Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

Augustinum, Benedictum, Silvestrum et Solonium præfecisse. Tom. 6.

pag. 368, 369.
Cum ibidem princeps loci, Nathi filius Garrchon, illi resisteret, et feri ho-
mines doctrinam illius nollent suscipere; in Albaniam inde profectus,
S. Servanum a se ordinatum episcopum ad Orcadas insulas (ut populum
rudem Christiana pietate institueret) misisse, S. Tervanum et baptizavisse
et Pictorum postea archiepiscopum constituisse ; atque Forduni demum
in terra Pictorum XVIII. Calend. Januar. mortem obiisse dicitur : ibid.
pag. 405. 368, 369, 370. 398. 210, 211, 212. quum ista tamen de Ter-
vani archiepiscopatu et Servani ad Orcadienses legatione (si qua fuit)

Palladii excessu longe posteriora fuisse, temporum evincat ratio.
CCCCXXXII. Audita morte Palladii, Patricius a Germano Antissiodorensi

episcopo Romam, una cum Segetio presbytero ad Celestinum P. missus ;
ab Amatore vel Amathæo quodam, ut volunt nonnulli, ab ipso vero Ce-
lestino, ut alii, episcopus consecratus est : Auxilio presbyteri, et Yser-
nino diaconi ordine, eodem tempore, collato. Tom. 6. pag. 396–400.370,

371.
Patricius ad convertendos Hibernos loco Palladii missus, secundus eorum

archiepiscopus a Celestino constitutus est: bid. pag. 355, 360. 399.
400. 463. priore Magonii, quod a S. Germano acceperat, nomine in

novum Patricii commutato. Ibid. pag. 400. 378. 395.
Patricius, cum XX. comitibus, (quorum unus Germanus Lateranensis cano-

nicus fuisse dicitur) instituto in Hiberniam itinere, ad præceptorem suum
B. Germanum Antissiodorensem episcopum divertisse, et apud Britannos
in partibus Cornubiæ et Cambriæ (ubi et Meneviæ cænobium eum con-
struxisse ferunt) aliquamdiu substitisse traditur. Tom. 5. pag. 106. 508.

540. et tom. 6. pag. 401–404. 378.
Septembris die XVI, S. Ninianus Britannus, qui Pictos australes ad fidem

Christi convertit, mortem obiisse scribitur. Tom. 6. pag. 209, 210.
Primo anno pontificatus Xysti, qui in Romanæ ecclesiæ regimine successit

Celestino, B. Patricius cum familia sua ad Wicloanum sive Deæ portum
in regione Evolenorum appulit. Tom. 6. pag. 371. 404, 405. 442, 443.
Familia illa ex XXXIV. viris constabat: quorum XXIV. discipuli ipsius
fuisse memorantur. Ibid. pag. 404. In his erant et sororum B. Patricii
filii, Tigridiæ quidem, Brochadius, Brochanus, Mogenochus, Lumanus,
et alii, facti omnes postea episcopi ; ibid. pag. 381, 382. Darercæ vero
ex Coni marito, Mel, primus Ardachadensium episcopus, Riochus, abbas
monasterii Inis-bo-Finde in stagno Righi, et Munius ; atque ex Resti-
tuto marito altero, S. Nechtanus episcopus, S. Dabonna, S. Magornanus,

S. Dariocus episcopus et S. Lugnathus. Ibid. pag. 382.
Patricius, Sinello filio Finchadi Hibernorum omnium primo baptizato, a

Deæ portu ad castellum Raith-inbheir dictum, indeque ad insulam Holme-

Patricke profectus est. Ibid. pag. 405.
Carantocus Britannus Patricium in Hiberniam secutus est : ubi, cum
multos uterque secum haberet clericos, placuit ut in diversas insulæ partes

alter ab altero discederet. Ibid. pag. 407.
Patricius, relicta Lagenia, Ultoniam adiens, Dichonem filium Trichimi cum

universa sua familia ad fidem Christi convertit : a quo locum non longe
ab urbe Duncnsi positum, Hibernis Sabhull Padhrig, hoc est, Horreum

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Anno Christi.

