justitiam sibi oppositam, videat si velit suam defendere opinionem sive sententiam, et ego libenter volo me exponere, ex adverso tenendo quod Jura Anglie in hac part sunt nullo modo Juri contraria: Et quod omnia dicta legum et doctorum que videntur sonare istiusmodi, intelligenda sunt quod non licet tradere clericum ad tale examen nisi juris casu et ordine reservatis vel observatis. Sic enim videbitur, si doctor loquitur ex corde volens defendere justitiam, ego non dubito quin jura excipiunt consuetudines et casus alios. Unde huc usque non audebat Ecclesia Romana dirumpere Leges secularium dominorum generales sancitas et rectificatas antequam fuerat sic dotata de layco feodo, de jure personatus, et sibi similibus. Nec audebat negare sequelam quin si juxta legem cujuscunque regni nulli sacre Scripture contrariam, temporales domini ita possunt, tunc legittime ita possunt. Lex enim civilis non distruit, nisi forte fuerit lex iniqua, quod doctor asserit de Lege Anglie memorata. Item tertio asserit quod omnis ablatio rerum ab Ecclesia est injusta. Interdum, ut dicit quod non est possibile- Regem auferre Ecclesiasticis omnia bona cujuscunque Ecclesie nisi sic auferendo peccet a moraliter. Ideo, ut dicit, glossa mea que dicit quod bulle, Piter morta leges et consuetudines prohibentes ablationes temporalium ab Ecclesia intelligende sunt de ablationibus injustis, est nimis superflua. Et sic innuit quod quicunque Rex abstulerit vel auferat temporalia clericorum vel religiosorum injuste sic fecit vel faciet. Ego autem, ex adverso, offero me ad sustinendum vel suadendum quod talia et temporalia possunt juste ac meritorie auferri ab Ecclesia quamcunque humanis legibus fuerint confirmata. Si autem ego assererem talia contra regem meum, olim fuissent in parliamento dominorum Anglie ventilata: Sed opiniones sunt diffamate a Sic MS. * Sic MS. ut sint inter homines bamitate. Unum tamen scio quod periculosius est in hac parte hodie impugnare consuetudines et jura regnorum tamdiu a sacris primoribus approbata, quam est reprobare aliquam veritatem quam ego publico. Requirit autem doctor meus cum suis fratribus, cum nimis vehementi instantia, cum ebullitione spirituali et tumore quod ego respondeam ad formas argumentorum suorum et specialiter ad formam et materiam quam fecit pro Papa contra jus Domini Regis. Omne, inquit, dominium donatum sub conditione ad conditionis destructionem dissolvitur: sed Dominus Papa donavit Regi nostro Regnum Anglie sub conditione quod Anglia 700 marcas solveret curie annuatim, que conditio per tempus et tempora est substracta: ergo Rex Anglie olim decidit a vero dominio Anglie. Et miror quam plurimum quod cum tanta instantia expetunt solutionem hujus rationem et tractatum istius materie, et specialiter cum tum sit ipse mihi et rationibus Sic MS. meis indifferens, sed cuincunque speculativo theologo vel pro tamen. legiste. Et pepigimus quod non quærendo diverticulas - alienas d pipsimat fructus eq colimus vel ambages procedat Sic MS. directe ad improbandum questionem quam principaliter pepigit impugnare. Sed tres cause dicte sunt michi cur homo facit; primo, ut persona mea sic ad Romanam Curiam diffamata, et aggravatis censuris ab ecclesiasticis beneficiis sit privata. Secundo, ut exhinc sibi et suis benevolentia Romane Curie sit reportata. Et tertio tam ut ut dominante Domino Papa Regno Anglie liberius, capiosius et voluptuosius sine freno correptionis fraterne sint Abbathiis civilia - Dominia cumulata. Exhinc quidem dicitur quod, ad Regni injuriam, exceptiones impetrant