No. 12. Bulla Gregorii XI. missa Oxonii studio. Walsingham, Hist. GREGORIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis Ang.p.201. filiis Cancellario et Universitati studii Oxoniensis, Lincoln. diœc. salutem, et apostolicam benedictionem. Mirari cogimur et dolere, quod vos propter gratias et privilegia vestra, studio Oxoniensi ab Apostolica sede concessa, et propter scientiam scripturarum, in quarum pelago fœlici remigio (dante Domino) navigatis, tanquam pugiles et propugnatores orthodoxæ fidei (sine qua salus animarum non provenit) esse deberetis, lollium inter purum triticum campi gloriosi studii vestri prædicti per quandam desidiam et ignaviam permittitis pullulare, et quod est perniciosius etiam adolere, nec circa extirpationem hujus lollii (sicut nuper apud nos insonuit) curam aliquam adhibetis, non sine clari nominis obfuscatione, et animarum vestrarum periculo, et contemptu Ecclesiæ Romanæ, et memoratæ fidei detrimento. Et quod nos torquet acerbius, prius de incremento lollii prædicti sentitur in Roma quam in Anglia, ubi tamen extirpationis remedium apponeretur. Multorum siquidem fide dignorum insinuatione admodum dolentium nostris est auribus intimatum, Johannem Wycklef Rectorem Ecclesiæ de Luttleworth Lincolniensis diœc. sacræ paginæ professorem, utinam non magistrum errorum, in illam detestabilem erupisse vecordiam, nonnullas propositiones et conclusiones erroneas et falsas, ac pravitate hæreseos sapientes, quæ statum totius Ecclesiæ, et etiam secularem policiam subvertere et enervare nituntur, quarumque aliquæ, licet quibusdam mutatis terminis, sentire videntur perversas opiniones et doctrinam indoctam damnatæ memoriæ Marsilii de Padua et Johannis de Gandavo, quorumlibet per fœlicis recordationis Johannem Papam XXII. Prædecessorem nostrum reprobatus extitit et damnatus, in regno Angliæ nempe glorioso potentia et copia facultatum, sed gloriosiore pietate fidei rutilante, sacræ paginæ claritate con sueto viros producere, divinarum scripturarum recta scientia illustratos, morum gravitate maturos, devotione conspicuos, et catholicæ fidei defensores, dogmatizare, et publice prædicare, seu potius de virulento claustri sui pectore evomere non veretur, nonnullos Christi fideles earum respersione commaculans, et a fidei præfatæ recta semita in præcipitium perditionis abducens. Quare cum tam lethiferam pestem, cui si ejus non obstetur principiis et ipsa radicitus evellatur sero posset medicina parari quum per contagionem plurimos infecisset, noluimus prout nec velle debemus sub conniventia pertransire. Universitati vestræ per Apostolica scripta in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub pœna privationis omnium gratiarum, indulgentiarum, et privilegiorum vobis ac studio vestro a dicta sede concessorum, districte præcipiendo mandamus, quatenus conclusiones et propositiones in bonis operibus et fide male sentientes, licet eas proponentes sub quadam verborum sive terminorum curiosa implicatione nitantur defendere, de cætero non permittatis asseri vel proponi: Dictumque Johannem authoritate nostra capiatis, seu capi faciatis, et ipsum venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopo Cantuar. et Episcopo Londoniensi, aut eorum alteri sub fida custodia transmittatis. Contradictores quoque de dicto studio vestræ Jurisdictioni subjectos, si qui forsan (quod Deus avertat) essent hujusmodi erroribus maculati, si in illis pertinaciter perstiterint, ad similem captionem et missionem, aliasque prout ad vos spectat, firmiter et sollicite procedatis, perinde vestram suppleturi diligentiam, hactenus in præmissis remissam, nostramque et dictæ sedis, præter divinæ retributionis præmium et meritum, gratiam et benevolentiam adepturi. Dat. Romæ apud sanctam Mariam majorem x1. Calendas Junii, Pontificatus nostri anno septimo. No. 13. ham, Hist. Bulla Papalis missa Archiepiscopo Cantuar. et Episcopo WalsingLondoniensi ad monendum Regem et Magnates Angliæ, Ang.p. 202. ne prædicto Johanni Wyclef faveant, vel adhæreant quovismodo. worth. GREGORIUS servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Cantuar. Archiepiscopo et Episcopo Londoniensi salutem, &c. Super periculosis admodum erroribus quarundam detestabilium propositionum et conclusionum ad enervationem totius ecclesiastici status tendentium, scriptas in schedula inclusa præsentibus, quas Johannes Wycklef rector Ecclesiæ de Luttleworth Lincolniensis dioc. dictus LutterTheologiæ Professor, asseritur tam impie quam temere suscitasse, plenius vobis scribimus, per alias nostras patentes literas, quas cum præsentibus destinamus. Volumus igitur et vestræ fraternitati mandamus quatenus clarissimum in Christo, Edwardum