Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1. Ne nobis nimium blandiamur, si forsan exquisitissimis naturæ dotibus, ingenii acumine, sermonis elegantiâ, variâ lectione, longo rerum usu, artium, linguarum, scientiarum omnium peritiâ, judicii gravitate, et rationis penè angelicâ perspicaciâ nos Deus ornaverit, nisi simul accedat spiritualis Gratiæ adjutorium, quo ad cælestis mysterii cognitionem dilectionemque adaptemur. Quamvis enim splendidissima hæc xapioμara meritò nobis in animis et affectibus hominum famam gratiamque conciliant; quamvis magnum inde reipub. literariæ et Ecclesia Christi emolumentum accedat; nullum tamen ex sese aut ad Dei favorem, aut ad cælestis beatitudinis mercedem consequendam, momentum conferunt. Qui enim Nome recipiendo arcam suo artificio fabricarunt, ipsi tamen in diluvio submersi sunt. Surgunt indocti et rapiunt regnum, quando nos, cum doctrinâ nostrâ, eo majore exitio perimus.

Neque enim præstantissima naturæ et industriæ dona aut acutioris alicujus morbi cruciatus lenire, aut, inquinatæ et rugientis conscientiæ ictus, et laniatus repellere, aut fugientem revocare animam, aut Gehennæ flammas quasi injectâ guttulâ minuere, aut denique horribilis iræ Dei excutiendo sustinendove oneri, vel minimas vires subministrare possunt.

Et quamvis omnes cæli terræque arcanos et abditissimos recessus, ingenii nostri solertia et rationis vis indagatrix penetraverit, non minùs longo tamen intervallo ab Angelicæ cognitionis gradu cumuloque recedimus, quàm cum in staturam bovis assurgere voluit intumescentis ranæ vana ambitio. Hos tamen, Angelos inquam, post lapsum et apostasiam sub tenebrarum vinculis captivos detinet ira Dei, et advenientis judicii horribili metu et tremore concutit.

Quin et accedente nativæ nostræ pravitatis et superbiæ fermento, adversus gratiam Dei, et cælestis doctrinæ simplicitatem insurgit plerumque sapientia carnis, hujusmodi instrumentis armata nequitia, Spiritum Sanctum, suo quasi gladio, fodit et impetit, ut solet ebullientis aquæ ira ignem, cujus beneficio fervebat, extinguere. Ut Belshazzar aurea Dei vasa in idolorum suorum cultum adhibuit: (Dan. v. 2) et quemadmodum Moses, Josua, David, aliique sancti heroes Gentilium spolia Deo consecrârunt, ita Satan, Dei æmulus,

Tertul. de Bapt. lib. 5.

Spiritûs Sancti dona in regni sui commoda pervertit, et "ab iis ornari cupit," uti alicubi loquitur Augustinus.

Proinde 2. nativam cordis nostri adversùs gratiam ↳ Christi Deique mandata contumaciam agnoscamus, et eo quo par est dolore lacrymisque defleamus, quà salutem respuere, misericordiam repellere, mortem ultro persequi, nosque ipsos æternâ vitâ indignos judicare solemus. Nempe ad ostium nostrum pulsat indies Gratia Dei, et nos supini obsurdescimus; in aures intonat, nos in utramque aurem dormimus; expectat dum ad saniorem mentem redeamus, et porrò insanimus; obsecrat, et tristitia afficimus; sinum expandit, et terga vertimus; margaritas objicit, sub pedibus profano fastu conculcamus; veste byssinâ, purâ, splendidâ, armillis, coronis, et pretioso cultu ornare nos voluit, et veteri centone putridisque panniculis nostris seminudi tumidique incedimus: vinum, manna, panem Angelorum, cælestem nobis cœnam parat; nos, porcorum more, siliquas voramus: denique vulnera sua explicat Christus, quæ nos nequitiâ nostrâ laceramus, sanguine suo nos abluit; et in cœni volutabro jacemus: voce, fletu, clamore, lachrymis, amplexus nostros sollicitat; et in libidinum ac pravarum cupiditatum sinum præcipites ruimus. O beatos nos, quibus varia Dei sapientia affulget! O cæcos, quibus et cælestis doctrina stultescit! O beatos, quos precibus Christus obsecrat! O miseros, si nec obsecranti Christo auscultemus! Agnoscamus insipidæ rationis nostræ nugas et levitatem, quæ ea tantum in prædicatione Evangelii sectatur, et manu porrectâ arripit non quæ planctum sed quæ plausum moveant; quæque prurienti ingenio arrideant, nullum interim pietatis sensum gustumqué conscientiis nostris ingenerent.

