Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ALTERA PRÆFATIO
IN LIBROS AD C. HERENNIUM.

000S

P

De auctore librorum ad C. Herennium multa in diversum ad hanc ætatem disputata sunt, quum alii Ciceronis esse libros contenderent, alii aliud nomen proferrent, plerique Cornificii, cujus loca satis multa affert Quintilianus, Rhetoricorum totidem locis ad. verbum respondentia. Cui quidem certamini non tam immiscere me ausim , quam e variis auctoribus ea colligere conabor, quæ dirimendæ litis esse videbuntur.

Rhetoricorum ad Herennium, qui prirni omnium diserte mentionem fecerunt D. Hieronymus (adv. Ruf. I, p. 137. Procem. Comm. ad Abdiam) et Rufinus (de compos. et meth. orat. p. 315-321) eorum Ciceronem auctorem nominant. Idem facit non semel Priscianus; Lupus quoque Ferrariensis, ut videtur, Epist. I ad Eginhartum. Codd. quotquot et edd. exstant, omnes ejusdem opinionis monumentum habent Tullii et Terentiæ nomina, libri primi duodecimo capiti interpolata. Itaque primi editores pro Ciceronianis confidentissime protulerant. Eidem opinioni accesserunt Leonardus Aretinus, Georgius Trapezuntius, Laurentius Valla, Cavalcantius, Politianus, Capidurus, Mancinellus, Sinibaldus Antoninus, Longolius, Doletus, Ant. Marinellus, G. Caspar Kirchmaierus, Jo. Pe

[ocr errors]

im

trus Ludovicus, Dionysius Lambinus, Nic. Angelius, Becichemus, et nuper apud nos J. V. Leclerc, qui conjecit ex gemina Rhetoricorum editione natos ad Herenn. libros, et eos qui de Invent. dicuntur, sicut et Academicos bis editos fuisse constat.

Primum igitur antiquitate sua se tuetur illorum opinio. Sed et alia sunt quæ favere illi videntur; tum exempla sæpius a poetis, quod Tulliani moris est, petita, tum nobilium partibus infestus animus, qualem se in primis Ciceronis orationibus protulit. Addere fortasse liceat ipsum Herennii nomen (1), cujus gentis patrocinio (Plut. vita C. Marii) Mariana gens Tullianæ genti affinis utebatur, ut non mirum sit cognatione aliqua (quod verbum satis late patet) Tullium cum Herennio fuisse conjunctum (IV, 6).

Dictio, quæ aliis jejuna videtur, et a Ciceroniana ubertate procul abhorrens, aliis contra non inelegans et magni oratoris initiis digna. Nec mirum sit, aliquid deesse iis quæ ipse sibi puero aut adolescentulo rudia et inchoata ex commentariolis suis excidisse ait (de Orat. I, 2). Res autem gestæ quas in exemplis au

a

CIO

[ocr errors]

(1) Ea diligentius inquirenti succurrit Ciceronem, postquam nobilium partibus favere coepit, Herennios inimicos fortasse habuisse, et, ut conjicere licet , eo acriores, quod infestiores esse solemus veteribus amicis, a quibus semel dissentire cæpimus. Nam et Herennium, Marii partibus fidum, video Sertorii legatum in Hispania fuisse, et ab alio postea Herennio in exercitu Antonii centurione Ciceronem occisum. Ea levis quidem conjectura , sed ex qua facilius intelligam , cur Cicero Herennii nomen in altera editione deleverit.

ctor retulit cum Ciceronis temporibus congruunt, quum omnes ante an. Urb. 665, aut, si putes cum Schützio scriptorem ad Sulla victoriam respexisse (IV, 54), 673 actæ sint.

Sed ad confirmandam eam quam exposuimus opinionem, plurimum valet utriusque operis similitudo, quæ cognationis aliquid et consanguinitatis habere videtur. Argumento sit illa utriusque operis e Wetzelio desumpta collatio.

Her.

Cic. Inv,
Lib. I.

LIB. I.
Præf, de consilio suo, c. 1. Præfat. de eloquentiæ dignitate ,

c. 1-4. ORATORIS

ORATIONIS Officium, causarum genera tria, Genus , officium , finis, etc. c. 4, orationis partes quinque , c. 2.

