Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ctor retulit cum Ciceronis temporibus congruunt, quum omnes ante an. Urb. 665, aut, si putes cum Schützio. scriptorem ad Sullæ victoriam respexisse (IV, 54), 673 actæ sint.

Sed ad confirmandam eam quam exposuimus opinionem , plurimum valet utriusque operis similitudo, quæ cognationis aliquid et consanguinitatis habere videtur. Argumento sịt illa utriusque operis e Wetzelio desumpta collatio.

Her.

Lib. I. Præf. de consilio suo,

Cic. Ino,

LIB. I. .c. . Præfat. de eloquentiæ dignitate,

c. 1-4.

ORATORIS

ORATIONIS

Officium, causarum genera tria, Genus , officium , finis, etc. c. 4, orationis partes quinque , c. 2.

7 - ¢. 7, 1. Inventionis sunt

Iuventionis sunt 1. Exordium, c. 3-7. 1. Exordium, c. 15-18. 2. Narratio,

c. 8, 9. 2. Narratio, c. 19-21. 3. Divisio, c. 10. 3. Partitio ,

c. 22-23. 4. Confirmatio et

4. Confirmatio, ç. 24-41.

(ubị argumentatio, de qua

ille lib. II, 2 (13)-29.) 5. Confutatio,

c. 10. 5. Reprehensio, c. 42-51. 6. Conclusio, c. 2, 30-31. 6. Conclusio, c., 52-56. Constitutiones causarum tres, Constitutiones causarum quatuor, C. 11-15.

c. 8-13. 1. Conjecturalis, c. 11, 3-4, 1. Conjecturalis, c. 8, c. 17, 1-3; 2, 2-8.

2, 4-16. 2. Legitima, cujus partes sex; 3. Definitiva , 1, 8, 4 et II, 17-18. c. 11-13, Controversiæ genera quinque,

c. 13; II, 40-51. 1. Scriptum,

1-4. Ut illic. 2. Contrariæ leges, . 6. Ut illic,

Her.

Cic. Inv.
Lib. I.

Lib. I.
3. Ambiguum,

3. Nostro est constitutio 4. Definitio,

causæ translativa, nr. 4; 5. Translatio,

vid, not. ad Her. I, 11, 2, 6. Ratiocinatio,

et c. 15, 4. 3. Juridicialis, quæ est

3. Generalis , c. 9, cujus sunt

negotialis et juridicialis, c. 11. 4. Translativa, C. II, II,

2, 19, 20.

Illic est pars assumptivæ Her. Absoluta et

1, 12, 8. Assumptiva, c. 14, 15.

c. 11, 3-10. Ratio, judicatio, firmamen- Quæsitio, relatio, etc. c. 13, 6– tum, c. 16, 17.

c. 14. Lib. II.

Lib. II.
Præf.
C. 1.-C. 2, 3. Præf.

c. 1-3. Conjecturalis partes sex, c. 2-8. Conj. partes tres, c. 4-16. Legitima, c. 9-12. Definitiva ( cl. lib. I, 13),

c. 17-18. Legitimæ partes sex, c. 9-12. Controversiarum genera quinque,

C. 40-51. Juridicialis, quæ est Generalis , cujus pars prima

negotialis, c. 21-22.

pars altera

juridicialis, c. 23. Absoluta, c. 13. Absoluta ,

C. 23. Assumptiva, c. 14-17. Assumptiva, c. 24-36. · Cujus partes quatuor :

Eædem : Comparatio, c. 14. Comparatio, c. 24-с. 26, 4. Translatio criminis, c. 15. Relatio criminis, c. 26,5—c. 28. Concessio, c. 16-17, 6. Concessio,

c. 31-35. Remotio criminis, c. 17, 7. Remotio criminis, C. 29-30. Laus ac vituperatio, III, 6-8. præmia, c. 37-39. Argumentationes , c. 18-29. Argumentatio, 1, 29-41. Conclusio, c. 30, 31. Conclusio, c. 1, 52-56. Inventio rerum accommodata Argumentationes in genere de

ad genus deliberativum, et liberativo, 2, 51-59. demonstrativum, 3, 2-8.

His lectis, nemo est qui non videat, aut utrumque e communi fonte hausta protulisse, aut alterum ab altero multa mutuatum, aut eumdem esse utriusque operis auctorem.

