Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Pendiac, pro Pepidiauc?, nominans juxta vallem Rosinam. Humfredus Lhuydusa etiam in Rosea valle natum asserit: de qua Giraldus : “ Diciturb locus, ubi ecclesia Menevensis sita est et in honore B. Andreæ apostoli primo fundata, vallis Rosina : quæ tamen Marmorea potius quam vel Rosea vel Rosina dici posset; quoniam rosis minime, marmore vero plurimum abundat.” Et quia eo aliquando secessisse, et monasterium ibi fundavisse Patricius ferebatur; etiam natum ibidem fuisse, opinandi data inde est occasio.

In baptismo vero haudquaquam Patricium, ut Jocelinusa voluit, sed Succat a parentibus fuisse dictum, non Sigebertus solum Gemblacensis et Florentius Wigorniensis Jocelino priores, sed etiam carmina Fiecho Slebhtiensi episcopo tributa confirmant; in quibus et Succat filius Calpuirnd filii Otidi (sic enim ibi appellatur, qui aliis Odaige, Potaid et Potitus dicitur) filii Odissi fuisse memoratur. Antiquus Fiechi scholiastes Suc-cath lingua Britannica Deum belli vel fortem bello significare notat : et genealogiam ulterius protendens, Odissum filium Gornuid fuisse ait (Cornutum et Cormacum alii nominant :) eumque filium Merevid (alii Liberudi vel Libairni) filii Otæ (alii Odonis) filii Muric (alii Maviric) filii Oric, filii Leonis, filii Maximi, filii Hencredi (alii Eancreti) filii Feirin, filii Britti (alii Britani) a quo sunt Bretani nominati. In aliis quæ penes me sunt sanctorum Hiberniæ genealogiis, inter Eancretum et Ferineum, interponitur Eirisus et pater illius Pilistus; atque Britanus sive Brittus ille, Britannicæ gentis auctor, filius fuisse dicitur Fergusii, filii Nemedi, illius nimirum, de quo Ninius : “ Secundus ad lliberniam venit Nimeth quidam filius Agnominis, qui fertur navigasse super mare annum et dimidium : et postea tenuit portum in Hibernia, fractis navibus ejus; mansitque ibidem per multos annos.” Et Giraldus Cambrensis : “ Nemeduse Agnominii filius, natione Scythicus, cum quatuor filiis ad desolatæ litora terræ devectus est. Starium, Gerbanelem, Anninum, Fergusiumque hic filios habuit.”

2 Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 507.

a Lhuyd. fragment. Britan. descript. fol. 63, b. Vid. Camd. in Penbrokeshire, pag. 511.

b Girald. Itinerar. Cambriæ, lib. 2. cap. 1. c Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 3. supra, cap. 5. or. tom. 5. pag. 106. d Jocelin. vit. Patric. cap. 1.

Mater Patricii Conchessa, in Anglo-Saxonico Exoniensis ecclesiæ martyrologio Contablata, in opere tripartito et alio vitæ B. Patricii scriptore ex academiæ Oxoniensis et Cantabrigensis bibliotheca a nobis jam producto, Conches filia Ocinis vel Ochinis, in libro Ballimotensi Comceas vel Cochmas filia Ochmais, a Fiechi Slebhtiensis scholiasta Conces filia Ochmuis, appellatur: et Martini, celeberrimi illius Turonensium episcopi, ab aliis soror, a Jocelinos et alio biographo anonymo sororis filia rectius fuisse traditur. Cum enim eam Francam, vel Gallam potius, Hibernici nostri scriptores fuisse dictitent, et Sabariæh in Pannonia Martinum natum fuisse constet: vero est similius, sororem illius in eadem Pannonia natam, fratrem in Galliam fuisse secutam, et Gallo cuidam Ochmuis dicto collocatam, Patricii matrem Conchessam ibidem peperisse. Qua autem occasione ex Gallia in Britanniam illa transmigraverit, idem Jocelinusi ita aperit : “ Calphurnius duxerat in uxorem puellam Francigenam Conques vocatam, B. Martini Turonorum archiepiscopi consanguineam, forma atque morum elegantia egregiam. De Galliis namque abductam, cum sorore priore natu, ad aquilonales partes Britanniæ in obsequium patris sui venditam adamavit ; ejusque moribus delectatus, delinitus obsequiis, illectus pulchritudine, illam ex ancillari famulatu in conjugale consortium promovit. Soror vero illius, alteri tradita viro, habitabat in Empthor oppido prænominato.”

