Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tatis in Judæ traditoris pestilentem cathedram decidentes ; veritatem pro inimico odientes, et mendaciis ac si charissimis fratribus faventes; justos inopes immanes quasi angues torvis vultibus conspicantes, et sceleratos divites absque ullo verecundiæ respectu sicut cœlestes angelos venerantes; egenis eleemosynam esse dandam summis e labiis prædicantes, sed ipsi vel obolum non dantes; nefanda populi scelera tacentes, et suas injurias quasi Christo irrogatas amplificantes: religiosam forte matrem seu sorores domo pellentes, et externas veluti secretiori ministerio familiares indecenter levigantes, vel potius (ut vera dicam, licet inepta non tam mihi quam talia agentibus) humiliantes; ecclesiasticos post hæc gradus propensius quam regna cœlorum ambientes et tyrannico ritu acceptos defendentes, nec tamen legitimis moribus illustrantes; ad præcepta sanctorum, si aliquando duntaxat audierint quæ ab illis sæpissime audienda erant, oscitantes ac stupidos, et ad ludicra et ineptas secularium hominum fabulas, ac si iter vitæ mortisque pandant, strenuos et intentos; pinguedinis gratia taurorum more raucos, et ad illicita infeliciter promptos; vultus arroganter in altum habentes, et sensus conscientia remordente ad ima vel tartarum demersos; uno sane perdito denario mostos, et ad unum inquisitum lætos; in apostolicis sanctionibus ob inscitiam vel peccatorum pondus, ora etiam scientium obturantes, hebetes ac mutos, et in flexibus mundialium negotiorum mendacibus doctissimos."

"Quorum de scelerata conversatione multos sacerdotio irruentes potius, vel illud pene omni pecunia redimentes, quam tractos, et in eodem veteri infaustoque intolerabilium piaculorum cœno post sacerdotalem episcopatus vel presbyterii sedem, qui nec ibidem usquam sederunt: utpote indigne, porcorum more, volutantes, rapto tantum sacerdotali nomine nec tamen tenore, vel apostolica dignitate accepta, sed qui nondum ad integram fidem sunt vel malorum pœnitentiam idonei; quomodo ad quemlibet ecclesiasticum, ut non dicam summum, convenientes et adepti gradum, quem non nisi sancti atque perfecti et apostolorum imitatores et, (ut magistri gentium verbis loquar) irrepre

1 Tim. cap. 3. ver. 2.

hensibiles, legitime et absque magno sacrilegii crimine suscipiunt."

"Quid enim tam impium tamque scelestum est, quam ad similitudinem Simonis Magi, non intervenientibus licet interea promiscuis criminibus, episcopatus officium vel presbyterii terreno pretio, quod sanctitate rectisque moribus decentius acquiritur, quempiam velle mercari? Sed in eo isti propensius vel desperatius errant, quo non ab apostolis vel apostolorum successoribus, sed a tyrannis et a patre eorum Diabolo fucata et nunquam profutura emunt sacerdotia: quin potius velut culmen tectumque malorum omnium quoddam, quo non facile eis improperentur a quoquam admissa prisca vel nova; et cupiditatis gulæque desideria, utpote præpositi multorum, facilius rapiant, scelestæ vitæ structuræ superponunt. Nam si talis profecto coemptionis conditio ab impudentibus istis non dicam apostolo Petro, sed cuilibet sacerdoti pioque regi ingesta fuisset; eadem responsa accepissent, quæ ab apostolo auctor eorundem magus Simon dicente Petro: Pecunia tua tecum sit in perditionem.”

