Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tate proferremus in medium. Ita Scotice canitur ille versus: Ujlbe uñal, Patric Muman, mo gach rath : Declan Patrijc Nandejri, nadeiri az Declan zo briath."

Se autem cum antiquis horum discipulis versatum fuisse auctor ille subindicat: de Declano postea hunc in modum scribens: “ Discipuli et turbæ credentium et Christi pauperes et peregrini semper sequebantur eum. Ipse enim largus valde, pius et clemens erat : et inde fertur nobis ab antiquis ejus discipulis, quod magnus exercitus in comitatu suo consuete fuerat.” Carminis vero illius Hibernici sententiam si quis requirat, eam Latine a Johanne Kellio nostro ita expressam accipiat:

Albeus est humilis, dixit Calphurnia proles ;

Patriciusque esto hinc Albee Momoniæ.
Declanus pariter patronus Desius esto,

Inter Desenses Patriciusque suos.

Sedes autem Albei urbs Imelacensis est, Emelye vulgo dicta ; Declani Ardmorensis, ab eo aromon Deaghlajn Hibernis appellata : quarum prior Cassiliensi archiepiscopatui, posterior episcopatui Lismoriæ, a qua duodecim tantum passuum millibus distat, hodie habetur annexa. : “ Cum S. Albeus reverteretur de Cassel, occurrit ei Enna abbas dicens: Revertere mecum ad regem, et quære mihi ab eo illam insulam, id est, Arn, ut in nomine Domini faciam ibi monasterium. Tunc reversus S. Albeus ad regem, salutavit eum dicens : Illam insulam positam in oceano maris da nobis, ut ædificemus ibi monasterium. Rex ait: Non vidi, nec audivi qualis et quanta sit illa insula ; et ideo nemini eam dabo, ut prius sciam quomodo sit. Tunc virtus divina fecit regem videre totam illam insulam per longa spatia terrarum ; et scivit qualis et quanta fuit. Tradidit autem rex sanctis insulam Arn: et sub sancto Albeo sanctus Enna construxit ibi egregium monasterium: et sub uno nomine nominatur etiam insula, id est, Arn. Et magna est illa insula, et est terra sanctorum : quia nemo scit numerum sanctorum qui sepulti sunt ibi, nisi solus Deus." Ilæc scriptor vitæ S. Albei : qui de codem postea subjicit : “ Sanctus jam Albeus volens fugere homines, videns se honorificatum esse apud homines omnes, et cum essent plurima loca sub eo, ad insulam Tyle in oceano positam navigare decrevit ; ut ibi viveret Deo secrete solus. Sed nutu Dei Ængus rex Casseil hoc prohibuit: nam ipse rex ordinavit custodes custodire omnes marinos portus : ne S. Albeus fugeret ab iis quos per baptismum et prædicationem Dei filios fecit."

Arn, Hibernis Ardna næmh sive Arna sanctorum dicta, est notissima illa Aranica in occidentali oceano sita insula ; de qua Giraldus Cambrensis' : “ Est insula quædam in occidentali Conactiæ solo (vel salo potius) posita, cui nomen Aren: a S. Brendano, ut aiunt, consecrata.” Qui de Islandiak etiam et Tyle' vel Thule illa, quam non sibi solum sed etiam occidentalibus omnibus incognitam fuisse profitetur, nonnulla præterea commemorat: quæ cum istis scriptoris antiquioris Dicuili Hiberni de Thyle, quæ illi non alia quam Islandia est, conferre, et Islandicis Arngrimi Ionæ antiquitatibus adjicere liceat : “ Trigesimus nunc annus est, a quo nunciaverunt mihi clerici, qui a Calendis Februarii usque ad Calendas Augusti in illa insula manserunt; quod non solum in æstivo solstitio, sed in diebus circa illud, in vespertina hora occidens sol abscondit se quasi trans parvulum tumulum; ita ut nihil tenebrarum in minimo spatio ipso fiat." Et paulo post : “ Idcirco mentientes falluntur, qui circum eam concretum fore mare scripserunt ; et qui a vernali æquinoctio usque ad autumnale continuum diem sine nocte, atque ab autumnali versa vice usque ad vernale æquinoctium assiduam quidem noctem: dum illi navigantes in naturali tempore magni frigoris eam intrabant, ac manentes in ipsa, dies noctesque semper præter solstitium tempus alternatim habebant. Sed navigatione unius diei ex illa ad Boream congelatum mare invenitur.”