(id enim ea vox Hebridianis hodieque denotat) Patricii appellatum, dono

accepit. Tom. 6. pag. 405, 406.
CCCCXXXIII. Patricius ad antiquum suum dominum Milconem Clancboi-

anum regulum Christo lucrifaciendum profectus, illo se et sua omnia
incendio absumente, duas ejus filias Emerias dictas baptizavit; et Sabal-

lum ad domum Dichonis iterum reversus est. Ibid. pag. 406, 407.
Postea, Dichone relicto, cum discipulis suis ad portum Colbdi juxta Boini

fluminis ostium appulit: relictoque ibi cum navigio nepote suo Lumano,
ad campum Breg, ubi Themoriæ panegyris a Læogario monarcha et
reliquis Hiberniæ regibus eo tempore agebatur, perrexit ; ubi in itinere
Sescneno hospite suo cum tota familia baptizato, et puero Benigno
(ipsius in ecclesia Armachana postea successore) secum abducto, primum

Pascha celebravit. Ibid. pag. 407-411.
In vigilia paschali accersito ad Læogarium per nuncios Patricio, eorum

unus Ercus filius Dego, Slaniæ postea episcopus, illi assurgens Deo cre-
didit: die vero sequente, quo Dominicam paschalem die Martii XXVI.
omnes cycli hoc anno exhibent, regi et omnibus ipsius convivis in cæna-
culo Themoriæ ipse se stitit: ubi illi assurrexisse, et Christo nomen
dedisse traditur, tum Dubtachus filius Vulgairi poeta egregius, tum
Fingar sive Guignerus; quem idcirco, a patre suo Clitone rege ex Hiber-

nia pulsum, in Armorica cum sociis exulasse ferunt. Ibid. pag. 409–412.
Læogario, quod doctrinæ ipsius vehementer restitisset, interminatus est

Patricius, ex ejus progenie nullum regem postea futurum : illo uno ex-
cepto quem regina, Christianam fidem jam amplexata, gestabat in utero.

Ille vero natus Lugaidus dicebatur. Tom. 6. pag. 517.
Patricius, peracta cum Magis concertatione et rege Læogario in increduli-

tate sua relicto, ad locum agonis regalis Tailltean dictum profectus, Car-
breum regis fratrem frustra convertere tentavit : tertium vero fratrem
Conallum nomine (S. Columbæ proavum) baptizavit; atque in loco ipsi
ab eo donato, Domnach Padraig postea dicto, ecclesiam et monasterium

constituit. Ibid. pag. 412, 413.
S. Lumanus, Tigridiæ sororis S. Patricii filius, quum in portu Colbdiano

juxta hodiernam Pontanam duobus dierum quadragenariis avunculum
frustra expectasset, adverso Boyno flumine ad urbem Trimmensem na-
vigio vectus, Fairtchernum cum matre sua Britonissa et patre Fedel-
midio, loci domino, totaque ejus familia baptizavisse traditur. Indeque a
Patricio et Lumano, qui eam regionem a Fedelmidio dono acceperunt,

ecclesia Trimmensis primum est fundata. Ibid. pag. 413, 414.
CCCCXXXIV. Patricius, relicto charissimo suo Conallo (sic enim Jocelinus

cap. 55. et 138. eum nominat) ex Midia in Connaciam iter suscepit ;
oraculi memor, quo olim clamorem ex illis partibus auxilium ipsius im-
plorantium audire sibi visus fuerat. Tom. 6. pag. 390. Ubi, novo cum
Magis inito certamine, duodecim hominum millia ad fidem Christi con-
vertisse, et septem filios regis Amalgithi uno die baptizavisse, populoque
noviter converso magistrum Mancenum præfecisse, memoratur. Ibid. pag.
425, 426. In Connacia quoque septem annis commoratus fuisse dicitur

ipse Patricius. Ibid. pag. 430.
CCCCXXXIX. Secundinus, Auxilius et Isserninus episcopi missi sunt in Hi-

berniam, in auxilium Patricii : tom. 6. pag. 401. 437, 438. quorum duo

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Anno Christi.