"Sed forte, heu! qui ambitores istos ordinant, imo potius humiliant, atque pro benedictione, maledicunt; dum ex peccatoribus non pœnitentes, quod rectius fuerat, sed sacrilegos et desperatos faciunt, et Judam quodammodo in Petri cathedra Domini traditorem, ac Nicolaum in loco Stephani martyris statuunt immundæ hæreseos adinventorem, eodem modo sacerdotio adsciti sunt: et ideo non magnopere detestantur in filiis, quinimo venerantur, quod similiter ut patribus subinde venisse certissimum est. Etenim eos, si in parochia, resistentibus sibi et tam pretiosum quæstum denegantibus severe commessoribus, hujuscemodi margaritam invenire non possint, præmissis ante solicite nunciis, transnavigare maria terrasque spatiosas transmeare non tam piget quam delectat; ut omnino talis species inæquiparabilisque pulchritudo et (ut verius dicam) zabolica illusio, vel venditis omnibus copiis, comparetur. Dein cum magno apparatu magnaque phantasia vel potius insania repedantes ad patriam, ex erecto erectiorem incesAct. cap. 8. ver. 20.

sum pingunt, et dudum summitates montium conspicantes, nunc recte ad æthera vel ad summa nubium vellera luminum semidormitantes acies librant; ac sese nova quædam plasmata, imo diabolica organa (ut quondam Novatus Romæ, dominicæ mulctator margarita porcus niger) patriæ ingerunt, violenter manus, non tam venerabilibus aris, quam flammis inferni ultricibus dignas, in tali schema positi, sacrosanctis Christi sacrificiis extensuri. Quid tu, infelix popule, a talibus, ut dixit apostolust, bestiis ventris præstolaris? Hisne corrigeris, qui seipsos non modo ad bona non invitant, sed secundum prophetæ" exprobrationem, laborant ut inique agant? Talibusne oculis illustraberis, qui hæc tantum avide speculantur, quæ proclive vitiis (id est tartari portis, ducant? Vel certe, secundum Salvatoris dictum, si non istos rapacissimos ut Arabiæ lupos", ac si Loth ad montem, igneum Sodomorum imbrem præpropere fugeritis; cæci educti a cæcis pariter in inferni foveam cadetis."

"Sed forsitan aliquis dicat. Non ita omnes episcopi vel presbyteri ut superius comprehensi, quia non schismatis, non superbiæ, non immunditiæ infamia maculantur, mali sunt: quod nec vehementer et nos diffitemur. Sed licet sciamus eos castos esse et bonos, brevi tamen respondebimus. Quid profuit Heli sacerdoti, quod solus non violaverit præcepta Domini, rapiendo in fuscinulis antequam adeps Domino offerretur ex ollis carnes; dum eadem mortis ira, qua filii sunt, mulctatur?" Tum, pluribus et exemplis et Scripturarum auctoritatibus coacervatis, sacerdotes non facientes officium coarguit: a propheticis ad evangelica testimonia hoc facto transitu; in quo a bonis iterum captat benevolentiam, dicturus in malos.

"Sufficiant hæc pauca de pluribus, prophetarum testimonia, queis retunditur superbia vel ignavia sacerdotum contumacium; ne putent nos propria potius adinventione quam legis sanctorumve auctoritate eis talia denunciare. Videamus igitur quid evangelica tuba mundo personans in

Tit. cap. 1. ver. 12. w Matth. cap. 7. ver. 15. y 1 Sam. cap. 2. ver. 13, 14.

Jerem. cap. 9. ver. 5.
Ibid. cap. 15. ver. 14.

ordinatis sacerdotibus eloquatur. Non enim de illis (ut jam diximus) qui apostolicam sedem legitime obtinent, quique bene norunt largiri spiritalia conservis suis in2 tempore cibaria, si qui tamen multi in præsentiarum sunt, sed de pastoribus imperitis, qui derelinquunt oves, et pascunt vana, et non habent verba pastoris periti, nobis sermo est. Evidens ergo indicium est, non esse eum legitimum pastorem, sed ne mediocrem quidem Christianum, qui hæc non tam nostra, qui valde exigui sumus, quam veteris novique Testamenti decreta recusarit, vel inficiatus fuerit: sicut bene quidam nostrorum ait: Optabiliter cupimus, ut hostes Ecclesiæ sint nostri quoque absque ullo fœdere hostes; et amici ac defensores nostri non solum fœderati, sed etiam patres ac Domini habeantur. Conveniant namque singuli vero examine conscientiam suam; et ita deprehendent, an sécundum rectam rationem sacerdotali cathedræ insideant."