7- c. 7, 1. Inventionis sunt

Inventionis sụnt 1. Exordium, c. 3-7. 1. Exordium, C. 15-18. 2. Narratio,

c. 8, 9. 2. Narratio, c. 19-21. 3. Divisio, c. 10. 3. Partitio,

c. 22-23. 4. Confirmatio et

4. Confirmatio, c. 24-41.

(ubi argumentatio, de qua

ille lib. II, 2 (13)-29.) 5. Confutatio,

c. 10. 5. Reprehensio, c. 42-51. 6. Conclusio, c. 2, 30-31. 6. Conclusio, c. 52-56. Constitutiones causarum tres, Constitutiones causarum quatuor, C. 11-15.

c. 8-13. 1. Conjecturalis, c. 11, 3-4, 1. Conjecturalis, c. 8, c. 17, 1-3; 2, 2-8.

2, 4-16. 2. Legitima, cujus partes sex; 2. Definitiva, 1, 8, 4 et II, 17-18.

c. 11-13.

Controversiæ genera quinque,

c. 13; II, 40-51. 1. Scriptum,

1-4. Ut illic. 2. Contrariæ leges,

6. Ut illic.

Her,

Cic. Inv.
LIB. I.

LIB. I.
3. Ambiguum,

3. Nostro est constitutio 4. Definitio,

causæ translativa, nr. 4; 5. Translatio,

vid. not. ad Her, I, 11, 2, 6. Ratiocinatio,

et c. 15, 4. 3. Juridicialis, quæ est 3. Generalis , c. 9, cujus sunt

negotialis et juridicialis, c. 11, 4. Translativa, c, I1, II,

2, 19, 20,

Illic est pars assumptivæ Her. Absoluta et

. 1, 12, 8. Assumptiya, c. 14, 15,

c. II, 3-10. Ratio, judicatio, firmamen- Quæsitio, relatio, etc. c. 13,6– . tum, c. 16, 17.

c. 14. LIB. II.

LIB. II.
Præf.
C, 1.-C, 2, 3. Præf.

c. 1-3, Conjecturalis partes sex,c. 2-8. Conj. partes tres, c. 4-16. Legitima, c. 9-12. Definitiva ( cl. lib. I, 13),

C. 17-18. Legitimæ partes sex, c.9-12. Controversiarum genera quinque,

C. 40-51. Juridicialis, quæ est

Generalis , cujus pars prima negotialis, c. 21-22,

pars altera

juridicialis, C. 23. Absoluta, c. 13. Absoluta, .

C. 23. Assumptiva, c. 14-17. Assumptiva,

c. 24-36, Cujus partes quatuor :

Eædem : Comparatio, c. 14. Comparatio, c. 24-C. 26, 4. Translatio criminis, c. 15. Relatio criminis, c. 26, 5_c. 28. Concessio, c. 16-17, 6. Concessio,

c. 31-35. Remotio criminis, c. 17,7. Remotio criminis, C. 29-30. Laus ac vituperatio, III, 6-8. præmia,

C. 37-39. Argumentationes , c. 18-29. Argumentatio, , 1, 29-41. Conclusio, c. 30, 31. Conclusio, c. 1, 52-56. Inventio rerum accommodata Argumentationes in genere de

ad genus deliberativum, et liberativo, 2, 51-59. demonstrativum, 3, 2-8.

His lectis, nemo est qui non videat, aut utrumque e communi fonte hausta protulisse, aut alterum ab altero multa mutuatum, aut eumdem esse utriusque operis auctorem.

Et nonnulli quidem, inter quos Wetzelius, opinantur utrumque Hermagoræ, ut ille ait, rivulos in hortos suos deduxisse. Quibus respondit verissime Schützius : Si uterque græcum sequutus esset, non facile explicari, quomodo tot loca iisdem verbis potuerint ab utroque enuntiari. — Quid vero si latinum? — Respondebit hic quoque Schützius : « Auctorem librorum ad Herennium diserte significare (IV, 7) nomina figurarum latina, quæ de græco converterit, remota esse a consuetudine; unde probabiliter colligitur, ei nullum rhetoris latini librum cognitum fuisse, e quo figurarum latina nomina sic jam usitata, et propterea minus asperitatis habitura petere posset ». Quamquam dici potest, qui primi de rhetorica latine scripserunt, aut disseruerunt, eos nomina figurarum græca usurpavisse.

-Sed alter ab altero mutuatus est. — Illud primum animadvertendum, præceptorem Herennianum, quod Purgoldus Schütziusque demonstravere, priorem scripsisse. Ille enim affirmat (I, 9) se nova de insinuationibus excogitavisse, quod eas solus in tria tempora diviserit; Cicero autem (Inv. I, 17) disertis verbis de iisdem tribus temporibus agit, quibus insinuatione potius quam principio utendum sit. Ergo editis jam ad Herennium Rhetoricis de Inventione libros scripsit.

Quis est ille igitur quem, ut volunt, Cicero non

« AnteriorContinuar »