Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LIBER TERTIUS.

MORONIA*

S

CAP: 1.

Numerus Moroniæ, et Situs, MORONIA regio est omnium quas vidi incultissima, vastissima, populosissima. Sanè, si quis in celebrioris alicujus emporii bursa oba ambulet, quod ille olim de Parisiis, mundum huc totum confluxisse judicabit. Non me latet quid de Europæorum numero scriptitârint historici : illud verò quantumcunque est, liberè concedamus. Italia 9,000,000, plùs minùs, complectatur: Hispania aliquantò pauciores : Anglia 3,000,000 : totidem et Belgia : Germania utraque 15,000,000: Gallia totidem ; Sicilia 130,000. Novimus et quid de Chinensium, quorum, ut perhibent qui de magnis majora loquuntur, 70,000,000 solent in hâc audaci orbis censione numerari : mera profectò hîc solitudo est, si quis istorum cum frequentissimo Moroniæ populo conferatur.

Terra sita est sub ipso polo Antarctico ; uti, contrà, sub Arctico, Pygmæorum : et, sanè, jam subolet mihi ex unâ eâdémque causâ, frigore nimirum utriusque regionis intensissimo, et Pygmæorum exilitatem, et Moronorum stupiditatem provenisse : quâ quidem in re pulchrè sibi respondet Natura ; dum in alterâ mundi plagâ vitium corporis, animi verò in alterâ, ex nimiâ solis remotione fieri voluerit. Cui et hoc fidem facit, quòd qui sub mediis ac temperatis cæli zonis habitant, et animo valere soleant et corpore. Sed philosophi id curent scilicet.

Ab austro Crapuliâ terminatur; Viraginiâ, et extremo Frugionæ angulo, ab oriente; ab occidente, denique, Laverniâ.

NU

. CAP. II Moroniæ partes, Morésque to šipopulo communes. MULTIPLEX quidem est Moronia, et m ltiformis. Nam, ad orien tem, Variana vel Mobilis Moronia sita est; sub ipso polo, Aspera ;

* Terra Stultorum.

ad austrum, Moronia Felix; inter utramque, Fatua ; Pia, denique, ad occidentem. .

Corpore sunt plerique omnes, quantumvis sæviente frigore, procero et obeso, crine subpallido, pozã capite *, labiis prominentibus, auribus crassissimis.

Sed non idem omnibus ingenium, non mores, non habitus. Notabo pauca, quæ in universum ferè omnibus competere mihi visa.

Advenis quibuscunque, sine omni discrimine, copiam faciunt (si Asperam Moron. exceperis) suarum urbium, ædium, mensæ. Adi quenquam istorum ; saluta submissiùs, non sine turgidulis titulis, planéque Hispanicis; lauda vel faciem, vel vestem, vel manum, vel domum; et quicquid dixerit adstipulare: hospitium nactus es quamdiu voles, in quo nihil quicquam tibi deerit quod possit uspiam comparari. Gratiis et blandis pollicitationibus hîc veneunt omnia.

Plumas, aut serta, vel campanulas, aut tympana, magno auri pretio, à gratissimis emunt mercatoribus.

Mediâ hyeme aperto incedunt pectore, et reliquo corpore leviter amicto; ut eo faciliùs intret calor, frigus exeat : æstate, autem, induunt endromida, et superinduunt pallium, et quot habent vestes; ne quà fortè calor intrare possit : quanquam et alii, Pinocobalegos, contemptâ hyemis intemperie, nudi ferè prodeant; hâc freti ratione, quòd cùm cætera animalia suis plumis aut corio contenta sint, turpe sit regi reliquorum homini aliorum integumentis indigere.

Nemo istorum solus unquam est : semet enim alloquitur, sibique respondet vicissim': secum ludit ipse, non sine magnâ contentione, aliquando etiam et rixis; risúmque sibi aut lachrymas movet ubertim.

Per omnes Moroniæ partes vagantur religiosiores quidam Morosophi, in varios ordines distincti; qui eodem istis in loco habentur, quo Bonzi t apud Chinenses : pium genus hominum, ac lepidulum. Exciderunt mihi ferè classium nomina; quarundem sonus hæret etiamnum, vel certè non multùm absimilis. Alii se, ni malè memini, Morello-scurras I vocant : alii, Cluniachos, et Latrinenses $: alii, Licetanos, Zoccolantos, Cercosimios ll, Matteobassos , Scelestinos **, Della mercede, Della vita commune. Isti omnia quæ habent largiuntur aliis, ipsi mendicant. Ad extremos Moroniæ fines ambulant nudo pede, ut cælatum lapidem intueantur, alloquantur, exosculentur: cui, demum, supplices provoluti offerunt munera, vota fundunt. Aurum plumbo mutant, et membranulis. Cereos accendunt meridie. Carne vesci, religio illis est : piscibus ad crapulam licet. Aurum nudâ manu argentúmve tangere quibusdam piaculo est tt. Hominum vix quenquam salutant ! nullum

* pofos eny separ. de Thersite. Homer.

