Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

himself in the worst condition of life; that those in the worst
condition may neither complain nor boast that their sufferings
are gone below the Son of God; and then ended it in the most
ignominious death. And suffered being perfectly innocent, that
none hereafter might think much to suffer for innocency, all
being some other way personally guilty. And thus he suffered,
and thus he died, not only before us, but also for us ; first, that
his love, saith the Apostle, might constrain us, 2 Cor. v. 13, by
his example, so to suffer, and to die if need be, for him; or
also for one another, 2 Cor. xii. 15; and that as he died for sin,
so we might die to it.”
Jewell, in his Apology, 1562, says :

“ Credimus Jesum Christum Filium unicum æterni Patris--suscepisse carnem et omnem naturam humanam-utque in humano corpore perageret mysterium redemptionis nostræ, et peccata nostra, et syngrapham illam

quæ erat scripta contra nos affigeret ad crucem-et corpus illud ipsum in quo natus, in quo versatus, in quo ludibrio habitus, in quo gravissimos cruciatus, et dirum genus mortis passus fuerat, in quo resurrexerat, in quo ascenderat ad Patris dextram-ibi eum nunc sedere, et sessurum esse, donec omnia perficiantur. Christum corpori suo majestatem dedisse, naturam tamen corporis non ademisse : neque ita asserendum esse Christum Deum, ut eum negemus esse hominem.”

The Gallican Confession, 1561-1566, says : “ Credimus Jesum Christum, Sapientiam, et Filium æternum Patris, naturam nostram assumpsisse ita ut una sit persona Deus et homo: homo, inquam, et corpore et anima passibilis, nobisque per omnia, excepto peccato, similis, utpote cujus caro sit vere semen Abrahæ et Davidis."

Confessio Ecclesiarum Gallicarum, 1562.-“Habemus autem illud pro certissimo axiomate, quod quamvis humana Christi natura cum Deitate ipsius conjuncta sit ad constituendum in illo veram personæ unionem, illam ipsam humanam naturam tamen habere semper suam qualitatem ceu constitutionem, et quæ illi omnimodo propria sunt. Quemadmodum igitur Dominus assumpsit passibile corpus, ita etiam illud idem corpus quantum extitit demum, et suum modum habuit, et infinitum non fuit. Fatemur vero corpus illud glorificatum esse, conditionem mutasse, ut jam nulli infirmatati obnoxium maneat. Atqui nihilominus suam illam substantiam habet. Alioquin quorsum illa promissio evaderet, quod nostra hæc corpora quæ corruptibilia nunc et caduca sunt, conformatura sint corpori illi suo gloriosi. (Phil. iii. 21.) Sed cum omni modestia intra istos Scripturæ fines consistimus, quæ perhibet, Christum induisse corpus nostro corpori per omnia simile, versatum esse inter homines, sursum receptum unde sit descensurus, ut sese manifestum præbeat ultimo die: uti etiam exprimitur a

[ocr errors]

Quid ergo

Petro in Actis iis, quod oporteat cælum ipsum recipere, donec rursum appareat. Atque ita Angeli ad omnes Apostolos, quod est imprimis notandum, Hic Jesus, inquiunt, qui a vobis sursum receptum est, veniet ut ipsum vidistis ascendere.

Calvin against Menno.--" Putidum est effugium, dici Filium hominis, quia hominibus promissus est. Palan vero est Hebraico more vocari Filium hominis verum hominem. Quid autem per filios Adam intelligi conveniat, extra controversiam esse debet. Ac ne longius abeamus, locus Psalmi viii. quem ad Christum Apostoli accommodant, omnem controversiam dirimit : Quid est homo quod memor es ejus, aut Filius hominis quia visitas eum ? quia Filius hominis vocatur, cujus origo vere ex Adam fluxit. Cum dicimus oportuisse in carne nostra expiari peccata mundi, frustra hoc principium convellere nititur Menno : quod clare a Paulo asseritur. (Rom. v.) Nam quod contra objicit, neminem ex carne peccatrice prognatum potuisse legem implere, solutio petenda est ex Rom. viii., ubi docet Paulus expiationem factam in similitudine carnis peccatricis. Naturam enim hominis non a principio fuisse corruptam notum est, sed vitio accidentali.