Thesauri Regni exhaustivas. Ego autem tanquam humilis et obedientialis filius Romane Ecclesie protestans me nichil velle asserere quod sonaret injuriam dicte Ecclesie, vel rationabiliter offenderet pias aures. Primo ergo transmitto Doctorem meum reverendum ad solutionem hujus argumenti quam audivi in quodam Consilio a Dominis secularibus esse datam. Primus autem Dominus in armis plus strenuus fertur taliter respondisse. "Regnum, inquit, Anglie " per gladium suorum procerum ab olim quæsitum est, et " contra hostes invadentes eodem gladio defensatum. Sic "enim tributum violente exactum a Julio Cesare, fortifi"cato Regno, rationabili ter est substractum quod secun"dum principia faql. "perpetuum. Cum ergo sit idem judicium de dicto redditu "Romane Curie sane consulo quod negetur penitus nisi "Papa manu valida ipsum poterit extorquere. Quod si " temptaverit, meum est pro jure nostro resistere. Secun"dus Dominus arguit sic. Nullis, inquam, debet concedi " tributum vel redditus nisi subjectis capacibus: sed Papa non est capax hujus vectigalis, ideo, supposita fraterna " subventione, debet sibi talis exactio denegari. Debet "enim Papa esse sequax precipuus Christi: Sed ipse " Christus noluit esse proprietarius Civilis Dominii, nec per consequens Papa debet. Nam Mat. viii. quum avarus " secularia dominia sentiens, promiserat sequi Christum, " sic respondit ad mentem sponte promittentis, Vulpes, in quam, foramina habent, volucresque celi nidos, filius au" tem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Quasi " dixisset, noli putare quod docebo te facere mirabilia sani"tatum ut ex eorum questu acquiras civile dominium, " quum nec ego nec mei discipuli volumus esse proprietarii "hic in via. Cum igitur debemus Papam ad observantiam "religionis sue astringere, probatur quod tenemur in ex"actione hujus conditionis civilis resistere sibi. Tertius "Dominus arguit sic, Videtur mihi quod ratio facta et ejus " fundamentum retorqueri poterit in Romanum pontificem, "Nam cum Papa sit servus servorum Dei, probatur quod 66 Sic MS. non reciperet vectigal de Anglia nisi propter ministerium " persolvendum. Cum ergo non edificat Regnum nostrum "nec spiritualiter, nec corporalia, sed defalcando tempo"ralia per se et suos comfortat pecunia, favore et consilio " inimicos, videtur quod debemus provide premissam peti" tionem subtrahere: Subtracta enim per se causa, subtrahi "debet et & methodum ad eandem. Et quoad assumptum " satis experimur defectum Pape et Cardinalium tam in corporali quam in spirituali suffragio. Quartus Dominus. " Videtur mihi quod de jure Regni cui sumus astricti, de"bemus Pape resistere in hac parte. Nam juxta principia "Pape ipse est capitalis dominus cunctorum bonorum da "torum vel mortificatorum in Ecclesia. Cum ergo circa " tertiam partem Regni vel amplius sit mortificatum Ec" clesie, videtur quod Papa sit Dominus illorum omnium: "In cujus signum post vacationem particularis Ecclesie pro foris fe per mortem prepositi exigit tanquam illorum bonorum " dominus primos fructus. Cum ergo in civili dominio non possunt esse duo dominantes ex æquo, sed oportet "quod unus sit capitalis dominus, et alter subdominans, "videtur quod oportet vel concedere pro tempore vaca" tionis Papam esse tenentem Regis Anglie vel e contra. "Regem autem nostrum nolumus in hac parte sibi subji"cere, cum donans quisque ad manum mortuam sibi re"servat capitale dominium. Immo relinquitur quod Papa "debet pro isto tempore esse Regni vel Regis subditus vel "vassallus: Cum ergo continue defecit ab ejus