Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

Septembris die XXV. S. Firminus, Pampilonensis senatoris Firmi filius,

Honesti presbyteri discipulus (non Scotus vel Hibernus, sed Iberus aut
Navarrenus) Ambiani in Gallia sub Rictio Varo præside martyrium

passus fuisse traditur. Tom. 6. pag. 310—314.
Cantabrigienses academiæ suæ, tom. 5. pag. 196. Westmonasterienses suæ
· ecclesiæ, Ibid. pag. 199. et Wintonienses monachis suis, ibid. pag. 201.

cladem hoc tempore illatam scriptitant. CCCIV. Januarii die VI. S. Macra, quam regis Scotiæ filiam fuisse Dempsterus

somniat, Remis sub Rictio Varo præside dira tormenta passa, Deo ani-
mam reddidit; tom. 6. pag. 313. Vid. Andreæ Saussayi martyrolog.

Gallican. Januar. 6. pag. 14. et Mart. 2. pag. 134.
Februarii die VII. Augulius, episcopus Augustæ civitatis Britanniæ Christi

martyr occubuit. Tom. 5. 205, 206.
S. Nicolaus episcopus, apud Britannos in Laudonia, passus est. Tom 6.

pag. 175, 176. Diocletiano et Maximiano Herculio imperio se abdicantibus : ecclesiis Galliæ

et Britanniæ pax a Constantio Augusto, summo Christianorum fautore,

restituta est ; tom. 5. pag. 208, 209. tom. 6. pag. 178. ad cujus ditionem • Hiberniam nostram accessisse, difficulter credimus. tom. 6. pag. 318,

319. CCCV. Constantium episcopalem sedem Eboraci constituisse, tom. 5. pag. 94.

209. et ecclesiam S. Johannis Baptistæ Warwici extruxisse, ibid. pag. 209. et Lucium filium, ecclesiæ B. Mariæ apud Lucionenses conditorem, in

exilium ejecisse, ibid. pag. 218. fabulatores fingunt. A Constantio Radulphus Niger, a filio ejus Constantino Guilielmus Malmesburiensis, Britannorum coloniam in Armoricam traductam refert. Tom. 5.

pag. 484. CCCVI. Julii die XXV. Constantius Aug. post victoriam a Pictis reportatam,

Eboraci mortuus est, et in Arvonia (ut quidam volunt) sepultus: tom. 5. pag. 82. 209. 214. tom. 6. pag. 112. successore relicto filiorum natu maximo Constantino Cæsare; qui imperium in Britannia auspicatus, ann. XXX. mens. IX. di. XXVIII. principatum obtinuit. Tom. 5. pag.

209–214. CCCVII. Februarii die XXVII. Constantinus ex Cæsare Augustus declaratus

est. Tom. 5. pag. 214. CCCXII. Pace a Constantino Aug. ecclesiis reddita, Christiani ubique ecclesias

renovant, et basilicas sanctorum martyrum construunt. Tom. 5. pag.

202. 234. CCCXIII. Basilica in honorem B. Albani, decem annis post passionem ipsius,

Verolamii extructa fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 235.
Vetus in urbe Wintoniensi monasterium denuo fundatum, et in honorem

S. Amphibali a Constante Wintoniensis ecclesiæ pontifice, petente Den

dato ejusdem monasterii abbate, dedicatum fuisse fingitur. Ibid. CCCXIV. Synodus Arelatensis habita : cui interfuerunt ex Britannia, Eborius

Eboracensis episcopus, Restitutus Londinensis episcopus ; et e colonia
Londinensium, Adelfius episcopus, Sacerdos presbyter, et Arminius

diaconus. Tom. 5. pag. 123. 175. 236.
Amphibalus antistes, Modocus priscus, Calanus, Ferranus, Ambianus et

Anno Christi.

Carnocus Culdei apud Scotos claruisse dicuntur. Tom. 6. pag. 183,

184. CCCXXII. S. Marnokus Culdeus mortem obiisse, et in Kil-marnok apud Cu

ningamienses sub abbate Kilwinini sepultus fuisse dicitur. Tom. 6. pag.

184. CCCXXV. In synodo Nicæna Paschalis observantiæ constitutum est tempus, et

Arianorum hæresis profligata ; cum reliqua Ecclesia Catholica consenti

entibus hic etiam Britannis. Tom. 5. pag. 237. CCCXXXV. Hiberniam, mulierculæ cujusdam opera, Christianam fidem susce

pisse quidam somniant. Tom. 6. pag. 316-318. CCCXXXVII. Maii die XXII. Constantinus Magnus obiit : tom 5. pag. 214.

tom. 6. pag. 380. relicta natu maximo filiorum Constantino Britannia ; sed non, ut recentiores quidam volunt, Hibernia et Thule. Tom. 6. pag.