regem Angliæ illustrem, et dilectos filios nobiles viros natos dicti Regis, ac dilectam in Christo filiam nobilem mulierem Johannam principissam Aquitaniæ et Walliæ, et alios magnates de Anglia et consiliarios regis per vos et alios magistros et peritos in sacra pagina, non maculatos hujuscemodi erroribus, sed in fide sinceros et fervidos studeatis facere, plenarie informari, ac eis ostendi, quanta verecundia devoto regno Angliæ oriatur exinde, et quod non solum sunt ipsæ conclusiones erroneæ in fide, sed si bene advertantur, innuunt omnem destruere Politiam. Et requiratis eos strictissime, quod extirpationem tantorum errorum, pro reverentia Dei et Apostolicæ sedis et nostra, ipsorumque merito apud Deum et honorem seculo, tanquam Catholici principes et pugiles dictæ fidei, omni qua poterunt efficacia tribuant auxilium et favorem. Dat. Romæ apud sanctam Mariam majorem x1. Cal. Junii, Pontificatus nostri anno septimo. No. 14. Walsing- Bulla Papalis ad incarcerandum Johannem Wyckliff et eum citandum ad personaliter comparendum coram Papa. ham, Hist. Ang.p. 202. VENERABILIBUS fratribus Archiepiscopo Cantuar. et Episcopo Londoniensi salutem, &c. Nuper per nos non sine gravi cordis turbatione, et plurium fide dignorum relatione, percepto quod Johannes Wicklef rector Ecclesiæ de Luttleworth Lincolniensis diœc. sacræ paginæ professor, utinam non magister errorum, in tam detestabilem vesaniam temere prorupit, quod nonnullas propositiones et conclusiones erroneas ac falsas et male in fide sonantes, quæ statum totius Ecclesiæ subvertere et enervare nituntur, quarumque aliquæ (quibusdam mutatis terminis) imitari videbantur perversas opiniones, et doctrinam indoctam damnatæ memoriæ Marsilii de Padua, et Johannis de Gandavo, quorumlibet per felicis recordationis Johannem Papam XXII. prædecessorem nostrum reprobatus extitit et damnatus, non verebatur in regno Angliæ asserere, dogmatizare, et publice prædicare, illis nonnullos Christi fideles maligne inficiens, ac a fide catholica (sine qua non est salus) faciens deviare. Nos attendentes quod tam perniciosum malum quod in plurimos serpere poterat, eorum animas læthali contagione necando, non debebamus, prout nec debemus sub dissimulatione transire, vobis per alias literas nostras commisimus et mandavimus, ut vos vel alter vestrum de dictarum propositionum et conclusionum assertione, quarum copiam sub bulla nostra misimus interclusam, vos secrete informantes, si ita esse inveniretis, præfatum Johannem authoritate nostra capi et carceribus mancipari faceretis, eumque sub bona custodia teneretis in vinculis, donec a nobis super hac reciperetis aliud in mandatis, prout in dictis literis plenius continetur. Considerantes utique quod præfatus Johannes hujusmodi captionem et carcerationem forte præsentiens, posset (quod absit) perfugere, seu latitationis præsidio dictum nostrum mandatum in gravissimum fidei detrimentum eludere: Nos (ne tam damnabiles propositiones et conclusiones indiscussæ, et earum temerarius assertor impunitus remaneret in detrimentum gravissimum fidei prælibatæ) fraternitati vestræ per Apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vos vel alter vestrum per vos vel alium seu alios, præfatum Johannem, si per vos capi et incarcerari non possit, per edictum publicum proponendum in studio Oxoniæ Lincolniensis diœc. et aliis locis publicis, de quibus fit verisimilis conjectura, quod ad dicti Johannis notitiam pervenire valeat, et de quibus vos expedire videatur, ex parte nostra peremptorie monere et citare curetis, quod infra trium mensium spacium a die citationis hujusmodi in antea computandum, ubicunque tunc nos esse contigerit, comparere ac personaliter coram nobis super propositionibus et conclusionibus hujuscemodi responsurus, ac auditurus et facturus quicquid super eis duxerimus ordinandum, et ordo dictaverit rationis, prædicendo in hujusmodi citationis edicto, quod sive idem Johannes in hujusmodi termino comparuerit, sive non comparuerit, nos super præmissis, et contra eum usque ad debitam condemnationem ipsius inclusive procedemus, prout ejus demerita exigent, ac nobis secundum Deum et conservationem fidei videbitur expedire. Volumus autem et præsentium tenore statuimus, quod prædicta citatio sic facta, provide præfatum Johannem arctet, ac si sibi personaliter insinuata et intimata fuisset, constitutione quacunque contraria non obstante. Diem vero citationis, et formam, et quicquid feceritis in prædictis, nobis per vestras literas sigillis munitas harum seriem continentes, fideliter et quam citius poteritis, intimare curetis. Dat. Romæ apud sanctam Mariam majorem XI. Calendarum Junii, Pontificatus nostri anno septimo. |