homagio "atque servitio, videtur quod olim negligens bfore fecit, Sic MS. "nec sunt tales conditiones minute quoad tempus et pre-cit. "tium parvipendende, cum talia parva tracta in consequen"tiam, ex processu temporis adolentur in majora; cum " enim ex latenter vel repente mortificatione dominorum "Anglie vendicat Papa esse utilior Dominus quam Rex "Anglie ipsum pertinens ad coronam. Quintus Dominus. "Monet me plurimum utrum illa conditio fuit addita prop"ter beneficium absolutionis, vel relaxationem interdicti vel "exheredationem qua Papa Regi Johanni reddidit regnum "nostrum: Quia certus sum quod non pure graviter in "perpetuam elemosinam concessit curie talium donum. "Si primo modo vel secundo, dico quod tunc debet condi"tio ex inhonestate symoniaca interrumpi. Non enim "licet dare spirituale beneficium, interveniente sic gravati "pacto propter redditum temporalium reddendorum; quum "Mat. x. Gratis accepistis, gratis date. Immo videtur "quod Rex et regnum exciderent in curia a Regni do- Sic MS. " mino, si non cum illis patribus resisterent conditioni hu- pro domi"jus inhoneste. Si enim in partem dpme et penam pec-d Sic MS. "cati Papa Regi nostro injunxit, videtur quod pauperi "Ecclesie Anglie cui Rex injuriatus est in partem restitu" tionis, et non sibi conferenti absolutionis beneficium, "assignaret elemosinam hujus. Non enim sapit religionem A a nio. ⚫ adjacen tia. " Christi, a Absolvam te sub conditione quod in perpetuum " des mihi annuatim tantam pecuniam : Videtur quod fran"gentis sic fidem Christo licet pactum inhonestum infrin"gere. Immo videtur rationale quod pena redundans in " peccantem, et non iniquitatem immunem infligi debeat. " Cum ergo redditus talis annualis solummodo non in pe 66 nam peccantis Regis redundat, sed vulgi pauperculi et " immunis, videtur quod plus sapit avaritiam quam penam "salutarem. Si tertio modo Papa foret capitalis dominus " Regui ad quem ex pacto Regis Johannis foret Regni Do"minium devolutum. Quo dato sequitur quod Papa pos"set quumcunque voluerit ex ficta forefactura exheredare "Regem Anglie, et suum quem elegerit advocatum prefi 66 cere, Non simus ergo, si quei, obstantes istis principiis? "Sextus Dominus. Videtur mihi quod factum Pape, ut "innexit tertius Dominus, in caput proprium retorqueri "potest. Nam si Papa donavit Regi nostro Regnum An"glie, ut pretendit, verbaliter, et non donavit Dominium "cujus non erat Dominus, quia aliter fuit donatio nimis " sophistica, tunc fuit Dominus regni nostri. Et cum non " liceat alienare bona Ecclesie sine rationabili recompensa, " videtur mihi quod non licuit Pape alienare Regnum tam " fertile pro tam pauco redditu annuali. Per idem enim "posset alienare omnia regna et dominia eagacentia Ro 66 mane Ecclesie pro redditu nimis stricto, quod foret in"conveniens apud eos. Et si consentimus suis principiis, " videtur quod potest fingendo fraudem Ecclesie ultra quin" tam partem valoris regnum nostrum ad votum repetere. "Ideo oportet, ut dixit Quintus Dominus, obstare princi"piis: Immo cum Christus sit Dominus capitalis et Papa "peccabilis, qui dum fuerit in peccato mortali, secundum " theologos, caret dominio, et per consequens non derivat "Anglicis jus ad regnum; videtur quod sufficit nobis ad : a Johannes Rex-totum Regnum suum Angliæ et Hiberniæ Deo et beato Petro Apostolo, ejusque vicario catholico Innocentio Papæ III°, successoribusque catholicis in remissionem peccatorum suorum totiusque generis sui, in 1000 marcis, scil. pro Anglia 700, et pro Hibernia 300 constituit censuale.Triv. Ann. p. 158. |