priores, Restituti Longobardi et Darercæ sororis S. Patricii fuerunt filii ;
eorumque alter in Domnach-seachlain, alter in Ceallusalli sedem suam

episcopalem collocavit. Tom. 6. pag. 383, 384.
CCCCXLIII. Patricius in loco hodie Ard-Patrick ab eo dicto ad orientalem

Louthiæ partem commoratus, S. Moctheo Britanno (quem Bachiarium
illum fuisse, cujus ad Januarium de recipiendis lapsis extat epistola,
recentiores perperam existimant) ad se venienti Louthiam concessit ;

qui primus Ludunensis numeratur episcopus. Ibid. pag. 415. 416.
Louthia discedens Patricius, ecclesiam Clochorensem condidit: ibidemque

discipulo suo S. Kertenno sive Mackartino successore relicto, Feartæ (a
Dairo loci domino sibi donatæ) ad orientalem Armachiæ partem cum
suis consedit; ubi et soror ipsius Lupita virgo sepulta jacet. Ibid. pag.

381. 416.
CCCCXLV. In saliceto, quod ab eodem Dairo accepit, Drum-sailech dicto,

B. Patricius Armachiam fundavit ; eamque ecclesiam totius Hiberniæ
primariam atque metropoliticam constituit. Ibid. pag. 414. 418. 419.

438.
Ad cladem, quam Britannis Picti et Scoti attulerant, magna accessit fames ;

quam solo venatoriæ artis solatio sublevabant. Ibid. pag. 141.
CCCCXLVI. Aetii Romanæ militiæ magistri, in Gallia tunc agentis, auxilium

Britanni frustra implorant : tom. 5. pag. 424. et tom. 6. pag. 143. de
quo ita Blondus, Decad. 1. lib. 2. “Britanni a Scotis Albiensibus Pictisque
agitati, ab Ætio postularunt ut copias sibi mitteret, in illarum supple-
mentum, quas Valentinianus ex Senonibus missas paulo post in Africam
fecerat transportari. Ætium vero Gallicanæ expeditionis cura imprimis
occupaverat : et Hunnorum apparatus, qui dietim nunciabantur, deter-
rebant, ne quas haberet copias diminueret. Qua ratione nequivit Bri-
tannorum precibus satisfacere.” Rex vero Hunnorum erat tunc Attila;
qui, ut Marcellini comitis verbis rem narrat Beda, lib. 1. hist. cap. 13.
“totam pene Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis cor-
rosit." Regem quoque Vandalorum " Gensericum in Scotiam ac Britan-
niam transivisse,” scribit Irenicus, ibique "se retinuisse, usque dum Attilæ
superbia deferbuerat :' tom. 5. pag. 464, 465. de quo tamen altum apud
nostros silentium: nisi huc fortasse spectare quis putaverit Gervasii Til-
lesburiensis illud. “ Sub Cantabrigia locus erat, Vandelbiria dictus ; ·
eo quod illic Vandali, Britanniæ partes sæva Christianorum peremp-
tione vastantes, castrametati sunt. Ubi ad monticuli apicem fixere ten-
toria, planities in rotundum vallata circumcluditur, unico ad instar portæ

aditu patens ad ingressum.”
CCCCXLVII. Britanni quarto ante Anglo-Saxonum adventum anno, regem

sibi præfecerunt Vortigernum: anonymo Ninii interpolatore qui a vero
tempore adventus Anglorum aberravit longius, et Matthæo Florilego qui
ad rectam illius designationem accessit proxime, in hoc consentientibus,
tom. 5. pag. 460, 461. Infaustus vero hic tyrannus, ut eum appellat Gil-
das, cum propria filia incestis nuptiis initis, filium ex ea sustulisse dicitur,

Faustum nominatum. Ibid. pag. 439, 440.
Ejusdem quoque tempore Christiana fides iterum corrumpi cæpta est; tum

Pelagiana (qua et ipsum Vortigernum contaminatum fuisse aiunt) tum
Ariana hæresi in Britannia denuo erumpente. Ibid. pag. 429.