¢ Girald. Topograph. Hib. distinct. 3. cap. 3.

I Sigebert. chronic. ann. 432. Florent. Wigorn. ann. 372. Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 23. Annal. Waverleiens. ann. 433. Ranulph, polychronic. lib. 4. cap. 29. Eulog. hist. lib, 2. et 4. Henr. Marleburg. chron. ann. 376. Werner. Fascic. tempor. Antonin. chronic. tit. 11. cap. 1. sec. 2. Offic. canonicor. regular. Lateranens. a Pio V. confirmat. Baron. ann. 431, sec. 191.

6 Jocelin. vit. Patric. cap. 22. et Gabr. Pennot. hist. clericor. canonic. lib. 2. cap. 34. sec. 1. et lib. 3. cap. 50. sec. 2.

h Sever. Sulpit. lib. de vita Martini, cap. 1. Sozomen. hist. ecclesiast. lib. 3. · cap. 14. Gregor. Turonens. hist. Franc. lib. 1. cap. 34. et lib. 10. cap. 31,

i Jocelin. cap. 1.

Anno æræ Christianæ, CCCLXXII. secundum Dionysium, “ S. Patricium natum in Britannia ex patre Calprun nomine, qui presbyter fuit, filius diaconi nomine Fodit," in Florentii Wigorniensis chronico legimus. Cui et auctoris illius rationes qui libris tribus res S. Patricii descripsit, et aliorum qui sexagenarium huc eum a Celestino missum advenisse tradiderunt, consentaneas fuisse, in fine præcedentis capitis declaravimus: a quibus quare alii discesserint, justam adhuc causam non videmus. Henricus enim Marleburgensis “anno gratiæ CCCLXXVI. S. Patricium natum in Britannia majori" fuisse refert. Jocelinus, annok ætatis suæ centesimo et vigesimo tertio atque incarnationis' Dominicæ CCCCXCIII. decessisse scribens, in annum CCCLXX. nativitatem ejus ea ratione conjicit. Probus annos vitæ centum et triginta duos illi tribuit : qui ab anno illo CCCCXCIII. subducti, annum Christi CCCLXI. nobis exhibent: quo in lucem editum fuisse Patricium, etiam in libro de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate Guilielmus Malmesburiensis, et in ipso vitæ Patricii a se conscriptæ initio Stanihurstus noster prodidit. Ninii scholiastes, qui Patricium octogenarium huc advenisse vult, in annum CCCLII. ejus nativitatem ea ratione conjicit. Giraldus Cambrensis, “ anno ætatis suæ, centesimo et vigesimo ab incarnatione Domini CCCCLVIII.” obiisse illum statuens, anno CCCXXXVIII. natum fuisse consequenter dicit. Connacienses denique annales, majore adhuc prochronismo, “ natum S. Patricium anno Christi CCCXXXVI. sub Constante imperatore” statuunt: quum Constantis tamen patrem Constantinum Magnum anno demum æræ nostræ CCCXXXVII. Maii vigesimo secundo, ipso Pentecostes die, Feliciano et Titiano consulibus, imperium cum vita terminavisse constet.

Fiechianus scholiastes Patricium una cum patre, matre, fratre et quinque sororibus, relicta Ailcluada Britannica, austrum versus itinere suscepto et Muirnict sive mari Ict transmisso, ad Britanniam Armuirc-læthanam venisse atque apud Britones Leteoc (illi, Lætos et Letavienses aliis) dictos, inter matris Conchessæ cognatos, consedisse narrat. Est autem mare Icht, ut ex Albei etiam et Declani vitis didicimus, illud quod Galliam et Britanniam interfluit; Britannia Armuric-læthana, Britannia Aremorica, hoc est, ante mare (veteres enim Galli are ante, more dicunt mare, et ideo morini marini : ut ad calcem antiqui itinerarii Hierosolymitani a P. Pithæo editi annotatum legimus) vel Letaviæ (id est, universæ illius Gallicanæ provinciæ quam post hæc, de quibus nunc agimus, tempora a novis advenis Britanniæ minoris nomen accepisse declaravimus") vel Alethæ (notissimi ejusdem provinciæ portus, quem a Maclovio Britanno Saint Maloes hodie appellatum ostendimus") collocata. Fratrem autem B. Patricii Deochoin Sannan appellatum fuisse ait: qui pater alterius illius Patricii fuisse videatur, quem ex Jocelino jam” diximus, post decessum patrui sui Britanniam repetentem in Glasconensio (ut prima legit editio) vel Glastonensi' (ut in eo quo ego usus sum habetur manuscripto) ecclesia sepultum fuisse honorifice. Quinque sororum nomina ab eo recensentur ista: Lupait, Agris, Liamain, Darerca, Cinnenum.

