Imágenes de páginas
PDF
EPUB

egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum castris continuit. Prima luce omnem equitatum qui novissimum agmen moraretur praemisit.

Explain the subjunctives discederent and moraretur.

II. [Only for those who do not offer Sallust.] CAESAR: B. G., V. § 34. At barbaris consilium non defuit, nam duces eorum tota acie pronunciare jusserunt ne quis ab loco discederet; illorum esse praedam, atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent; proinde omnia in victoria posita existimarent. Erant et virtute et numero pugnando pares nostri. Tamen etsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quoties quaeque cohors procurreret, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.

How far north did Caesar's campaigns extend?

III. SALLUST: CAT. § 22. Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicut in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo [dictitare] fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum qui poenas dederant.

What offices had Catiline held, and which one was he aiming at in the year of his conspiracy?

(1) OVID: METAM., III. 51-60.

quae mora sit sociis, miratur Agenore natus,
vestigatque viros: tegumen direpta leonis
pellis erat, telum splendenti lancea ferro
et jaculum, teloque animus praestantior omni.
ut nemus intravit, letataque copora vidit,
victoremque supra spatiosi corporis hostem
tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
"Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,
aut comes" inquit "ero." Dixit dextraque molarem
sustulit, et magnum magno conamine misit.

(2) OVID: FASTI, IV. 811–818.

(3)

Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
"Nil opus est" dixit "certamine " Romulus "ullo:
Magna fides avium est; experiamur aves.”

Res placet: alter adit nemorosi saxa Palati;
Alter Aventinum mane cacumen init.

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.

[Only for such as do not offer Ovid.] VIRGIL: AEN., VIII. 671–677.

Haec inter tumidi late maris ibat imago,
Aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
Et circum argento clari delphines in orbem
Aequora verrebant caudis aestumque secabant.
In medio classis aeratas, Actia bella,
Cernere erat; totumque instructo Marte videres
Fervere Leucaten, auroque effulgere fluctus.

SAME: X. 96-103.

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima

Cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit; eo dicente deum domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;

Tum Zephyri posuere ; premit placida aequora pontus. (a) Write out, dividing into feet, and marking the quantity of every syllable, and the ictus or verse accent of every foot, the second line of each piece of verse which you translate.

(b) Point out any word in the first piece translated where the rules of metre will help you in its translation.

CICERO AND VIRGIL.

(Latin Authors for Course II.)

CICERO (for all Candidates).

[If you have read Cato Major, do 1 and one other; if not, do 2 and one other. State clearly the principles of syntax that determine the forms in 1 or 2, printed at the end of each passage.]

1. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adepti: tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putavissent. Primum, quis coëgit eos falsum putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde, qui minus gravis esset iis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem. CATO MAJOR, II.

Quam, adulescentiae, esset, effluxisset.

Cato says, Quattuor reperio causas cur senectus misera videatur; what are they?

2. Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. Ille autem, si (me hercule) hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.- CATIL., II. vii.

Massiliam, mallet, nobis, queramur.

State briefly the occasion and subject of each of the orations against Catiline.

[ocr errors]

3. Ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, — honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis, quod justo cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus non ad Caesarem, ne iratus, non domum, ne iners, non in aliquam regionem, ne condemnare causam illam quam secutus erat, videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat rejectus injuria. PRO LIGARIO, IX.

4. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum. — PRO MILONE, XXII.

CAESAR.

(For Course II. only.)

Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo jugo collis nostris victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant.-B. G., II.

1.

VIRGIL (for All).

[Course I. omit either 2 or 3. Course II. omit both.]

"Nate dea, vosque haec" inquit "cognoscite, Teucri, Et mihi quae fuerint juvenali in corpore vires,

Et qua servetis revocatum a morte Dareta."
Dixit, et adversi contra stetit ora juvenci,
Qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
Libravit dextra media inter cornua caestus,
Arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.

Sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super tales effundit pectore voces:

"Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis Persolvo; hic victor caestus artemque repono."

AEN., V. Write out the first three lines, mark all the quantities, divide into feet, and mark the ictus of every foot.

2.

Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae;

« AnteriorContinuar »