obstat

quo

minus Filii sui carnem Deus sanctificare potuerit ?--Secundum Petri mentem (2 Pet. i.) societas Divinæ naturæ præsentem hominum naturam, quatenus infirma est, abolebit. In Christo autem longe diversa ratio, qui simul et semel Deus et homo fuit. Jam vero si humanam substantiam Christo tribuit integram et puram ab omni labe, qualis in Adam fuit ante lapsum, sequitur non ex semine Dei progenitam fuisse Christi carnem, sed ex homini nisi dicere forte malit vel de nihilo vel ex terra creatam fuisse.—Proprium est Mediatoris Deo nos conjungere, cum id nemo præstare queat, nisi qui unum est cum Deo : nemo etiam idoneus est ad obeundum munus Mediatoris, nisi qui homo est ac simul Deus. Minor autem probatur ex Christi verbis : ut unum sint nobiscum sicut tu Pater et ego unum sumus. Quando enim sine morte et sanguinis effusione non peragitur expiatio, Mediatorem oportuit mori.—Mediatorem non esse Dei Filium, nisi quatenus homo est. In ista magna separatione missus est Mediator, Non poteras ad Deum homo, Deus factus est homo. Si homo solum esset, hoc sequendo quod es nunquam pervenires : si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam perveneris.

Hippolytus.-Επειδη γαρ ο Λογος του θεου ασαρκος ων, , ενεδυσατο αγιαν σαρκα εκ της αγιας παρθενου -- οπως συγκερασας το θνητον ημων σωμα τη εαυτου δυναμει, και μιξας τω αφθαρτω το φθαρτον, και το ασθενες τω ισχυρώ, σωση τον απολλυμενον ανθρωπον.

“ Wherefore the Word of God, being without flesh, put on the holy flesh of the holy virgin-whereby uniting our mortal body to his power, and joining with the incorruptible the

την

VOL. I.-NO, I.

N

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

corruptible, and the weak to the strong, saveth perishing man.

“Wherefore, also, the Word of God, like us truly becoming man, void of sin, both doing and suffering as a man those things which belong to flesh, puoews yet sinless, and on our account, came under

the limitation of natural flesh qvolkns oapkos, that he might be believed to be God, himself working out the salvation of all through the nature of infirm flesh.”

“ Non enim caro facta est natura Deitas, translata natura facta videlicet secundum naturam Divinitatis caro; sed quod erat, etiam Deitati coapta, mansit, id est, caro infirma et passibilis natura et operatione.

Gelasius.—“ Hic procedens in mundum, Deus et homo apparuit, et hominem quidem eum facile est intelligere, cum esurit, et fatigatur, et laborat, et sitit, et formidat, et fugit, orat, contristatur, et super cervical dormit, et calicem respuit passionis, et anxius sudat, et ab Angelo confortatur, &c.... Hæc enim omnia nobis operatus est, qui propter nos factus est sicut nos. Ipse enim infirmitates nostras suscepit.”

Tertullian' de Carne Christi, p. 555.—“ Ita utriusque substantiæ census homineni et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum inde spiritualem ; hinc infirmum, inde præfortem ; hinc morientem, inde viventem. Nihil passus est, qui non vere passus est....... Christus salus hominis fuit, causa scilicet ad restituendum quod perierat. Homo perierat, hominem restitui oportuerat." p. 559.

“Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis : non materiam, sed naturam, sed substantiam, sed culpam : Secundum Apostoli auctoritatem dicentis : Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi, In similitudinem, inquit, carnis peccati fuisse Christum: non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis, et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intelligi. Quod ipsa non peccatrix caro Christi ejus fuit par, cujus erat peccatum, genere, non vitio Adæ, quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo, cujus natura est in homine peccatrix. Etsi in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato habeatur, quæ in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud, in qua erat natura peccati. Neque ad gloriam : quid enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est, non peccatricis naturæ, nævum peccati redemit? Ergo, inquit, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi? Noli constringere explicabilem sensum : nostram enim induendo suam fecit: suam faciens, non peccatricem eam fecit....... In hac carne, peccatrici nostræ simili, salutem per

[ocr errors]

fecit. Nam et hæc erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem. Non enim magnum, si Spiritus Dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati.” p. 796.

“Christus dilexit hominem illum in immundicitiis. Propter eum descendit: propter eum prædicavit: propter eum omni se humilitate dejecit usque ad mortem, et mortem crucis: amavit utique quem magno pretio redemit. Si Christus creator ejus est, suum merito amavit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem, etiam carnem ejus. Nihil amari potest sine eo per quod, est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem; adime carnem, et præsta quem Deus redemit. Si hæc sunt homo, quem Deus redemit, tu hæc erubescenda illi facis, quæ redemit; et indigna, quæ nisi dilexisset, non redemisset.