318. 319. CCCXLIII. Constans in Britanniam (quam cæso fratre Constantino occupave

rat) hyeme navigans, Britannorum motus compescuit. Tom. 5. pag. 237. Vid. Jac. Gothofred. not. ult. in veterem orbis descriptionem hoc tempore editam : in qua Britannia insula, sicut qui ibi fuerunt narrant,

longe maxima et in omnibus præcipua, celebratur. CCCXLVII. Sardicensi concilio Britanniarum episcopi interfuerunt; atque ad

Arianorum condemnationem et Athanasii absolutionem suum calculum

adjecerunt. Tom. 5. pag. 237. Colmanus presbyter, qui postea præclarus episcopus extitit, in Hibernia

claruit; et natum ibi S. Declanum infantulum baptizavit. Tom. 6. pag.

334. CCCLII. S. Kiaranus Saigrius in Hibernia natus est. Tom. 6. pag. 336. 342.

473. CCCLIV. Pelagius Britannus, patrio nomine Morgan dictus, eodem quo B. Au

gustinus die in lucem editus fuisse dicitur. tom. 5. pag. 252. CCCLVII. Regulus Patrensis in Achaia cænobita partem reliquiarum S. An

dreæ apostoli seposuisse, quod vero ex iis supererat Constantius imperator cum exercitu superveniens Constantinopolim transtulisse traditur.

Tom. 6. pag. 187–194. CCCLVIII. Hilarius Pictaviensis, in Phrygia exul, librum de synodis adversus

Arianos scriptum cum aliis in occidente fratribus tum provinciarum Britanniarum episcopis dicavit. Tom. 5. pag. 237. Ejus apud Britannos

fama celebris. Ibid. pag. 116. 237. CCCLIX. Ariminensi synodo episcopi Britanniæ interfuerunt. Ibid. pag. 237. CCCL X. In “ Britannis Scotorum Pictorumque gentium ferarum excursu, rupta

quiete condicta, loca limitibus vicina vastata" fuisse, prodit Ammianus

Marcellinus. Tom. 6. pag. 116.
Nello magno, Næigiallach dicto, Hiberniæ monarchiam obtinente, sex filii
Muredi regis Ultoniæ (quorum dux Reuda fuisse videatur) borealem
Britanniæ partem occupasse dicuntur, ab eis Scotiam postea appellatam.

Ibid. pag. 115. 252.
Christianus quidam sacerdos multis annis ante Patricium Roma in Hiber-

niam missus fuisse dicitur, ut fidem Christi ibi seminaret; a quo S. Al-
beus puer baptizatus fuisse traditur. Ibid. pag. 332, 333.

Anno Christi.

S. Dymma vir religiosus et sapiens in Hibernia claruisse, ibidemque De

clanum et Carpreum (sanctos postea factos episcopos) in pueritia insti

tuisse dicitur. Ibid. pag. 335. CCCLXII. S. Eliphius, filius regis Scotiæ, in urbe Tullensi, sub Juliano apos

tata, ob Christianæ fidei professionem gladio cæsus est. Tom. 6. pag.

336, 337. Frater ejusdem, S. Eucharius Tullensis episcopus, duæque sorores Libaria

et Susanna, simili martyrio vitam finierunt. Ibid. pag. 337. Sororis eorundem, S. Mennæ virginis, in ecclesia de Portu suavi Tullensis

territorii celebris habetur memoria. Ibid. pag. 338. CCCLXIII. Britannica ecclesia, ad Athanasium et reliquos sedi Alexandrinæ

subjectos episcopos scriptis literis, symboli Nicæni fidem approbat. Tom.

5. pag. 237. CCCLXIV. Picti, Saxones, Scoti et Attacotti Britannos ærumnis vexavere con

tinuis. Tom. 6. pag. 116. S. Marnocus Niger eremita, Marnoci Culdei discipulus, in occidentali Scotiæ

ora claruisse dicitur. Ibid. pag. 199. S. Kebius, filius Salomonis Cornubiæ ducis, a magistro suo Hilario Picta

vorum antistite gradu episcopali accepto, in patriam reversus Meneviam concessisse, indeque Hiberniam petens, in quadam insula constructa ecclesia annis quatuor ibidem mansisse perhibetur. Tom. 5. pag. 237. et

tom. 6. pag. 339, 349. SS. Mochellocus, Beanus, Colmanus, Lachninus, Mobus, Findlugus et

Caminanus, apud Desienses in Campo scuti non procul a Lismoria sep

tem claras cellas construxerunt. Tom, 6. pag. 335. CCCLXIX. Theodosius Hispanus comes, Theodosii senioris Augusti pater,

Pictos et Scotos domuit : tom. 6. pag. 116. recuperatamque provinciam, quæ in ditionem concesserat hostium, ita reddidit statui pristino, ut et rectorem haberet legitimum, et ex Valentiniani senioris tunc imperantis nomine Valentia vocaretur. Tom. 5. pag. 121. et tom. 6. pag.