Proinde 3. sese muniant mysteriorum cælestium ministri adversus irrisiones et molestias, quas Evangelii nomine expectandas habent. Neque enim munus suum detrectant medici, aut adversus ægrotantium injurias iram reciprocant, quia forsan queruli et gementes manum medicam repellunt; sed patienter ferunt et Spartanâ nobilitate concoquunt furiosorum alapas, dum ipsis medicinam adferunt, quamvis pro gratia et beneficio contumelias odiumque referant. Id agamus seriò, ut peccatores peccati reos et convictos arguamus; ut

• John ii. S. Prov. viii. 39. Acts xiii. 46. Apoc. iii. 20.

justitiam Christi et viam sanctitatis conscientiis hominum commendatiorem reddamus; ut mysteria Dei non in sapientia carnis, sed ἐν ἀποδείξει πνεύματος καὶ δυνάμεως dispensemus ; nec nobis plausum, sed Domino nostro animas lucremur, sanamque et cælestem doctrinam spirituali piorum gustui attemperemus. Plus nobis ex muneris rite administrati conscientia, ex testimonio Christi, et unius ovis deperditæ conversione, solatii proveniet, quam, ex Satanae odio et impiorum hominum rabie, aut triste quid aut incommodum metuere possimus.

Proinde 4. discant oves Christi ea, quæ de Deo et Christo in Evangelii prædicatione tradita sunt, pro modo et mensura spiritualis judicii "probare, et quæ bona sunt,” uti docet Apostolus," fide retinere." (1 Thess. v. 21) Quoniam autem quamplurimi sunt, qui dum carni nimium indulgent, Spiritus tamen fidem nomenque dictis suis præstruunt, ut majore emolumento fallant, et simplicium animos in erroris consortium facilius pelliciant; ideo nos monet Johannes Apostolus, Spiritus judicemus; quia," inquit, "multi pseudoprophetæ in mundum exierunt." (Johan. iv. 1)

ut "

At qua ratione, inquiet ovis Christi, possim doctrinam cælestem et Spiritus Christi testimonium ab aliis aliorum spirituum præstigiis et imposturis discernere ?-Quæstio sanè gravissima, et quæ longâ disquisitione enucleari meretur : unico ego verbo expediam. Itaque

1. Sua nativa luce manifesta sunt omnia, ad salutem et vitam æternam necessaria, piorum animis, in quantum et quousque pii sunt, suâque suavitate et gustu percipiuntur : "Oves enim Christi vocem ejus audiunt, et extranei vocem respuunt."

2. Continuis precibus et assiduâ communione Spiritûs Sancti conservandus est hic spiritualis judicii gustus: iis enim qui secundùm pietatis normam vitam componunt, doctrinam suam Christus patefacere promisit; (Johan. vii, 17) et "si quid aliter sentiatis," inquit Apostolus, "hoc quoque Deus revelabit;" (Phil. iii. 15) nempe iis qui recto pede secundum lucem Evangelii conscientias moresque instituunt.