k Jocelin. cap. 191.

I Id. cap. 196. m Topograph. Hibern. lib. 3. cap. 17. post. 458.

Earum prima Lupita virgo erat: quam in monasterio sanctimonialium, ad orientalem civitatis Armachanæ partem in illius honorem extructo, sepultam fuisse scripti tripartiti auctor retulit. Secunda, in Florentii Wigorniensis chronico Tigris, a Jocelino Tigridia appellatur, qui numerosam ejusdem prolem ita memorat: “ Tigridia, felici fæcunditate ditata, fructus optimos protulit: quia septemdecim filios et quinque filias edidit. Omnes mares, magni meriti pontifices, sive sacerdotes optimi et monachi fuerunt: fæminæ vero sanctimoniales effectæ, in magna sanctitate dies consummavcrunt. Episcoporum nomina, Brochadius, Brochanus, Mogenochus et Lumanus fuerunt : qui cum S. Patricio avunculo suo de Britanniis in Hiberniam venientes, et in agro Dominico strenue collaborantes, messem multam ad horrea cælestia transmittendum collegerunt.” Præter hos, alios etiam episcopos ejusdem filios, inter quos Manis, Hiforgnidiu, Lacuircniu, Hicill, Dumi, Gluinn, et maritum Gollit Britannum a Tirechano nominatum observo.

n Supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 483. • Ibid. cap. 14. pag. 51. P Supra, pag. 373.

4 Vid. ibid. r Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 136. $ Jocelin. cap. 50.

Tertiæ sororis obitum in Hibernicis annalibus anno DXVIII. ita consignatum reperi : “ Quies Darercæ, quæ Moninne nominata est.” Ut hac fortasse vocis homonymia deceptus Conchubranust, Moninnam quæ S. Patricii tempore claruit cum posteriorum temporum sive Monenna sive Modwenna confuderit. Nostram vero “Darercam, in thoro maritali viventem,genuisse novem sanctos episcopos et duas sanctas virgines,”in opere tripartito legimus. Ex maritorum uno, cui nomen Conis, eam Mel, Riochum et Munium suscepisse, qui “ in prædicatione atque itinere B. Patricium comitabantur, et in locis diversis pontificalem dignitatem sortiebantur,” Jocelinusų indicat: de Riochi, quum esset adhuc custos codicum S. Patricii, pulchritudine externa simul et interna hæc etiam alibi* adjiciens: “ Erat ipse natione Brito, gradu tunc diaconus, sancti præsulis consanguineus, speciosus forma præ filiis hominum in finibus illis degentium. Erat nihilominus homo vitæ sanctissimæ : ut dicere posset ex sententia illud Psalmistæ ; Domine , in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem.” Abbatem Inis-bofindiæ factum S. Ædi vitæ scriptor hisce verbis prodit, “ Venit sanctus episcopus Ædus ad insulam Bofinde id est, vaccæ albæ, quæ est in stagno Righi; et suscepit eum S. Risch abbas illius loci honorifice. Monasterium enim clarum in illa insula est, quod ex nomine insulæ nominatur.” Insulam hanc, inter Connaciam et Longfordiæ comitatum positam atque ecclesiasticæ Ardachadensis episcopi ditioni subditam, Sinei fluminis lacus Logh-rie dictus nobis exhibet. Ejusdem vero nominis

Supra, cap. 15. pag. 248. w Jocelin. cap. 84.

u Jocelin. cap. 50. et cap. 102.
* Psal. 30. ver. 7. al. Psal. 29. ver. 8.

« AnteriorContinuar »