Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

laborum suorum significat. Tom. 6. pag. 448—450. Unde Italiam ingressus, annis Xxx. ante adventum suum in Hiberniam, S. Declanum et S. Kiaranum, a Romano pontifice episcopos ordinatos et ad evangelium Hiberniensibus prædicandum missos, obvios ibidem habuit: fraternisque salutationibus invicem peractis, ipse Romam petiit, ubi diutius sacris literis discendis operam dedisse perhibetur : illi cum comitibus suis in

Hiberniam perrexerunt. Ibid. pag. 343, 344. 393. S. Declanus Desiensibus popularibus suis evangelium prædicans, eorum multos ad fidem conversos baptizavit; et discipulis in congruis locis ad opus Dei promovendum dispositis, ipse Ardmoriæ sedem suam episcopalem collocavit. Ibid. pag. 346. 428. Vid. et pag. 233. de ejus adventu

in regionem Breg. S. Kiaranus, Saigriæ in Eliensi territorio sede posita, et matrem Liadanam

et gentis suæ Ossoriensis plurimos ad fidem Christi convertit. Ibid. pag.

345. Quinque clerici Hiberniæ, qui Kiaranum comitantes in Italia Patricio

facti sunt obvii, quinque sedes episcopales in provincia Laginiensi obtinuerunt: Lugacius apud Cill-airthir, Columbanus apud Cluain-ernain, Meldanus apud Cluanocrema, Lugadius apud Fordrum, et Cassanus

apud Domnach mor Maigeechnach. Ibid. pag. 344. S. Finianus abbas, ex Scotorum Culdeorum genere ortus, floruisse dicitur.

Ibid. pag. 199. CCCCIII. Romanæ militiæ magister Stilicho legionem, quam ad propulsandos

Scotos et Pictos in extremo Britannorum limite collocaverat, in Italiam revocavit; cum Alarici Gothorum regis exercitu in Pollentino prælio

conflicturam. Ibid. pag. 123. Fergusium, Erci vel Erthi filium, exulantes Scotos in Albaniam reduxisse,

Scotici tradunt annales. Ibid. pag. 127. CCCCV. A Scotis et Pictis infestatos esse Britannos, et S. Rieraninum obiisse, in

annalibus Connaciensibus legimus. Ibid. pag. 339. Pelagius monachus, quem quidam Cantabrigiensem doctorem, alii Bangor

ensem abbatem fuisse fingunt, in partibus Romanis degens, post captatam prius B. Augustini benevolentiam, scripta ad Paulinum Nolanum episcopum epistola sub nomine gratiæ facultatem et possibilitatem naturæ commendans, hæreseos suæ prima jecit fundamenta. Tom. 5. pag.

250–262. Johannes Chrysostomus, Arabissi exulans, Pelagii lapsum deplorat. Ibid.

pag. 260. CCCCVII. Gratianus municeps apud Britannos imperator creatus, post menses

quatuor a militibus est occisus. Ejus loco Constantinus ex infima militia electus, continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit: atque ita quicquid prius a Maximo tyranno in Britannia relictum fuerat militaris roboris exhausit; Pictisque, cum Scotis et Dacis, Albaniam frequentatione Barbarorum penitus vastatam occupantibus insulam reliquit devastandam.

Ibid. pag. 427. et tom. 6. pag. 120. 128. CC CCVIII. Constantinus tyrannus filium suum Constantem ex monacho Cæ

sarem ordinavit. Tom. 5. pag. 427. Transrhenani barbari adversus Constantinum in Gallia rebellantes, eo Britanniæ incolas redegerunt, ut ab Anno Christi.

imperio Romano deficerent; et suis se armis a barbaris imminentibus

liberarent. Tom. 6. pag. 128.
CCCCIX. Patricianæ peregrinationis septem anni finiuntur : unde ad episco-

patum S. Germani, in cujus disciplinam Patricius sese postea tradidit,
anni numerantur novem. Tot vero annos egisse illum in quadam insula
inter montes et mare narrat Probus. Tom. 6. pag. 394. In Tamerensi
insula transactos novem annos ab eo fuisse, vitæ ipsius scriptor refert, qui
MSS. in bibliotheca collegii Societatis Jesu Ingolstadii asservatur. Est
Camaria insula, Camargue vulgo dicta, non procul ab Arelatensi metro-
poli ad ostium Rhodani posita. An hæc sit Aralatensis illa insula, pro
Arelatensi, Tirechano nominata, ibid. pag. 393. et Tamerensis aliorum
(quomodo Dionysii Periegetæ Camaritas, ad mare Caspium, Festi Avieni
Tamaritas esse, in thesauro suo geographico monuit doctissimus Ortelius)

viderint quibus tantum est otii.
CCCCX. Roma ab Alarico Gotho capta est: tom. 5. pag. 263. cujus direptioni

