Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

NOVI EDITORIS PRÆFATIO.

LECTOREM admonuit voluminis istius præscriptio, in hac editione pauca admodum nostra esse. Scilicet tot tantorum virorum laboribus aliquid addere velle superbiæ fortasse magis, quam diligentiæ nobis fuisset. Omnem igitur operam in legendis optimorum editorum notis consumpsimus, rati sic nostrum opus parum quidem laudis, plus certe utilitatis habiturum. Textum, perlectis ante et collatis optimis editionibus, dedimus, qualem doctissimus vir J. V. Leclerc edidit, tum viri nomine moti, tum quia parum dare conjecturis, et codicibus niti videbatur, quibus omissis, ingenia quidem doctorum se proferant liberius; sed ita ut variæ editiones, correctionibus deformatæ , non eamdem auctoris imaginem, verum germanos tantum vultus et gentilem aliquam similitudinem præbituræ sint. Exemplo sit illa Schützii in permutandis locis immodica, et, ut opinor, sæpe infelix libertas.

Partitionem capitum Schützianam, quæ inæquali quidem mensura claudicans , rectior tamen et ex ipsa rerum natura descripta videbatur, retinere primum in animo fuit; sed quia in indice comparando, multum laboris nova illa divisio attulisset, servata vetere, eam quæ melior videbatur adscripsimus, ad quam se referunt argumenta, ex ejusdem Schützii editione desumpta.

I. Cic. pars prima.

[ocr errors]

Notæ sunt hic Ernestinæ omnes, aliæ ad verbum expressæ, aliæ quales Schützius, aut ceteri suis inseruerunt; item Schützianæ fere integræ, nisi quas longiores e Victorio suo citationes ultra modum proferebant. Harum plerasque contraximus, citata verba indicando tantum, non transcribendo. Addidimus e Grutero varietatem lectionum, parcius in ceteris, in Rhetoricis fusius; ubi de textu fortasse diligentius inquirendum monet ea, de qua modo dicemus, de auctore librorum ad Herennium controversia. Adjecimus ex Wetzelio historicas plerumque, aut signatrices similium locorum notas; alias ex diversis; præcipue de legibus et jure, idque in Topicis accuratius, quæ ad JCtum scripta sunt, non sine aliqua juris peritiæ ostentatione. Multa quoque in hoc libro sua inveniet J. V. Leclerc, alia suo nomine signata , alia non, quum par verecundia esset, sive silentio nostro veluti furari quod alienum esset; sive latinitati nostræ nomen adscribere, cui parum ea respondere videretur: ab illo tamen sicubi dissensimus, profitendum nostro periculo censuimus. Quæ ipsi de nostro addidimus, ita nibil sunt, ut de jis tacere melius sit.

J. W. Rinn.

ALTERA PRÆFATIO
IN LIBROS AD C. HERENNIUM.

De auctore librorum ad C. Herennium multa in diversum ad hanc ætatem disputata sunt, quum alii Ciceronis esse libros contenderent, alii aliud nomen proferrent, plerique Cornificii, cujus loca satis multa affert Quintilianus, Rhetoricorum totidem locis ad verbum respondentia. Cui quidem certamini non tam immiscere me ausim , quam e variis auctoribus ea colligere conabor, quæ dirimendæ litis esse videbuntur.

Rhetoricorum ad Herennium, qui primi omnium diserte mentionem fecerunt D. Hieronymus (adv. Ruf. I, p. 137. Prooem. Comm. ad Abdiam) et Rufinus (de compos. et meth, orat. p. 315-321) eorum Ciceronem auctorem nominant. Idem facit non semel Priscianus; Lupus quoque Ferrariensis, ut videtur, Epist. I ad Eginhartum. Codd. quotquot et edd. exstant, omnes ejusdem opinionis monumentum habent Tullii et Terentiæ nomina, libri primi duodecimo capiti interpolata. Itaque primi editores pro Ciceronianis confidentissime protulerant. Eidem opinioni accesserunt Leonardus Aretinus, Georgius Trapezuntius, Laurentius Valla, Cavalcantius, Politianus, Capidurus, Mancinellus, Sinibaldus Antoninus, Longolius, Dole. tus, Ant. Marinellus, G. Caspar Kirchmaierus, Jo. Pe

a.

12 SA

im

trus Ludovicus, Dionysius Lambinus, Nic. Angelius, Becichemus, et nuper apud nos J. V. Leclerc, qui conjecit ex gemina Rhetoricorum editione natos ad Herenn. libros, et eos qui de Invent. dicuntur, sicut et Academicos bis editos fuisse constat.

Primum igitur antiquitate sua se tuetur illorum opinio. Sed et alia sunt quæ favere illi videntur; tum exempla sæpius a poetis, quod Tulliani moris est, petita, tum nobilium partibus infestus animus, qualem se in primis Ciceronis orationibus protulit. Addere fortasse liceat ipsum Herennii nomen (1), cujus gentis patrocinio (Plut. vita C. Marii) Mariana gens Tullianæ genti affinis utebatur, ut non mirum sit cognatione aliqua (quod verbum satis late patet) Tullium cum Herennio fuisse conjunctum (IV, 6).

Dictio, quæ aliis jejuna videtur, et a Ciceroniana ubertate procul abhorrens, aliis contra non inelegans et magni oratoris initiis digna. Nec mirum sit, aliquid deesse iis quæ ipse sibi puero aut adolescentulo rudia et inchoata ex commentariolis suis excidisse ait (de Orat. I, 2). Res autem géstæ quas in exemplis au

(1) Ea diligentius inquirenti succurrit Ciceronem, postquam nobilium partibus favere cæpit, Herennios inimicos fortasse habuisse, et, ut conjicere licet , eo acriores, quod infestiores esse solemus veteribus amicis, a quibus semel dissentire coepimus. Nam et Herennium, Marii partibus fidum, video Sertorii legatum in Hispania fuisse, et ab alio postea Herennio in exercitu Antonii centurione Ciceronem occisum. Ea levis quidem conjectura , sed ex qua facilius intelligam , cur Cicero Herennii nomen in altera editione deleverit.

« AnteriorContinuar »