3. Qualis est Spiritus Dei, talia sunt, quæ ab ipso fluunt, doctrinæ mysteria: nempe Spiritus Christi mansuetus est, humilis, pacificus, sanctus, simplex, liber, cælestis, sine fuco, et fraude, à terrenis affectibus consiliisque semotus. Si

hujusmodi sint quæ fidei vestræ ab hominibus credenda proponuntur; si prudentiæ carnis, si consiliis commodisque humanis non attemperentur, nec in eum finem de novo cuduntur, ut artibus et astutiis hominum nectendis promovendisque inserviant, qualia sunt quæ nunc temporis adversus vocationem, dignitatem, sustentationemque Ministrorum et bonarum literarum usum passim apud imperitam plebem blaterant malè feriati;-si concupiscentiæ et libidini viam omnem et effugium obstruant; nullumque impiis peccandi commeatum, aut patrocinium præstent, ut solent quæ adversus legis moralis spiritualem vivendi normam in vulgus spargunt libertini; si liberrimæ Dei Gratiæ non adversentur; nec humani arbitrii vires in rebus ad salutem pertinentibus extollant; qualia sunt, quæ de electione, redemptione, peccato originali, vocatione efficaci; perseverantiâ Sanctorum, et his similibus post Pelagium et ejus reliquias de novo in Ecclesiis resuscitarunt Neophotiniani, aliíque humanæ libertatis patroni,-si legibus et institutis Christi contumeliosa non fuerint, nec Evangelicæ prædicationi et Sacramentis injuriam fecerint; (qualia sunt eorum dogmata, qui ista adultis et perfectioribus inutilia, et humiliora esse quam ut iis semper adhæreant fideles, superbo ore deprædicant) si Christo salutis, redemptionis, et gloriæ Domino, et Deo in secula benedicto, gloriam suam non surripiant; (qualia sunt quæ adversus divinam Christi naturam, et sacrificium blasphemo ore vomunt Photinianæ pestis socii et hæredes)-denique, si præcones suos humiles reddant, mites, vitâ sanctos, fide sanos, sapientiâ simplices, institutis et moribus cælestes, intra suos sese terminos modestè et sobriè continentes, à Spiritu Christi proficisci pro certo habeamus.

Et

Denique cum mysteria Christi omnem superent intellectum, adoremus variam hanc Dei sapientiam, magnumque cogitatum Patris de mundo per Christum redimendo. supplices nos ad thronum Gratiæ prosternamus, rogantes ut nos indies gratiâ et luce cælesti perfundat, ut continuam spiritus xognylav sentiamus, qua ad doctrinam Evangelii percipiendam aperiatur intellectus, ad amplexandam flectatur voluntas, omnisque cogitatio in captivitatem redigatur ad obediendum Christo. Quæ nobis singula, pro immensa sua misericordia, Pater cælestis gratiosè concedat, per Christum Dominum nostrum; Cui, cum Patre et Spiritu Sancto, sit omnis Laus, Honor, et Gloria, in secula seculorum. Amen.

JOY IN THE LORD, 1655.

TO THE RIGHT HONOURABLE

CHRISTOPHER PACK,

LORD MAYOR OF THE CITY OF LONDON,

AND THE HONOURABLE

COURT OF ALDERMEN,

THESE.

RIGHT HONOURABLE,

In conformity to your desires, signified by your order unto me, I here humbly present you a second time with that plain, but wholesome doctrine, which you were lately pleased to receive with all ready attention. And indeed the argument is such, as the apostle thought needful to inculcate once and again. And therefore if the tongue and the pen, the pulpit and the press, do a first and a second time invite you unto the same duty, the apostle's example will both commend your zeal in desiring it, and excuse my obedience in conforming to so just a desire.

Self-sufficiency is God's peculiar honour, one of those regalia which belong unto him alone. All creatures must go out of themselves, both for the continuance of that being which they have, and for the acquisition of such further good as they stand in need of. And since they are all thus defective in themselves, they must needs be unable to complete the perfections of one another, much less of man, who is one of the principal and most excellent of them. That good therefore, the want whereof doth kindle desire, and the fruition whereof doth produce delight, must be sought above the world, in Him, who as he is sufficient to himself, so is he alone all-sufficient unto his creatures.

And because there is no approach for sinful men unto God without a mediator, the Father hath set up his eternal Son, as that middle person, in whom we may have communion with him, and access unto him. Justly, therefore, was the Lord Christ, before his coming, styled The Desire of all

« AnteriorContinuar »