201. 376. Regulus, cum sociis suis, S. Andreæ reliquias secum deferens, in Albaniam

appulisse dicitur: indeque Andreapolitanæ ecclesiæ prima jacta esse fundamenta, Hergusto Fergusii filio apud Pictos tum regnante. Tom. 6.

pag. 185—199. S. Kebius episcopus, S. Hilarii Pictaviensis discipulus, relicta Hibernia, ex

tremam vitæ partem in Mona sive Angleseia egisse traditur. Tom. 5. pag.

116. 340. CCCLXXII. S. Patricius, patre Calpurnio diacono, filio Potiti presbyteri, matre

Conchessa, s. Martini Turonensis sororis filia, in extremis Britonum finibus, non procul a castro Dun-Britannico, in lucem editus est. Tom. 6.

pag. 375–380. CCCLXXIV. S. Secundinus, qui et Sæchnallus, patre Restituto Longobardo,

matre Darerca sorore S. Patricii, nascitur. Ibid. pag. 383, 384. CCCLXXVIII. Gratiano imp. legem ferente, ut quisque libere quamcunque

religionem vellet sectaretur, Ariana hæresis Britanniam veneno sui in

fecit erroris. Tom. 5. pag. 239. CCCLXXIX. Maximus, natione Hispanus, ibid. pag. 241-243. Dux exerAnno Christi.

citus Britannici, icto cum Hergusto Pictorum rege fædere, Scotos uni

versos e Britannia expulisse dicitur. Tom. 6. pag. 120. Scoticorum sacerdotum ac monachorum exulum magna pars, in Iona insula

cænobio constituto, magnam suæ sanctitatis et eruditionis famam ad

posteros transmisisse dicuntur. Ibid. pag. 240, 241. Hiberni ad pristinas sedes Scotos, cognatum populum, vi reducere frustra

conantes, a Maximo pacem per legatos petere coacti fuisse feruntur.

Ibid. pag. 121. CCCLXXXII. Secundus cyclus paschalis 84. annorum incipit. Ibid. pag.

492—496. Maximus, in Britannia a militibus imperator constitutus, incursantes Pictos

et Scotos strenue superavit. Ibid. pag. 121, 122. Kiaranus, relicta patria Hibernia, Romam adiisse ; ibique baptizatus, vis

ginti annis sacrorum librorum lectioni incubuisse, fertur. Ibid. pag. 342. CCCLXXXIII. Maximus Britanniam ingenti juventute et omni armato milite

spoliavit; militaribus Britannorum copiis, quæ nunquam postea redierunt, secum in Galliam transvectis : tom. 5. pag. 241. et tom. 6. pag. 122. quibus et minoris Britanniæ agros, pulsis inde Armoricis, illum distribuisse, atque Conanum Meriadocum illis præfecisse, Britannici nonnulli scriptores tradiderunt. Tom. 5. pag. 243. 484. Calpurnium Britannum, cum uxore Conchessa, duobus filiis, Patricio et

Deochoin Sannan, et quinque filiabus, Lupita, Agride, Liamaina, Darerca, et Cinnenuma, relicta Ailcluada Britannica, Armoricam petiisse et inter Conchessæ cognatos consedisse, in Hibernicis scriptis legimus. Tom.

6. pag. 380, 381. Hunnos sub Guanio, et Pictos sub rege suo Melga, a Gratiano et Valenti

niano missos in Germaniam ut Maximi fautoribus resisterent, in virginum catervam quæ, duce Ursula, ad nuptias cum novis Armoricæ colonis conficiendas e majore Britannia navigaverat, sæviisse fabulator Galfridus

narrat. Tom. 5. pag. 243, 244. Guanius et Melga, cum Hunnis et Pictis suis, Albaniam devastarunt: ut

idem author significat. Unde alii gentem Gothicam Pictorum, e Scythiæ finibus a Gratiano et Valentiniano adversus Maximum evocatam, partem Britanniæ aquilonarem ex prædonibus accolas factos occupavisse

retulerunt. Tom. 6. pag. 118, 119. Maximus tyrannus, in urbe Treverica sedem imperii sui instituens, Grati

anum imperatorem circumventum dolis interfecit. Tom. 5. pag. 240.