Anno Christi.

Dira fame profugos Britannos infestante, alii hostibus manus dare coacti

sunt; alii strenue resistentes, et non in homine sed in Deo fidentes, stra-
ges hostibus dabant : tom. 5. pag. 425. et tom. 6. pag. 143. quo et illud
Blondi referendum. “Romani cives, qui Britanniam frequentes diversis
respectibus inhabitabant, et ipsi simul Britanni, salutis desperatione
animos faciente, arma ceperunt : et Scotos Albienses Pictosque, a quibus
agitabantur, prælio superarunt; ac in ulteriorem insulæ partem recedere
compulerunt.” Verum Scotos grassatores domum in Hiberniam suam
esse reversos, Gildam et Bedam authores hic habemus locupletissimos:
qui et Pictos in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps requie-

visse addunt. Tom. 6. pag. 143, 144.
Videns S. Patricius (ut in vita ipsius cap. 92. habet Jocelinus) in Hibernia

messem quidem multam, operarios vero paucos; transfretavit in Britan-
niam, adquisiturus sibi coadjutores in agrum Dominicum et cooperarios.
Ubi et patriotarum suorum multos Pelagiana et Ariana hæresi infectos
ad viam veritatis reduxit. Tom. 5. pag. 429. “ Collectos denique viros
multos literatos et religiosos secum adduxit : e quibus triginta in episco-
palis officii fastigium postea sublimavit.” In reditu vero ad insulas maris
convertendas divertens, in Mannia discipulum suum Germanum, in aliis
insulis “singulos aut etiam plures præfecit præsules de discipulis suis;

sicque Hiberniam repetiit.” Tom. 6. pag. 179—181. 401.
CCCCXLVIII. S. Secundinus sive Sæchnallus, hymno in laudem S. Patricii

avunculi sui composito, Hibernicorum omnium episcoporum primus in
terra illa mortem obiit, et in ecclesia sua de Domnach-seachlain sepultus
est. Ibid. pag. 383. 437, 438. Post cujus mortem habita videtur sy-
nodus Patricii, Auxilii et Issernini : cujus adhuc superstites habemus

canones. Ibid. pag. 491. 510.
Patricius, per Midiam ad Lageniam progressus, Dublinienses cum rege suo

Alpino ad fidem Christi conversos baptizavisse, et sedi suæ Armachanæ
tributarios fecisse dicitur : ibid. pag. 422—424. filios quoque Dunlainge
similiter baptizavisse ; et aquilonalium Laginiensium, quibus illi præ-
erant, nepotem suum Auxilium episcopum constituisse. Ibid. pag. 384.
Fiechum denique, Dubtachi poetæ (de quo, ad annum 433.) discipulum
episcopum ordinavisse ; qui ipsius jussu gentem Ceanselach ad fidem
convertit et baptizavit. Unde ipsi, et ejus in sede Sleibhtiensi succes-
soribus, totius Lageniæ archiepiscopatum collatum fuisse ferunt. Ibid.

pag. 374. 410. 424. 425.
Meroveus, filius (ut a Sigeberto, Blondo et Krantzio non male est traditum)

Clodionis sive Chlogionis, in Francia regnare cæpit: a quo sequentes
Francorum reges Merovingorum nomen tulerunt. Tom. 5. pag. 466,

467.

Apud Britannos, cum rerum abundantia, crevit luxuria et malorum genus

omne. Ibid. pag. 428, 429.
S. Germanus, assumpto secum discipulo suo Severo Trevirensi episcopo, se-
cundam in Britannia legationem obiit : ubi, Claudio Elaphii viri primarii
filio sanato, damnatos Pelagianos ex insula depulit; posteaque in Italia,

pridie Calendas Augusti, ipse mortuus est. Ibid. pag. 434-439.
De regis Vortigerni cum S. Germano congressu, et interitu subsecuto, fa-

bulæ. Tom. 5. pag. 439, 440.