+ Hi Chinensium quasi Pseudotheologi Pagodos (sic idola vocant) religiosissime colunt, magnoque in honore sunt.

Morello-scuro, color est Italis Monachorum de valle umbrosa. § Lateranenses regulares, et Cluniacenses. 1 Certosini.

Matteo Basso, Italis fundator erat Capucinorum. ** Cælestinos. tt Nota fabula est de Franciscano et Dominicano.

non lapidem aut lignum. Flagellis se miserè mastigant, ut apud istos crudelior quædam, quàm quæ Laconum olim duasiywois re. viviscat : sive, quòd nemo alius tergus suum illis poliendum sit commodaturus; sive, quòd olim vitulorum sanguinem Deo gratum fuisse acceperint. Verticem radunt: vel, quòd lævi cranio se natos me. minerint; vel, ad calorem cerebri temperandum ; vel, ne crines inter cælum et cerebrum nascentes impedimento forent, ne libera mens celestia meditaretur *. Duo tantùm sunt, quæ, me judice, plus nimis sapiunt astutiæ : quòd credulam plebeculam ita pulchrè emungant, ut aliorum impensis lautè vivant ipsi otioséque; et, de. nique, quòd nolentes perpeti domi crucem (ut ingeniosè Scaliger) uxoribus utantur alienis, pullósque quos ipsi genuerint, aliorum alis fovendos supponant.

Si quis horum ægrotaverit, lachrymatur affatim, usque dum vel moriatur, vel convalescat. Medicamenta omnia pertinaciùs aversantur : tantùm moribundi oleo à suis Morosophis inunguntur.

Sapientiam non metiuntur silentio (quippe res etiam inanimes id faciant ultro) sed verborum delectu, numero, rotundo exitu. Ille verè sapit, non qui parùm loquitur, sed qui multùm non incongruè.

Non equitant unquam : non navigant: salutem suam, vel cespi. tanti jumento, vel natanti nutantique ligno credere, stultum judi-'. cant.

Ad pubertatem usque ab uberibus matrum pendent. Mortuos non solent sepelire. Factum id putant inhumanius, ut quis parentem, vel uxorem, amicúmve, eo quòd animâ destituatur, terrâ occultaret; nec posse fieri, ut eum olim superstitem vel amârit quis vel honorârit, quem modò mortuum ita supinus abjecerit, ac nudum vermibus propinaverit. Suorum ergo cadavera ligno altissimo suspendunt sub dio, vestita quàm possunt elegantissimè; et quotannis visunt ac venerantur: quanquam et veteribus hunc sepeliendi morem usurpatum fuisse satis doceant non pauca, Piæ præsertim Moroniæ, monumenta.

Et isti uxorum dominium agnoscunt : sed illo mitius, quòd ipsorum mulieres imperare nesciant. Quem morem hinc ego natum accepi.

Viragines olim Amazoniæ, istis adhuc pænè confines, Moroniam totam armis subjugârunt: quam, tamen, ipsæ nolentes propter colonorum inopiam occupare, nomen sibi retinentes imperii, pepigerunt ut victi incolæ pristino more possiderent; tantùm annui tributi nomine asinum auro probè onustum mitterent dominis ac victricibus Amazoniis. Et id quidem, annis jam plurimis, die stato facti. tatum est. Renuunt, tandem, Moroni : nuntiúmque remittunt, aurum se quidem non tanti facere, modò ipsi, quod suum est, tempore suo petere dignarentur; sed ut amicum animal, manere apud se discupiens, fustibus abigerent, invitúmque cogerent thesaurum

* Hugo I. ii. de Sacram. part. 3. c. I. Rabanus l. i. de Institut. Clericor. c. 3. Bellarm. de Monachis, 1. ii, c. 40, cujus hæc verba : “ut sic maneat vertex;" id est, animus liber et apertus divinis contemplationibus et illustrationibus. In Albo Jani Douza manuscr.