Gregor. Turonens. Histor. Francor. lib. 1. cap. 38. CCCLXXXVII. Maximus in Italiam irrumpens, Valentinianum imp. inde ex

pulit. Tom. 5. pag. 241. CCCLXXXVIII. Maximus occisus est : tom. 6. pag. 123. nunc “in inferno,"

ut in oratione funebri de exitu Theodosii habet B. Ambrosius, “ docens

exemplo miserabili, quam dirum sit arma suis principibus irrogare.” Patricius, cum duabus sororibus suis, a Scoticis piratis in Hiberniam ab

ductus est; sororibus in agri Louthiani Conalliam, ipso vero in septen-
trionalem partem Dal-araidæ apud Claneboianos vendito; ubi porcorum
Milchonis reguli pascendorum cura illi demandata est. Ibid. pag. 384-
390.
VOL. VI.

0 0

Anno Christi.
Britanni hisce temporibus Romam, Hierosolymam et Syriam invisere soliti.

Tom. 5. pag. 247. 248.
S. Albeus ex Hibernia Romam petiisse, ibique apud episcopum quendam

Hilarium dictum sacras literas didicisse dicitur. Tom. 6. pag. 342.
Ibarus, qui et Yvorus, apud Ultonienses in terra Cruintain (regnante ibi-

dem Colmanno Nemani filio) natus, a S. Motta abbate bonis literis eru

ditus fuisse scribitur. Ibid. pag. 335. Pelagius Britannus, ante publicatam suam hæresim, tres de fide Trinitatis

libros edidit. Tom. 5. pag. 257. Celestius Scotus, adhuc adolescens, scripsit ad parentes suos de monasterio

epistolas in modum libellorum tres. Ibid. pag. 254-257. et tom. 6. pag.

340. Johannis Chrysostomi, de fidei Christianæ professione in Britannicis nostris

insulis conservata, luculenta testimonia. Tom. 6. pag. 340, 341. CCCXCIII. Scoti a Circio et Picti ab aquilone vastaverunt insulam Britanniam.

Ibid. pag. 123. CCCXCV. Patricius, anno septimo a Milconis servitute liberatus, in nautarum

qui eum ex Hibernia transvexerunt patria verbum Dei prædicavisse, ac

multos ad Christum convertisse dicitur. Ibid. pag. 386–390. CCCXCVI. Scoti in Britanniam redeunt: quam Stilicho adversus ipsorum et

Pictorum incursionem munivit, Romana legione in limite ad eos propul

sandos constituta. Ibid. pag. 123, 124. et tom. 5. pag. 385. CCCXCVII. Rufinus e Palæstina Romam rediens, Origenis errores in urbem

intulit: ubi eum contra peccatum originale disserentem Celestius au

diit. Tom. 5. pag. 249, 250. 261. S. Patricius secundo in captivitatem ductus est; quam sexaginta tantum

diebus pertulit. Tom. 6. pag. 390. Idem, post paucos annos, in Britanniam ad parentes rediit. Ibid. S. Albeus a magistro suo S. Hilario episcopo ad Romanum pontificem

missus fuisse dicitur, ut ab eo episcopus ordinaretur ; mansisseque apud eum uno anno et quinquaginta diebus, una cum quinquaginta viris sanctis qui de Hibernia eum sunt secuti : in quibus præter XII. Colmanos, XII. Coemgenos, et XII. Fintanos; etiam S. Declanus cum

suis discipulis, fuisse perhibetur. Ibid. pag. 343. CCCCI. Patricium diebus XL. ferunt quidam commoratum cum avunculo suo

Martino Turonensi episcopo : qui [ad CCCC. referendum contendit Bucherius ; ad calcem tom. 1. Chapeavil. de reb, episcop. Leodiens. ] hoc anno III. Id. Novembr. ex hac vita transiisse putatur. Ibid. pag.

391–393. Regulus abbas, annis XXXII. postquam in Albaniam venerat, grandævus

mortem obiisse traditur. Ibid. pag. 196. S. Albeus episcopus, a Romano pontifice ad regionem quandam gentilitia

superstitione adhuc laborantem missus, multis ad fidem conversis, monasterium ibidem construxisse et sanctos filios Guill in eo reliquisse me

moratur. Ibid. pag. 346. CCCCII. B. Patricius, ætatis annum agens trigesimum, sacra discendi studio,

itineribus toto septennio continuatis, Gallias atque Italiam, et insulas quæ sunt in mari Tyrrheno perlustravit : ut ipse in commemoratione

« AnteriorContinuar »