Imágenes de páginas
PDF
EPUB

open to our view, would, most probably, transcend the utmost powers of our com

res ipsa apertissime doceat, in prædictionibus divinis sæpissime duplicem sensum inesse : unum videlicet, qui ex ipsis verbis omni tropo prorsus nudatis elici potest, alterum vero qui usitatæ verborum, licet aliqua ratione figuratæ significationi est consentaneus. De Ecclesia, tom. i. p. 352.

4. The next is a specimen of his mode of treating the questions of the continuance of the Holy Spirit with the Church, and of Apostolical Succession. In the second quotation, he is ostensibly arguing against the Romanists, but it is easy to see that he aims further, nor does he affect to conceal it.

Præterea, etiamsi universa ecclesia (de visibili loquor) a præcipua Dei Filiique ipsius cognitione statim post Apostolorum tempora aberrasset, et sic vera Ecclesia esse desiisset: hoc tamen non esset contra illud, quod Christus promisit, Spiritum Sanctum cum Apostolis suis, in æternum fore; aut si quid aliud in sacris literis legitur, unde colligi posse videatur, Spiritum Sanctum fuisse datum, perpetuum Ecclesiæ doctorem et custodem. Promissio enim ista Spiritus Sancti, et si quæ sunt hujusmodi (si tamen eæ ad universam ecclesiam referendæ sunt) ad veram Ecclesiam pertinent, quibus, non perpetua ipsius veræ Ecclesiæ conservatio, sed donec vera Ecclesia fuerit, robur, firmitas, consolatio, et sæculi, vitæque futuræ gustus aliquis, ei promittitur : hæc enim sunt propria Spiritus Sancti effecta. Quod si ea aliquo

prehension. This much we can see, even with our scanty information, that, in this

modo degeneraverit, quia (exempli caussa) divinis iisque apertissimis testimoniis quodammodo spretis, suis somniis indulgere cœperit, quemadmodum nos, in hac, de qua agitur, Dei et Christi cognitione, factum fuisse agnoscimus, certe non modo Spiritus ille Sanctus, quo scilicet doctore et custode, Ecclesia nunquam a veritate desciscere potest, qui tamen revera ei promissus non fuit, sed ne hic quidem, quem promissum fuisse concedimus, ut illi amplius detur, verisimile est. Prædictum quidem a Christo fuerat, ipsius Apostolos accepturos Spiritum Sanctum, qui eos duceret in omnem veritatem: sed neque hoc promissum ipsorum Apostolorum personas excedit, per quos ubique Ecclesiæ fundandæ erant ; neque si excederet, ad alios, quam ad veros ipsorum successores, pertineret, quos necessario extituros fuisse, nusquam (ut arbitror) scriptum est.-Solutio Scrupulorum, Resp. ad 11. Opp. tom. i. p. 328.

Quare hæc tantummodo breviter monebimus, Ecclesiasticos pastores, nequaquam in ipso Apostolico munere, Apostolorum successores esse: potestatem vero retinendi et remittendi peccata, Apostolis datam, ad ipsum Apostolicum munus pertinere, ut supra a nobis ostensum est. Tantum vero abesse, ut Ecclesiarum pastores in ipso Apostolico munere, Apostolis quorum munus ab ipsorum munere apertissime in scriptura distinguitur, ulla ratione successerint, ut nullo pacto liceat affirmare, Apostolis, ut Apostolis,

great system of truth, every part must be fundamental, every part indispensable to

ullos successores datos esse. Fuit enim omnino munus Apostolicum quiddam singulare et proprium nascentis Christi Ecclesiæ.-Explicatio loci Matthæi xvi. 19. Opp. tom. i. p. 341.

5. I shall now submit to my readers his mode of meeting the question of the right of the minister who has derived no authority from the Church.

Quod si nec eos omnino, pro Christi Apostolis quibusdam novis, divinisque Prophetis se gerere, nec, ut se gerant, opus esse credunt, quid est, cur ab iis requirant, ut sui muneris legitimum auctorem ostendant? An non cuivis Christiano homini licet, etiam sine speciali ullo, sibi, legitime demandato ejus rei munere, charitatem erga proximum exercere? An non opus charitatis plane est, ad Apostolicam doctrinam, Christique evangelium complectendum ac retinendum, id est, æternæ salutis viam ingrediendam, atque insistendam, alios cohortari, divinaque oracula, quæ omnibus sunt proposita, illis explicare?