suum exportare, factum ipsis videri durius ac iniquius : ac, præterea, rem nimis ambiguam esse ac litigiosam; nam, ubi asinus asino robustior est, si plus minúsve hoc anno miserint quàm superiore, meritò cavillari posse Amazonias, se non justum onus accepisse : præsertim, cùm ipsi sæpius experti fuissent, misellum animal, cui in primo egressu ferendo videbatur, ante longi itineris exitum, oneri succubuisse. Responso hoc commotiores Amazoniæ bellum parant: invadunt terram ; et, reluctante nemine, perveniunt tandem armatâ acie ad metropolin regni, Pazzivillam: re auditâ, conglomerantur cives catervatim, absque tamen omni et ordine et armaturâ : hostes illico militari more se disponere ad pugnam, clamare, jacula torquere, irruere : Pazzivillani, cùm unum aut alterum è suis cæsos humíque stratos conspexissent, in genua prociderunt supplices : plorârunt, obsecrârunt, et expostularunt : « Quæ est hæc,” inquiunt, “crudelitas, ô Amazoniæ, pro uno asino tot homines tam violentâ morte afficere! cùm unus vobis asinus vivus plus profuturus sit, quàm mille cæsorum hominum cadavera: habeat unaquæ-, que vestrām asinum aurúmque: malumus nos sine illis vivere, quàm pro illis mori : parcite modò, et abite.". Desistunt, demum, pretio precibúsque victæ victrices; sed hâc præterea lege, ut deinceps tota Moronorum gens uxoribus (quod regimen domesticum spectat) ultro obtemperarent. Victi pergratum id sibi futurum respondent; molestissimum enim sibi hactenus visum, et invidiæ plenum, imperare.

CAP. III.

Variana ; vel, Moronia Mobilis *.
VARIANA, orientalissima Moroniæ pars est, proxima Viraginiæ.

De quâ non quæres à me certi aliquid, benigne Lector. Quo in statu res illius provinciæ invenerim, reliquerim, satis quidem et mihi constat, et æquè constabit tibi : at si tu huc fortè peregrinatus aliter se nunc habere compereris, præmonitus noli meam fidem criminari; ita enim omnia ibi nova fiunt indies, ut faciliùs possis certam Protei formam, chamæleontis colorem, crastinam cæli faciem prædicere." • Quicquid arrogent sibi Portugallenses in regionum disquisitionibus ac longinquis peregrinationibus, puto veteres Gallos meritissimo posse laudem hanc, ut sibi propriam, vendicare : nam certè istic plurima invenimus Gallorum vestigia; sive locorum nomina, sive legum reliquias, vel denique numismatum spectes monumenta.

Facies terræ multiformis est et dubia : nam quæ pascua læta vides hoc anno Floræ sacra, proximo aratrum expectant, Cereríque dicantur; quique pridem montes cælo minabantur, nunc cavam replentes vallem, superbum cacumen viatoribus calcandum præbent.'

* Terra Stultorum Inconstantium.

Flumina sæpe novos canales mirantur, prioribus interclusis : est etiam, ubi

Plaustra boves ducunt, quà remis acta carina est*:

undis interim incolarum aggeribus excludi adhuc immanè frementibus, et alio in loco amissæ hæreditatis compensationem molientibus.

Urbes hîc multæ, magnæ ; sed quarum et nomen et fabrica mutatur indies.

Harum facilè princeps cùm ego huc primulùm appuli, Farfellia dicta est; ante discessum verò, senatorum edicto, Papilionia nominata est. Urbs rotatilis, ita ut hàc illàc, curruum more, pro civium arbitrio circumagi possit. Illam ferunt centies locum, trigesies et structuræ formam, mutâsse. Me illîc hospitante, juxta fluvium Sans-eauum t considebat, jam statim montem Anylon conscensura. Sed et flumina quæque sic gelu ferè assiduo constricta sunt, ut opportunam transfretandi viam fugienti villæ offerre videantur. Singulis mensibus facies urbis nova est: sic enim structæ sunt ædes, ut à se possint absque periculo separari. Quàm primùm ergo fastidium istos cæperit viri aut viciniæ, illico novam sibi plateam, sedem novam quærunt. Urbis insigne olim Testudo erat domiporta, cum verbo Sapientis Græci, “ Omnia mea mecum :" nunc, verò, Papilio floribus variis insidens, pulchríque delectus nota verbum additur, “UBILIBET."

SECT. 1.

Vestis ac Mores Populi.

INCOLÆ plumis coloratis, Indico more, vestiuntur: quibus cùm avi. culas conspiciant contra vim frigoris satis armatas; his tanto se tutiùs munitos autumant, quanto ipsi tam imbecilli teneróque anima. lium generi antecellunt. Situm, tamen, plumąrúm subinde mutant, ut novum habitum mentiantur: adeo ut quæ manè verticem obumbrabat, jam ante vesperam talos verrat; queque modò genua, nunc altiùs posita pectus vestiat.

Ducunt uxores : quas etiam pro tempore amant efflictim : dantque illis fidem conjugalis benevolentiæ, veréque custodiunt, donec vel illa displicuerit, vel ipsi aliam viderint pulchriorem. Tum, demum, conjuges, non herclè invitæ, commutantur : citiùs enim illas cæperat maritalis thori fastidium.

Hospitem quemlibet, vel non antea conspectum, tractant hodiè familiarissimè, ac si perpetuum inter illos amicitiæ fædus initum foret : postridiè, autem, velut ignotum prætereunt.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »