Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT, GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

NOVI EDITORIS PRÆFATIO.

CON

LECTOREM admonuit voluminis istius præscriptio, in hac editione pauca admodum nostra esse. Scilicet tot tantorum virorum laboribus aliquid addere velle superbiæ fortasse magis, quam diligentiæ nobis fuisset. Omnem igitur operam in legendis optimorum editorum notis consumpsimus, rati sic nostrum opus parum quidem laudis, plus certe utilitatis habiturum. Textum, perlectis ante et collatis optimis editionibus, dedimus, qualem doctissimus vir J. V. Leclerc edidit, tum viri nomine moti, tum quia parum dare conjecturis, et codicibus niti videbatur, quibus omissis ingenia quidem doctorum se proferant liberius; sed ita ut variæ editiones, correctionibus deformatæ , non eamdem auctoris imaginem, verum germanos tantum vultus et gentilem aliquam similitudinem præbituræ sint. Exemplo sit illa Schützłì in permutandis locis immodica, et, ut opinor, sæpe infelix libertas.

Partitionem capitum Schützianam, quæ inæquali quidem mensura claudicans , rectior tamen et ex ipsa rerum natura descripta videbatur, retinere primum in animo fuit; sed quia in indice comparando, multum laboris nova illa divisio attulisset, servata vetere, eam quæ melior videbatur adscripsimus, ad quam se referunt argumenta, ex ejusdem Schützii editione desumpta.

I. Cic. pars prima.

Notæ sunt hic Ernestinæ omnes, aliæ ad verbum expressæ, aliæ quales Schützius, aut ceteri suis inseruerunt; item Schützianæ fere integræ, nisi quas longiores e Victorio suo citationes ultra modum proferebant. Harum plerasque contraximus, citata verba indicando tantum, non transcribendo. Addidimus e Grutero varietatem lectionum, parcius in ceteris, in Rhetoricis fusius; ubi de textu fortasse diligentius inquirendum monet ea, de qua modo dicemus, de auctore librorum ad Herennium controversia. Adjecimus ex Wetzelio historicas plerumque, aut signatrices similium locorum notas; alias ex diversis; præcipue de legibus et jure, idque in Topicis accuratius, quæ ad JCtum scripta sunt, non sine aliqua juris peritiæ ostentatione. Multa quoque in hoc libro sua inveniet J. V. Leclerc, alia suo nomine signata , alia non, quum par verecundia esset, sive silentio nostro veluti furari quod alienum esset; sive latinitati nostræ nomen adscribere, cui parum ea respondere videretur: ab illo tamen sicubi dissensimus, profitendum nostro periculo censuimus. Quæ ipsi de nostro addidimus, ita nihil sunt, ut de jis tacere melius sit. 29 19 No . TORSTS

J. W. RINN. Lima O st Tomek

[graphic]

isolas

bus e tiam in elus edebiy Tailom
-1bs in Hobus S E 100

« AnteriorContinuar »