Ne vero Ibari videamur esse obliti : ex vitæ Abbani scriptore ista libet hic repetere: “ Abbanus duodennis, ipso volente et parente utroque consentiente traditus est educandus in literis secularibus et ad augmenta pietatis cælestisque scientiæ capiendæ, per quinquennium, suo avunculo S. Ibaro episcopo: ad quem ex omnibus Hiberniæ partibus, gratia discendarum literarum sacrarum aliarumque artium liberalium, confluebat magna multitudo clericorum, monachorum et aliorum, in famosissimo quondam et sanctissimo monasterio suo quod Beg-Erin, id est, parva Hibernia vocatur, et situm est ad australem partem regionis Hua-Kensellach in provincia Laginiæ, in litorali modica insula.” Inter longævos autem numeratur, tum ipse Ibarus, quem circa annum Domini quingentesimum, nono Calendas Maii, mortem obiisse Ultonienses annales subindicant ; tum nepos ipsius Abbanus, quem ad Gregorium I. pontificem Romam profectum, et sexto Calendas Novembris, quum esset “ ætate supergressus longe communem terminum mortalium decrepitorum, inter manus discipulorum placide egisse animam,” in actis ipsius legi. mus.

i Girald. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 6. k Ibid. cap. 13.

1 Ibid. cap. 17.

Mitto quod de annulo templi Ibari, a quodam Germaniæ heroe et insigni prædone cui Tor-lich, id est, Jovem amans, nomen fuisse dicitur, ex Beg-Erin insula post Ibari mortem ablato, ac deinde restituto, in vita ipsius habetur traditum. Ad Patricium tempus est ut redeam: de quo Jocelinusm: “B. Patricius singulas regiones Hiberniæ crebro consuevit visere ac, prout temporis opportunitas expetebat et ratio dictabat, in eis moram facere. Unde et septem annis continuis in regno morabatur Momoniæ, totidemque in regione Connaciæ. Diutius tamen degebat in Ultonia, in qua primitus regnum Dei evangelizans, ad Christi fidem illius incolas perduxerat: cujus fines singulos crebrius sua sancta præsentia perlustrando illustrabat. Ubicunque proficiscebatur, auditores suos aut ad fidem Christi convertebat, aut in fide Christi confortabat". Ubi in Dalnardian vel Dalnaradia illum agentem, ecclesiam Mucmoriensem a Colmanelo, et Benchorensemo a Comgallo ibi ædificandam prædixisse narrat: quod posterius vaticinium, quum ipsis sexaginta ante natum Comgallum annis editum ab illo referatur, et ex Ultoniensium annalium fide anno DXVI. Comgallus natus statuatur ; anno CCCCLVI. id ab illo pronunciatum fuisse consequetur.

u Ardes.

m Jocelin. cap. 96. • Jocelin. cap. 98.