Fergusium Scotum Erthi filium interfuisse ; indeque libros quosdam
secum delatos in Iona insula perpetuo servandos deposuisse, fabulatur

Hector Boethius : tom, 6. pag. 124–126. 241.
Cyclus 84. annorum, ex quo paschales Dominicæ a Luna XIV. ad XX.

supputabantur, a Sulpitio Severo introductus est: quem et Britones, cum

Pictis et Scotis receperunt. Tom. 5. pag. 368. et tom. 6. pag. 495–501.
CCCCXI. S. Meliorem sive Melorum in Britannia hoc anno passum refert Phi-

lippus Ferrarius : quum Capgravius, ab eo citatus, in ipsis Christianæ
fidei a Britannis acceptæ primordiis id contigisse narret. Tom. 5. pag.

516.
Constans, ex monacho primum Cæsar deinde Augustus designatus, et pater

ejus Constantinus, in Gallia cæsi sunt: atque Britannia, in hisce partibus
Romanæ reipublicæ cella penaria (ut eam in Batavia sua recte celebrat
Hadrianus Junius) militum inde abductorum præsidio nudata, a Romanis

est amissa. Ibid. pag. 263. et tom. 6. pag. 128, 129.
In Britannnica historia, post tertium Aetii consulatum (qui in annum

Christi CCCCXLVI. incidit) Pictis et Scotis Britanniam devastantibus,
Guitelinus Londinensis archiepiscopus Constantinum fratrem Aldroeni
regis Armoricæ cum exercitu in patriam perduxisse, regem inunxisse, et
cum conjuge (quam ex nobili Romanorum genere ortam ipse educaverat)
copulasse memoratur. Post decennium vero a Picto quodam occiso Con-
stantino, filius ejus primogenitus Constans, Wintoniæ in ecclesia Amphi-
bali vitæ monasticæ addictus, in regno illi successisse dicitur; eoque Lon-
dini Pictorum familiarium proditione mox perempto, Vortigernus, qui
Saxones huc invitavit, regnum occupavisse : duobus junioribus Constan-
tini filiis in cunis adhuc jacentibus, Aurelio Ambrosio et Utherpendra-
cone, in Armoricam, ut ejus insidias effugerent, nutritorum cura ab-
ductis. Tom. 5. pag. 89, 90. et 424–426. Verum priscæ historiæ fidem
recentioribus hisce figmentis longe esse præferendam, nemo prudens du-

bitaverit.
CCCCXII. Celestius Scotus, Pelagii Achates, in Carthaginiensi synodo damna-

tus, ad Innocentium I. Romanum pontificem frustra appellat : tom. 5.
pag. 267. quem et ipsum Scotum fuisse, recentiorum nonnulli ridicule
sunt opinati. Tom. 6. pag. 128.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Anno Christi.

S. Albeus cum sociis suis in patriam reversus, ad aquilonalem Hiberniæ

partem navigiolum appulit : ubi, eo jubente, Colmanus unus e familia
ipsius cellam ædificavit, quæ Chell-ruaid est appellata. Ipse vero
Albeus, rege Dal-araidensi Fintano ad fidem converso et baptizato,
circuibat totam Hiberniam, Christo multos lucrifaciens. Tom. 6. pag. 346,

347. De ejus regula, vid. ibid. pag. 484.
S. Ninianus Britannus, Candidæ Casæ episcopus, Australes Pictos ad fidem

Christi convertit. Ibid. pag. 200—209. Frater quoque ipsius, s. Ple-

beias, cum eo vixisse dicitur. Ibid. pag. 209.
CCCCXVIII. Romani qui in Britannia relicti fuerant, a barbararum gentium

minis sibi metuentes, thesaurorum suorum magna parte in scrobibus oc-

cultata, reliquam secum in Gallias detulerunt. Ibid. pag. 129.
S. Amatori Antissiodorensi episcopo Calendis Maiis defuncto S. Germanus

successit, a præfectura seculari raptus ad sacerdotium : in cujus disci-
plinam sese tradidit noster Patricius. Tom. 5. pag. 436. et tom. 6. pag.

395—398. 456.
Gunifortus Scotica gente natus, persecutione in patria fervente, una cum

fratre Gunibaldo et duabus sororibus, in Germaniam profectus fuisse di-
citur. Ibi duæ sorores virgines cruentissima cæde palmam martyrii
adeptæ, fratres vero inde in Italiam discedentes ad Camaram usque civi-
tatem pervenisse, eodemque in loco (ut Jacobus Guallus significat) vel
Comi (ut alii malunt) Gunibaldus cruento mactatus gladio, Mediolani
vero Gunifortus ab infidelibus confixus sagittis fuisse traditur; et quidem
Theodosio Mediolani tum agente, si Thomæ Dempstero credimus : qui
minus consideravisse videtur, flagrantem hanc in Italia et reliquo occi-
dente persecutionem Maximiani alicujus potius, quam Christiani impe-

ratoris Theodosii, tempora decuisse. Tom. 6. pay. 348, 349.
ccccxx. Fastidius Britannorum episcopus, scripsit ad Fatalem quendam de

vita Christiana librum unum, et de viduitate servanda alium. Tom. 5.

pag. 364, 365.
S. Ninianus, relicta Candida Casa, cum discipulis suis Hiberniam petiisse,

ibique impetrato a rege loco ameno Cluayn-Coner dicto, cænobium

magnum constituisse dicitur. Tom. 6. pag. 209.
S. Ibarus missus ad evangelium prædicandum per Hiberniam, innumeros

ad fidem Christi convertisse fertur, et precibus suis cum alias regni partes
tum præcipue regionem Magni Colmanni regis Midiæ, a pestilentia libe-
rasse. Commoratus ille est in Campo Gessyl, in Arranicis insulis, potis-

simum vero in Beg-ery insula non procul a Wexfordia. Ibid. pag. 348.
B. Augustini de fide in occidentalibus insulis recepta testimonium. Tom. 5.

pag. 13. et tom. 6. pag. 353.
CCCCXXII. Cum Britannos a Circio quidem (id est, ex Hibernia) Scoti, ab

aquilone vero Picti, prima illa a Gilda commemorata dirissima vastatione
conculcarent; illi subjectionem Romano imperio repromittentes, ab Ho-
norio Augusto legionem auxiliarem impetrarunt: quæ, hostibus depulsis,
subjectos cives ex imminenti captivitate liberavit. Tom. 6. pag. 122, 123.

129, 130.
Insulani murum cespititium, prorsus inutilem, inter fretum Dunbritanni-

cum et Edenburgicum construxerunt. Ibid. pag. 131, 132.
CCCCXXIV. S. Ercus, primus Slaniæ episcopus, natus est. Ibid. pag. 410.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Anno Christi.
CCCCXXV. Gildas Albanius (patre Cauno sive Navo, quem alii libri Scotorum

alii Pictorum regem fuisse referunt) in Argathelia ad Cluidam fluvium
natus est ; triginta annis ante adventum ipsius in Galliam. Tom. 5. pag.

509. et tom. 6. pag. 216.
Secunda a Gilda commemorata vastatio; qua Scoti et Picti, Romana le-

gione revocata, ruptis terminis, obvia quæque miserorum Britonum obtri-

verunt. Tom. 6. pag. 133, 134.
Oppressi Britanni, ad Valentinianum III. (ex Cæsare nuperrime factum

Augustum) legatione missa, novam legionem auxiliarem e Galliis trans-
missam obtinuerunt: quæ, Gallionis Ravennatis ductu, Pictos et Scotos
anniversarias prædas agentes tempore autumni trans maria fugavit.

Ibid.
CCCCXXVI. Muri cespititii loco lapideus est erectus : et in litore oceani ad

meridianam plagam, adversus barbarorum incursiones, turres per inter-

valla ad prospectum maris sunt collocatæ. Tom. 6. pag. 134-140.
CCCCXXVII. Gallio ex Britannia et Mavortius ex Ravenna in Africam contra

Bonifacium missi, in ipsa exscensione, profligatis eorum copiis, sunt in-

terfecti. Tom. 6. pag. 132.
Læogarius, Nelli magni, Næigiallach dicti, filius, in Hibernia regnare cæpit.

Ibid. pag. 517.
CCCCXXVIII. “ Felice et Tauro consulibus Saxones ad Britanniam venisse, et

a Guortigirno susceptos fuisse," anonymus Ninii interpolator ; “ partem
Galliarum propinquam Rheno, quam Franci (Saxonibus contermini)
possidendam occupaverant, Aetii comitis armis receptam," affirmat Pros-
per in chronico: quo tempore Theodemeri regi Francorum (Faramundo
aliis dicto) filio Richemeris interfecto, filius ejus Chlogio sive Chlodio in

regno Franciæ successisse existimatur. Tom. 5. pag. 460.
Timotheum quendam contra divinam et humanam in Christo naturam
impie inter Britannos disputavisse, male traditum est a recentioribus.

Ibid pag. 365, 366.
Rosinus Floridus, homo Utopicus, a Celestino P. Scotorum episcopus con-

secratus fuisse fingitur. Tom. 6. pag. 350.
CCCCXXIX. Agricola Pelagianus (quem eundem cum Leporio fuisse, sine ulla

ratione, statuit Balæus) Severiani episcopi Pelagiani (quem cum Severo
Sulpitio Aquitano temere confundit idem) filius, ut in chronico suo refert
Prosper, ecclesias Britanniæ (non Hiberniæ, ut Onuphrii habet editio)
dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed actione Palladii diaconi, papa
Celestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit; et,
deturbatis hæreticis, Britannos ad Catholicam fidem redigit. Tom. 5. pag.

