Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Etsi possumus, illustrissime Princeps, quamplurimos vetustioris evi reges commemorare, quorum beneficio litterarum studia vehementer illustrata sunt, hac tamen imitande virtutis commemoratione nobis apud Te nequaquam uti oportere visum est. Quippe qui sine ullo superioris etatis Regum exemplo, singularem tuende nostre Universitatis curam tua sponte susceperis. Nos itaque potius in hac tua presenti bonitate, quam in illa umbratili rerum dubiarum memoria confisi, tuam celsitudinem imprimis hortabimur ut in his potissimum rebus que ad honestandam nostram Rempublicam maxime conducunt, eum nobis rogantibus Te prebeas quem semper prebiturum non rogatus ultro statueras. Quod si abs tua benignitate impetrabimus, nullum. certe beneficium magis hoc tempore necessarium abs te in nos proficisci potuisse cognoscas. Nacti etenim sumus paucis jam diebus viros nostre Universitatis observantissimos, qui ornatissimum sacre Theologie domicilium, cum sexaginta ferme annos derelictum jam diu squalesceret, perficere constituerunt. Que res quo celerius tandem expediri posset profecto nec laboribus nec impensis reperimus, quum perquisitis lathomis supremam operi manum imponeremus; nunc vero, quod quos summa diligentia perquisivimus, ad tua magnifica opera sunt accersiti ultra progredi non possumus: atque hec operis intermissio eam nobis desperationem affert, ut nisi quamprimum cepta maturemus, verendum erit, ne illis qui sumptus hactenus suppeditarunt, ad consummandum vita non suppetat. Et dum animadvertimus

madvertimus tuam ardentissimam in edificanda ad Dei gloriam Ecclesia diligentiam repetere * audemus hoc tantum postulamus, ut si Reverendus pater Dominus Episcopus Winton. nostro rogatu persuasus, aliquos ex his quos usui suo concesseris, nostro etiam usui impertiri volet, illis saltem utendi nobis potestatem facias, quod cum nec tuis edificiis officere possit, tum nostris utilissimum erit. Vale strenuissime Princeps et Christianissime Rex mostreque Universitatis Protector unice.

N° XX. See P. 140.

Registr. Univ. Oxon. F. f. 133 b. Ep. 284. Budden, p. 85, from a MS. in the Library of C. C. C. Cambridge.

Littere ad Episcopum Winton? ut instrumenta voltarum suarum velit accommodare utilitati Universitatis pro Scolis Theologie.

REUERENDO in Xpo patri ac Domino Domino Witmo diuina prouidentia Wynton? Episcopo; Cancellarius Vniuersitatis Oxon?, vniuersusq, regentium in eadem cetus, sese cum omni reuerentia commissos faciunt. Non potuerunt, Amplissime presul, tua nos ingentissima beneficia deterrere, quo minus pro

* Quære, Does not the sense require non before audemus, though not in the MS.?

communi

communi reipublice nostre vtilitate (si quid ipsius interesset) ad tuam prestantiam conscriberemus. Est enim (vt ait Cicero) nobilis animi atq, ingenii, cui multum debeas ei plurimum velle debere. Quapropter cum statuentibus iam nobis ad nouarum scolarum perfectionem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam oportunum videatur; te rogamus optime pater, vt qui semper ad communes vtilitates amplectendas, tua sponte satis incitatus es; nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque vt intelligas quid est quod tantopere cupimus; desunt profecto nobis edificiales machine, adeo quidem ad nostrum institutum necessarie, ut sine his nichil aggrediendum sit. Quas si deintegro (sic) parabimus; necesse erit, cum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari. quibus equidem malis te vnum in primis magnifice presul facile mederi posse intelligimus; si illis* edificialibus instrumentis, que ad tui clarissimi collegii fabricam comparata sunt, vtendi nobis copiam feceris. Hoc certe nichil erit nobis vel ad leuandos sumptus vel ad celeritatem conficiendi accommodatius. Quod si nostra causa facturum te receperis; curabimus equidem nos vt gratiarum actiones tibi feneremus. Nam cum pro illis meritis, que non rogatus vltro contuleris, magnas tibi gratias agere debemus; tum pro iis que postulantibus nobis concesseris, multo maximas agemus scilicet et habebimus. Et feliciter

vt

A

* Sic "vt" inter lineas, sed eadem manu; quod videtur esse vel, sed fortasse videlicet.

valeat

valeat tua sancta paternitas, Reverende presul ac domine.

Probably A.D. 1479. The date immediately preceding is " xvio kal. Novembr." The following, "2 Decemb. 18 Edw. IV."-They are not always in exact chronological order.

No XXI. See p. 141.

Registr. Univ. Oxon. F. f. 130. b. Ep. 277. Budden, p. 84. MS. C. C. C.

Ad Episcopum Winton. ut confederet pacem inter Thomam Davers et Doctorem Haydock.

REUERENDO in Christo patri ac domino domino Wittmo diuina prouidentia Wynton? Episcopo Cancellarius Vniuersitatis Oxon? vniuersusq, regentium in eadem cetus sese cum omni reuerentia commissos faciunt. Cupimus magnifice presul eas paternitati tue gratias agere, que vel tua maxima erga nos merita equarent vel nostram erga te voluntatem declararent. Non quod arbitremur gratiarum expectatione impulsum te tantum de nobis benemereri voluisse ; sed quo nichil videamur in te officii (quantum nos prestare possumus) pretermittere. Verum tametsi tantus est tuorum in nos meritorum cumulus tantusque nostre in te voluntatis ardor ut nec illis respondere nec huic satisfacere nobis posse concessum

sit; tamen nec nostre quidem humanitatis est quod possumus omittere nec tue quod non possumus requirere. Immortales itaq, tibi reuerende pater gratias agimus quippe qui te omnium (quos nostra etas tulit) cupidissimum nostre vniuersitatis prebueris. Tuam ad hoc prestantiam maiorem in modum rogantes, ut qui tua sponte incitatus tantam publicarum utilitatum curam gesseris priuatarum etiam que ad nostros potissimum spectant, rationem habeas. Ex priuatis etenim commodis publica sepenumero crescunt Quam ob rem cum iam dudum accepissemus M. Gylbertum Haydok sacre theologie professorem et Thomam Dauers ex tuis fidelissimis familiaribus vnum, diuturnis litibus versatos esse; ad te constantissime presul rem omnem referendam putauimus. Iste publicis indiciis nostrum lacessit. Ille item vniuersitatis priuilegia requirit. Quo fit ut non parum timeamus ne nostre tandem libertates periclitande sint. Te igitur magnopere obsecramus humanissime presul ut his vel tuorum vel nostrorum perturbationibus exitum imponas. Hoc enim nobis perinde nobis (sic) gratum erit acsi in nos omnes contulisses. Et valeat tua semper sancta paternitas Reuerende presul. Da? Oxon? in nostre congregationis domo xiiijo k. ffebruarias.

Probably 1477, several preceding letters being 17 Edw. IV. and the year next following being 18 Edw. IV.

« AnteriorContinuar »