Anno Christi.
CCCCXLIX. S. Patricium Glastoniam venisse, duodecim fratres anachoritice

viventes ibidem repertos congregavisse, atque abbatem ab iis electum
vitam Ægyptiorum monachorum more agere eos docuisse cænobialem,
quidam referunt: tom. 5. pag. 136. quod ad magnum nostrum Patricium
referendum Glastonienses monachi contendunt; charta etiam ipsius no-
men præferente ad hoc comprobandum conficta : ibid. pag. 26, 27. 34,
35. 132. 143. 152. et tom. 6. pag. 439—442. quum nos domesticum ip-
sius, Sen-Patricium sive senem Patricium dictum, hic potius intelligen-

dum existimemus. Tom. 6. pag. 438. 445. 458.
Noster vero Patricius, in messe Hibernica adhuc desudans, seminata in

regionibus Laginensium fide, ad Momonienses perrexit : eorumque regem
Ængusum sive Æneam filium Nadfraichi Cassiliæ baptizavit. Ibid.

pag. 426.
Albeus et Declanus ad eos salutandos Cassiliam profecti, Patricio se subje-

cerunt : ibique in Declani sede Ardmoriensi gentis Nandesianæ episco-
patus, in Albei sede Imelacensi Momoniæ archiepiscopatus est constitu-
tus. Duorum vero reliquorum episcoporum qui ante Patricium Hibernis
evangelium annunciarunt, alter Kiaranus libentissime, alter vero Ibarus

ægre admodum illi se submisisse dicitur. Ibid. pag. 355. 427, 428.
In Aranica insula, s. Albeo ab Ænguso rege donata, ab Enna abbate in-

signe constructum est monasterium : idemque Albeus in Thylen insulam
se migrare cogitans, ab eodem Ænguso est impeditus. Ibid. pag. 428,

429.
Enna autem iste Endeus fuisse putatur, filius Conalli Deyre sive Rubei

ducis Ergallensium, et Brigæ filiæ Anmerini ducis Ardconnachiæ : qui
ante sedem in Aranica insula positam monachis centum et quinquaginta
in Latiensi cænobio apud Italos præfuisse dicitur. Ibid. pag. 533. Vid.

infra, eosque ad Aranicam insulam secum adduxisse circa annum DXXX.
B. Patricius septem annis continuis in regno Momonize commoratus fuisse

dicitur. Ibid. pag. 430.
De veterum hostium subito adventu sparsus rumor Britannis terrorem in-

jicit: subsecuta deinde peste tantam eorum in brevi sternente multitu-
dinem, ut sepeliendis mortuis vivi non sufficerent. “ Sed ne morte qui-
dem suorum," ut inquit Beda,“ nec timore mortis hi qui supererant, a
morte animæ, qua peccando sternebantur, revocari poterant." Tom. 5.

pag. 441.
CCCCL. Anglo-Saxones a Britannorum rege Vortigerno et consiliariis suis ac-

cersiti, duce non rege suo, vel Vertegerno (ut Paulus Diaconus) vel Vor-
tigerno (ut Blondus) vel Vertigomaro (ut Pomponius Lætus et eum,
in Hercule suo Prodicio, Stephanus Vinandus Pighius secutus somniavit)
sed Hengisto et Horsa fra-ribus, Victgisli filiis, tribus longis navibus
transvecti, ad Cantii insulam Thanaton appulerunt. Tom. 5. pag. 442-
445. 449—464, 467, 468. 511.
lidem hic recepti, cum hostibus qui ab aquilone ad aciem venerant certa-
mine inito, victoriam obtinuerunt. Ibid. pag. 469. Fabius Ethelwerdus
et Guilielmus Malmesburiensis Scotos hos fuisse aiunt; Pictos Galfridus
Monemuthensis, rationibus Gildæ et Bedæ convenientibus : Pictos simul
et Scotos Henricus Huntingdoniensis : quos et venisse usque ad Stan-

« AnteriorContinuar »