366-369.
Ad Celestini authoritatem accessit etiam hic numerosæ Gallicanorum epis.

coporum synodi calculus : qui Britannorum legatione audita, Germanum
Antissiodorensis et Lupum Tricassinæ ecclesiæ episcopos, ut huic rei
gerendæ maxime idoneos, in Britanniam mittendos delegerunt. Ibid.

371-373.
Præclari pontifices, temporibus hybernis mari se committentes (ut in vita

Lupi legimus) sedata in oceano oborta tempestate, Britannica potiti
arena, in synodo Verolamii habita perversi dogmatis patronos divinorum
testimoniorum auctoritate confutarunt. Ibid. pag. 374, 375. Ubi Ger-

Anno Christi.

manus, disputatione finita, S. Albani sepulchrum reclusisse ; aliorumque
sanctorum reliquiis ibi depositis, massam pulveris sanguine martyris
adhuc rubentem in patriam secum asportavisse memoratur. Tom. 5. pag.

376, 377.
Druides sive Magi Hibernici adventum B. Patricii ante triennium prædix-

isse perhibentur. Tom. 6. pag. 412.
CCCCXXX. Cum Saxones Pictique bellum adversus Britones junctis viribus

susciperent; maxima pars exercitus Britannici tempore quadragesimali
a Germano et Lupo baptizatur : et peracta solennitate paschali, celebris

illa victoria Alleluiatica obtinetur. Tom. 5. pag. 381–386.
Miracula per Germanum et Lupum hic edita, a Constantio in vita S. Ger-

mani, Gilda in libro de victoria Aurelii Ambrosii, et aliis commemorata.

Ibid. pag. 384, 385.
De Ketelo vel Cadello subulco a S. Germano ad regnum evecto, ibid. pag.

384. Christianismo in Britannia deficiente, ibid. pag. 386, 387. Du-
bricio in dextrali Britannia, sive Australi Cambria, ibid. pag. 102, 103.
388. et Patricio in Scottiis ac Britanniis, archiepiscopo a Germano et
Lupo constituto, tom. 6. pag. 399, 400. Cantabrigiensibus doctoribus ad
Pelagianam hæresim debellandam cooperariis ab eis assumptis, tom. 5.
pag. 388, 389. atque Oxoniensis academiæ institutis a Germano, per
anni dimidium illic moram trahente, comprobatis, ibid. pag. 381-384.

fabulæ.

S. Germanus in Galliam rediens, Briocum (e territorio Corcagiensi, ut

quidam volunt, oriundum) in pietatis disciplinis instituendum, secum
abduxisse dicitur : eum videlicet, qui Briocensis in Britannia Armorica

ecclesiæ primus fuit episcopus. Ibid. pag. 393, 394.
CCCCXXXI. Scoti et Picti totam aquilonalem extremamque Britanniæ partem,

vacuam prope indigenis, usque ad murum illum lapideum inter fretum
Dunbritannicum et Edenburgicum ante quinquennium constructum,
capessunt: tom. 6. pag. 140. indeque tertiam illam a Gilda commemora-
tam vastationem adorsi ; muri custodibus deturbatis, muro ipso per-
rupto, et indigenarum intra murum horribili cæde strageque facta, mi-
seros Britannos civitatibus derelictis ad solitudines confugere coegerunt:
ibid. pag. 141, 142. qua in re Scotorum Albiensium historici strenuam
Grimi vel Graimi cujusdam operam prædicant: a quo perfossum illum
murum Graham's dike vel Grime's-dike appellationem ad hodiernum

usque diem retinuisse volunt. Ibid.
Ad Scotos in Christum CREDENTES ordinatum a papa Celestino Palladium

episcopum missum fuisse, testatur Prosper in chronico: Tom. 5. pag. 367.
et tom. 6. pag. 353. 356. Unde vel explicandum vel corrigendum, quod
in libro contra Cassianum idem prius scripserat, Celestinum, ordinato
Scotis episcopo, barbaram insulam (sic enim Hiberniam appellat) fecisse

Christianam. Tom. 5. pag. 367. et tom. 6. pag. 352, 353, 354.
Quomodo Palladius primus Scotorum sive Hibernorum dictus fuerit epis-

copus, tom. 6. pag. 354. 462. Romanæ ecclesiæ fuit ille diaconus; non
vitæ Chrysostomi scriptor, aut Græcus aliquis Palladius. Ibid. pag.

356_366.
A Celestino ad prædicandum Hibernis cum duodecim aliis missus, in Lagi-

niam advenisse traditur ; ibique tribus fundatis ecclesiolis discipulos suos,

« AnteriorContinuar »