“ Cur dubitemus dicere quod Scriptura non dubitat exprimere? Cur hæsitabit fidei veritas, in quo Scripturæ nunquam hæsitavit auctoritas ?..... Oportebat Deum carnem fieri ut in semet ipso concordiam consibularet terrenorum pariter atque cælestium, dum utriusque partis in se connectens pignora, et Deum pariter homini, et hominem Deo copularet."

Cyprian.—“Quod homo est, esse Christus voluit : ut et homo possit esse quod Christus est.”

Athanasius contra Arrian.-“Quum Filius verus Deus esset, proprium corpus cepit, eoque utens ut organo, homo factus est propter nos: ideoque quæ propria sunt carnis, de illo referuntur: erat enim caro ipsius. Necesse est passiones quoque carnis ejus dici cujus est ista caro: et recte passiones Domini appellantur. Quia et illa propria sunt carnis et caro illa proprium est corpus Dei salvatoris. Verum corpus ex Maria genitum, idem cum corporibus nostris. Verum corpus ex Maria secundum Scripturas, genitum est : verum inquam, quia idem est cum corporibus nostris.”

Chrysostom in 1 Tim. Hom. VI.-"Unus Deus, qui misit Mediatorem Filium suum, qui est Deus. Enimvero Mediator utriusque debet eis societate conjungi quorum Mediator est, et utrorumque particeps fieri. Quod si unum societate contingat, ab altero fuerit separatus, Mediator jam dici non potest. Nisi igitur consors sit paternæ naturæ, Mediator profecto non est. Quemadmodum humanæ naturæ consortium accepit, quando ad homines venit: ita et a Dei substantia non abscessit. Quia duarum naturarum Medius fuit, ambarum oportuit esse participem. Medium enim utranque partem contingat, necesse est et connectat. Tales progenitores Christus habere voluit, nihil ob nostra mala erubescens : venit non ut nostra opprobria fugeret, sed ut ea extingueret. Evangelista ostendit ipsos quoque progenitores obnoxios peccatis. Substantiæ non fuit mutatio, sed veræ carnis acceptio. Carnem nostram induit.”

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Ambrose..-“Pater si possibile est, transfer a me calicem hunc. In qua forma loquatur adverte. Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Alia voluntas hominis, alia Dei, ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est. Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Sicut mors ejus, mortem abstulit: ita

mærorem nostrum, mæror ejus abolet. Turbatur secundum humanæ fragilitatis assumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animæ passiones. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. Quasi homo dicit quæ sunt humana: quia in mea substantia loquebatur. Propter me Christus suscepit meas infirmitates. Timuerunt in Deo carnem credere, et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant.”

“Caro ipsius et anima, ejusdem cujus anima nostra caroque; substantiæ est. Quid est formam servi accipiens ? Sine dubio pe ctionem naturæ et conditionis humanæ."

Ambrose on Heb. ii. 14, says, “ Quare dixit apprehendit? quia nos quasi recedentes ab eo, et longe fugientes insecutus apprehendit, et in unam personam nostræ fragilitatis naturam sibi contemperavit. In eo, id est, homine quo passus est, potens est vinctos liberare ; tentatosque adjuvare ne vincantur : quia tentationes nostras non solum sicut Deus, sed etiam sicut homo in seipso per experimentum cognovit."

Jerome on Rom. viii. says, “ Quod impossibile erat legi : hic ostendit quoniam lex per infirmitatem carnis non poterat impleri. In eo autem in quo

dicit: Deus cum Filium suum misisse demonstrat, quoniam ante incarnationem erat Filius, et suscepta postea carne, quæ ad peccandum esset proclivior, ipse tamen absque peccato eam susceperit. Et idcirco dicitur in similitudinem carnis peccati suscepta carne venisse, et peccatum in eadem carne damnasse, quoniam carnem quam susciperat, innoxiam servavit ab omni contagione peccati. Dicens in similitudinem carnis peccati, ostendit eum eandem quidem carnem, sed absque peccato portasse.--Item bic similitudo veritatem habet, sicut Ådam genuit ad similitudinem suam. Similem ergo cæteris hominibus carnem Dominus Deus noster Jesus Christus assumpsit. Et de peccato damnavit peccatum. Quasi dicas, de hoste expugnavit hostem. Notandum in genealogia Salvatoris, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnia peccata deleret."

Augustin.-" Deus Verbum, animam et carnem totius hominis suscepit. Ipsa natura suscipienda erat quæ liberanda. Quidam hæretici perverse mirando laudandoque Christi virtutem, naturam humanam in eo prorsus noluerunt agnoscere, ubi est omnis gratiæ commendatio, qua facit salvos, credentes in se. Inter Deum et homines apparuit Mediator in unitate personæ copulans utranque naturam. Quod ad hominem creatura est

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »