principatum tenente, ac Tiberio Cæsare regnante, tempore eodem venit de Hibernia quidam vir sanctus episcopus nomine Mansuetus, cum societate plurima sanctorum Hiberniensium, invisere Romæ cæli clavigerum ; ad consequendam ab eo indulgentiam. Videns B. Petrus sanctorum virorum prudentiam, illorum quosdam misit in Apuliam, alios in Calabriam, alios alio, ut verbi Dei semen seminarent. Ipsum reverendum episcopum Mansuetum ad Lotharingiam direxerat, ut filios Dei

k Dempster. hist. ecclesiast. Scot. lib. 12. num. 838.

| Edovard. Maihew, tabul. 2. natal. Bencdictinorum congregat. Anglican. August. 31. pag. 1404.

« AnteriorContinuar »