Neque Fingaris vel Guigneri, quem in Britannia Armorica reliquimus', dimittenda memoria est : qui ad locum nativitatis suæ inde reversus, “Hiberniam Christi legibus subditam in confessione Christiani nominis gloriantem, et totam lavacro sancto perfusam invenit.” Inde vero relicto regno, quod Clitone patre defuncto ad ipsum spectabat, una cum Piala sorore, “ DCCLXX. viris, et septem episcopis, quos S. Patricius per aquam incorruptionis Christo genuerat," in Cornubiam profectum ad portum Heul appulisse, atque Christianam hanc universam multitudinem a Theodorico Cornubiæ rege,“ timente ne populum suum ad fidem Christi vellent convertere," trucidatum fuisse, fide narrantibus relicta, refert Cantuariensis archiepiscopus Anselmus: ad finem horum actorum nominis sui subscriptione ita apposita : “ Hæc ego servus Christi Jesu Anselmus de passione sanctorum, et virtutibus martyris preciosi Guigneri, juxta fidem narrantium, brevi stylo digessi.”

At “ gloriosus præsul Patricius,” ut jam Jocelinum' loquentem audias, “postquam prædicationis laboriosæ instantia peracta tot et talium signorum exuberantia totam ad Christum converterat insulam, ordinatis episcopis et presbyteris cæterisque ministris Ecclesiæ in locis singulis ubi opportunius ducebat, benedicens et valefaciens eis ; cum quibusdam filiis, angelico fultus ducamine, profectus est Romam. Quo perveniens, dum in summi pontificis præsentia sui adventus exposuisset causam, in oculis suis summam invenit gratiam. Inprimis ergo illum ut Hiberniæ apostolum amplectens ac pronuncians, pallio decoravit : illique vices suas committens atque legatum suum constituens, quæcunque in Hibernia gesserat, constituerat, disposuerat, auctoritatis suæ munimine confirmavit.” Ro. manae hujus profectionis etiam auctor operis tripartiti meminit: sed jam ante Patricio ordinato archiepiscopo datum pallium honoris a papa Celestino ille scripserat. Verum ante annum MCLI. archiepiscopale aliquod pallium in Hiberniam transmissum fuisse, Rogerus Hovedenus et Melrosiensium annalium collector negant; ad illum annum ita annotantes : “ Papa Eugenius quatuor pallia per legatum suum Johannem Papirum in Hiberniam transmisit; quo nunquam antea pallium delatum fuerat." Quibus et illa Bernardi, in vita Malachiæ, de sede Armachana verba maxime suffragantur : “Metropoliticæ sedi deerat adhuc, et defuerat AB INITIO, pallii usus.” Cujus etiam de Gilleberto Lumnicensi sive Limericensi episcopo, non prætermittenda sunt ista: eum “ aiunt prima functum legatione apostolicæ sedis per universam Hiberniam.” Ut de legati quo Patricius functus fuerit officio, et pallio huc advecto, posteriorum fides haud labet hic parum et vacillet.

p Vide supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 506. 4 Supra, pag. 412.

Jocelin. cap. 166.

Sed de Patricii reditu narrationem pertexere pergit Jocelinus : “ Sanctuss in regressu suo aliquantisper in Britannia propria patria moratus monasteria multa fundavit, atque a paganis destructa reparavit ; monachorum sacris conventibus secundum formam religionis, quam eis præfixit, annuentibus ea replevit. Multa etiam adversa et prospera quæ eventura erant Britanniæ spiritu et ore prophetico prænunciavit : beati etiam David, utero materno inclusi, sanctitatem prævidit et prædixit.” Unde iter hoc Patricianum ad annum CCCCLXII. referendum colligimus; quo in lucem editum Davidem fuisse declaravimus, triginta post evangelium a Patricio in Hibernia prædicari coeptum peractis annis. Ut ille necessario corrigendus sit anachronismus, quo Albeus ante annunciatum hic a Patricio evangelium Roma rediens Davidis matrem prægnantem offendisse statuitur. Sic enim in vita illius traditum invenimus: “Eodem tempore S. Albeus invenit in quadam ecclesia sacerdotem stantem ante altare, et volentem offerre sacrificium : sed non potuit, quia tenebatur lingua

s Jocelin. cap. 167. + Supra, pag. 402. et cap. 13. op. tom. 5. pag. 508.

« AnteriorContinuar »