At dicet aliquis, non agi hic de simplici ipso facto ad viam salutis cohortandi, sacrave oracula explicandi, sed cum hac circumstantia, ut publice id fiat, et perpetuo peculiarique munere. Respondeo, Ad istiusmodi munus comprobandum, satis superque esse, quod illi ipsi ita volunt, qui cohortationes istas et explicationes audiunt, et eorum suffragiis, qui tale munus habet, ad illud vel deligitur, vel approbatur.

Sed instabit iste, hos ministros, sacramenta etiam (quæ vocant) administrare, baptismum videlicet ac

the coherence of the whole. It is one vast continuous circle, where every several parcœnam dominicam, quod tamen sine divina vocatione fieri nequeat. Respondeo, hoc fortasse verum futurum, si opus foret, ut is ipse, qui sacramenta ista administrat, vel signis ipsis sacramentalibus aquæ, scilicet, pani et vino, cœlestem aliquam vim inderet aut mutationem afferret, vel saltem toti actioni, ex persona sua, sanctitatem aliquam conciliaret. Verum quidquid vel virtutis, sive etiam (si ita placet) mutationis signis istis accedit, vel sanctitatis, in actione tota inest, id a divino instituto prorsus pendet, non autem ulla ex parte ex administrantis persona, qui ut tali munere merito fungatur, satis simpliciter superque est, ut ab iis, quibus et inter quos sacramenta ista administrat, vel ad illud deligatur, vel in eo confirmetur Ex iis, quæ hactenus diximus, satis constat, quicquid illud est, quod vel fit, vel etiam fieri debet, in eligendis, aut approbandis iis, qui munere verbi Dei, et sacramentorum aliis ministrandi fungantur, non necessarium esse, nisi ut ordo aliquis servetur, et omnia decenter, ac certa quadam ratione in Christi fidelium cœtibus fiant.-Evangelicis (ut vocant) verbi Dei ministris, ministerii controversiam jure movere non posse, Brevis Demonstratio. Opp. tom. i. p. 325. Irenopoli, 1656.

6. His view of the nature of the Lord's Supper.

Itaque non percipitur ullo modo, nec ab ullis in cœna Domini, ex vi aliqua singulari, sive ex ipsa cœna manante, sive inibi potius, quam alibi divinitus proficiscente, corpus et sanguis Domini, sed jam

ticle of truth is a key stone, on whose disturbance the whole must be disunited and col

[ocr errors]

sumptum utrumque eo modo fuisse, quo sumi potest, [that is, as he explains himself in a passage too long to quote, to acknowledge and feel the testimony given in the death of Christ to the good will of God towards us, &c.] declaratur. Et infra. Postremo animadvertendum est, posse quidem in ipsa cœna Domini celebranda confirmari et augeri fidem: sed non ex ipsa panis et vini sumptione, nec ex virtute aliqua divina, quæ ibi potius, quam alibi exeratur: sed ex mutuis cohortationibus, mutuoque Christi præceptis obedientiæ exemplo, ex solenni illa commemoratione et concelebratione beneficiorum Dei et Christi, et denique ab ipso divino verbo, toti cærimoniæ adjuncto. -De Usu et Fine Cœnæ Domini, tom. i. p. 754.

Nec vero est in hoc ritu alicujus divinæ rei ulla datio seu ministratio (sic enim loqui oportet) et propterea nullus certus homo requiritur, qui quasi Christi vicem gerens, panem et vinum cæteris distribuat aut porrigat; quamvis ab ipso initio, cum institutus fuit, id Christus, qui eum instituebat, fecerit. Ex accidente id enim fuit, et quia tunc primum ab ipso instituebatur, qui compendii cujusdam gratia, facta quædam verborum loco substituit. De Ecclesia, tom. i. p. 350.

7. No remission of sins in baptism.

Etenim, cum certissimum sit, pœnitentia et fide peccata deleri, et utramque aquæ baptismo, si rite suscipiatur, antecedere oporteat, nihil aliud, aquæ

« AnteriorContinuar »