Hinc, variis primum ex novo Testamento locis disperse ét diffuse productis, ad lectiones, quæ ex Britannica Ecclesiæ consuetudine in ordinatione clericorum peculiariter recitari consueverunt, ita demum delabitur: "Sed quid sparsim positis amplius utentes testimoniis sensuum ac diversorum undis in despecta ingenii nostri cymbula fluctuabimur? Recurrere tandem aliquando usque ad lectiones illas, quæ ad hoc non solum ut recitentur, sed etiam adstipulentur benedictioni qua initiantur sacerdotum vel ministrorum manus, eosque perpetuo doceant, uti ne a mandatis quæ fideliter continentur in eis sacerdotali dignitate degenerantes recedant, ex omni pene sanctarum Scripturarum textu merito excerptæ sunt, necessarium duximus: ut apertius cunctis pateat æterna supplicia mansura eos, et non esse sacerdotes vel Dei ministros, qui earum doctrinas atque mandata opere secundum vires suas non adimpleverint." Exposita deinde una lectione ex primo et secundo capitulo prioris epistolæ Petri, et altera ex Actorum apostolicorum primo desumpta; in

z Matth. cap. 24. ver. 45. a "Recte istud accipe.

Mali enim sacerdotes veri sunt sacerdotes; tametsi indigni eo munere." Jo. Maria Brasichellan. pontificii Palatii magister.

hoc prorumpit πάθος "Sane, quod sentio proferam. Posset quidem lenior fieri increpatio: sed quid prodest vulnus manu tantum palpare, unguentove ungere; quod tumore jam vel fœtore sibi horrescens, cauterio et publico ignis medicamine eget? si tamen ullo modo sanari possit; ægro nequaquam medelam quærente, et ab hoc modico longius recedente. O inimici Dei, et non sacerdotes! O veterani malorum, et non pontifices! traditores, et non sanctorum apostolorum successores; impugnatores, et non Christi ministri."

Postea duarum aliarum lectionum, ex tertio prioris ad Timotheum epistolæ, et Matthæi capite decimo sexto explicationem adjungit: et, totius operis tandem subjecto epilogo, dicendi finem facit: "Auscultastis quidem," inquit, "secundæ lectionis apostoli Pauli verborum sonum, sed in nullo modo monita virtutemque servastis, et simulacrorum modo, quæ non vident neque audiunt, eodem die altari astitistis, tunc et quotidie vobis intonantis. Fratres, ait, fidelis sermo est, et omni acceptione dignus. Ille dixit, fidelem et dignum: vos ut infidelem et indignum sprevistis. Si quis episcopatum cupit, bonum opus desiderat. Vos episcopatum magnopere avaritiæ gratia, non spiritalis profectus obtentu, cupitis; et bonum opus illi condignum nequaquam habetis. Oportet ergo hujusmodi irreprehensibilem esse. In hoc namque sermone lacrymis magis quam verbis opus est: ac si dixisset apostolus, eum esse omnibus irreprehensibiliorem debere. Unius uxoris virum. Quid ita apud nos quoque contemnitur, quasi non audiretur vel idem dicere et virum uxorum? Sobrium, prudentem. Quis etiam ex vobis hoc aliquando inesse sibi saltem optavit? Hospitalem. Id si forte casu evenerit, popularis auræ potius quam præcepti gratia factum, non prodest: Domino salvatore ita dicente; Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Ornatum, non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum. O feralis immutatio! O horrenda præceptorum cœlestium conculcatio! nonne infatigabiliter ad hæc ex

1 Tim. cap. 3. ver. 1.

Matth. cap. 6. ver. 2. cum Luc. cap. 14. ver. 12.

« AnteriorContinuar »