Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LATIN GRAMMAR.

Mark the quantity of the penults and last syllables of the following words: custodis, arbores, frigora, gladiolus, infamis (nom.), victricis (acc. plur.), inopis, petitur, perivit, periit, peritus, ambitus, apices.

Decline decus, locus, specus, celeber, quivis ; compare inferus, humilis. Form and compare loquax, sanctus.

Form derivatives with the terminations -tas, -tor, -ensis, -olus, -sco, and give their meaning.

Give the principal parts of sumo, sentio, libet, pateo, patior, spondeo, adjuvo, tollo, disco, vereor, facio with con, eo and do

with re.

Give a synopsis of the Subjunctive Active and Passive (first Person) of two of these verbs not of the same conjugation. Give a complete synopsis of one other. Inflect the Imperative of patior. Give all the Participles and Infinitives of sentio.

Explain the formation of the presents gigno and frango, of the perfects didici and dixi, and of the participle natus.

What case or cases (separately or together) follow persuadeo, moneo, obliviscor, solvo, vereor, pro, sub ?

TRANSLATE into Latin, with gerundive (participle in dus), The city must be spared, I must go.

What construction is used in clauses (or verbs) after timeo, gaudeo, dico, audeo ?

How are future conditions expressed in Latin ? Express in Latin, in as many ways as you can, Antony came to bury (sepelio) Cæsar."

What difference in meaning between utinam sim and utinam essem ?

2

[blocks in formation]

TRANSLATE two passages, – the first and one other.

I. Quo prælio bellum Venetorum totiusque oræ maritimæ confectum est. Nam quum omnis juventus, omnes etiam gravioris ætatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit, eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant ; quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia Cæsari dediderunt. In quos eo gravius Cæsar vindicandum statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris jus legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit. -CÆSAR, B. G. III.

II. His rebus permotus Q. Titurius, quum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit : Si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse quod ad militum salutem pertineat ; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere. / Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur; sperare ab eo de sua ac militum salute impetrare posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo constitit. CÆSAR, B. G. V.

III. Atheniensium res gestæ, sicut ego æstumo, satis ample magnificæque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat : optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. SALLUST, Cat. viii.

IV. Patres conscripti. Micipsa pater meus moriens mihi

præcepit, uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer domi militiæque quam maxumo usui esse populo Romano, vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem ; si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae quum præcepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro, Masinissæ me nepotem et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. — SALLUST, JUG. xiv.

OVID.
TRANSLATE ANY ONE of the following passages :
V. Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit,
' Quæque viæ tibi causa ? Quid hac,' ait, "arce petisti,


Progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti ?'
Ille refert : O lux immensi publica mundi,
Phæbe pater, si das hujus mihi nominis usum,
Pignora da, genitor, per quæ tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.'
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes
Deposuit radios, propiùsque accedere jussit,
Amplexuque dato, ‘Nec tu meus esse negari

Dignus es, et Clymene veros,' ait, "edidit ortus.'— METT. II. VI. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,

Occidit : exsequias ite frequenter aves.
Ite, piæ volucres ; et plangite pectora pennis ;

Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro mæstis lanietur pluma capillis :

Pro longa resonent carmina vestra tuba.
Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?

Expleta est annis ista querela suis.
Alitis in raræ miserum devertite funus.

Magna, sed antiqui causi doloris Itys.
Omnes quae liquido libratis in aëre cursus;

Tu tamen ante alias, turtur amice, dole. AM. II.

:

VII. Sin autem ad pugnam exierint nam sæpe duobus

Regibus incessit magno discordia motu,
Continuoque animos volgi et trepidantia bello
Corda licet longe præsciscere; namque morantis
Martius ille æris rauci canor increpat, et vox
Auditur fractos sonitus imitata tubarum;
Tum trepidæ inter se coeunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad prætoria densæ
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.

VIRG. Georg. IV. VIII. Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora

Ut vidit levique patens in pectore volnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis :
Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres
Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ?
Non hæc Euandro de te promissa parenti
Discedens dederam, cum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acris esse viros, cum dura prælia gente. — VIRG. Æn. XI.

LATIN. — Course I.

CICERO. TRANSLATE two passages. [If you have read the Cato Major, translate I. and either III. or IV.; if not, translate II. and either III. or IV. Answer all the questions.]

I. An ne eas quidem vires senectuti relinquemus ut adolescentulos doceat, instituat, ad omne officii munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse præclarius? Mihi vero Cn. et P. Scipiones et avi tui duo, L. Æmilius et P. Africanus, comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur; nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint. — DE SENECTUTE, ix. 29.

II. Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus ? Quorum igitur impunitas, Cæsar, tuæ clementiæ laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuit oratio. Atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causæ quod esset non viderit ; nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. — PRO LIGARIO, iv.

III. Tertium genus est ætate jam affectum, sed tamen exercitatione robustum, quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit : sunt homines ex eis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque jactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum prædiis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum æs alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus. — In CATILINAM, II. ix.

IV. Quare quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilæ, tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sumpsero ? Atque hoc ideo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis hæc quoque crescit oratio et facultas, quæ quantacumque in me est, numquam amicorum periculis defuit. PRO ARCHIA, vi.

1. What offices did the Romans generally go through before their consulship?

2. What is the difference between ne and ut non followed by the Subjunctive ?

3. What was the fate of Catiline's fellow-conspirators, and what complaint was made of it?

« AnteriorContinuar »