Et nonnulli quidem, inter quos Wetzelius, opinantur utrumque Hermagoræ, ut ille ait, rivulos in hortos suos deduxisse. Quibus respondit verissime Schützius : Si uterque græcum sequutus esset, non facile explicari, quomodo tot loca iisdem verbis potuerint ab utroque enuntiari. - Quid vero si latinum? — Respondebit hic quoque Schützius : « Allctorem librorum ad Herennium diserte significare (IV, 7) nomina figurarum latina, quæ de græco converterit, remota esse a consuetudine; unde probabiliter colligitur, ei nullum rhetoris latini librum cognitum fuisse, e quo figurarum latina nomina sic jam usitata, et propterea minus asperitatis habitura petere pusset ». Quamquam dici potest, qui primi de rhetorica latine scripserunt, aut disseruerunt, eos nomina figurarum græca usurpavisse.

-Sed alter ab altero mutuatus est. — Illud primum animadvertendum, præceptorem Herennianum, quod Purgoldus Schütziusque demonstravere, priorem scripsisse. Ille enim affirmat (I, 9) se nova de insinuationibus excogitavisse, quod eas solus in tria tempora diviserit; Cicero autem (Inv. I, 17) disertis verbis de iisdem tribus temporibus agit, quibus insinuatione potius quam principio utendum sit. Ergo editis jam ad Herennium Rhetoricis de Inventione libros scripsit.

Quis est ille igitur quem, ut volunt, Cicero non

rue

min

tantum in inveniendis et ordinandis præceptis sequutus est, sed etiam ad verbum sæpissime expressit. Credam magistrum aliquem, ut Quintilianus innuere videtur (III, 6, 57), nisi rectissime moneat J. V. Leclerc, non eum rhetorem esse, qui libri primi initio scripserit, se negotiis familiaribus impeditum vix satis otii studio suppeditare posse, et id ipsum quod habeat otii libentius in philosophia consumere solitum. Et eodem capite rursus : « non enim spe quæstus, aut gloria commoti, venimus ad scribendum ». Restat igitur, ut juvenem aliquem, æqualem suum (nam permulta sunt quæ juvenem in hoc libro omnino redolent), Tullius in Rhetoricis sequutus sit, vir de suo tam dives, quem et jam puerum inter æquales adeo eminuisse tradidit Plutarchus; quod ut equidem credam, haud facile adducar; et ea res Schützium movit, ut Cornificium rejiceret, non admisso tamen Cicerone.

Duo enim sunt argumenta quæ huic obstent opinioni. Et primo Fabius omnes Ciceronis vel rhetoricos, vel oratorios libros, his tantum exceptis, advocavit. Exempla tantum quæ in eis occurrunt, publici fortasse juris facta , habet, IX, cap. 3, 31, c. 6, 70, 91. Sed intelligi potest eum e duobus ejusdem operis editionibus, aut posteriorem amplioremque tantum novisse, aut priorem etsi notam neglexisse. (Vid. Quintil. de Rhet. Cic. II, cap. 14, 4, cap. 15, 6; III, cap. 1, 20, cap. 5, 14, cap. 6, 15, 49, 57, 63, etc.) Deinde multa a Quintiliano ex Cornificio prolata in libris ad Herennium occurrunt, v. c. V, cap. 10, 3; , IX, cap. 2, 27, cap. 3, 71, cap. 4, 98. Ille autem Cor

nificius, teste eodem, non pauca de arte dicendi scripserat, III, I, 21, inter quæ librum singularem de figuris, IX, 3, 89. Ut nemini mirum videri debuerit, si quæ ex illo protulerat Fabius, v. c. IX, 3, 71; X, 2, 27, in his libris omnia non occurrant, quamquam omnia se reperisse nonnulli sunt, qui contendant. Et illud præcipue notatione dignum est, rhetores a Quintiliano, IX, 2, reprehendi, quod eam quam vocat Cornificius licentiam , Græci tragonoiav, figuris adscripserint, ut nomen a Cornificio primum datum esse videatur, quum, ut vidimus, auctor ad Herennium primum se figurarum vocabula latiora reperisse testatus sit. Huic igitur opinioni faverunt Paulus Aldusque Manutii, Muretus, P. Victorius, Badius, Turnebus, Ant. Riccobonus, Regius, Majoragius, Sigonius, Barthius, C. S. Schurzfleisch, aliique.

Adversantur autem multi, alius alium auctorem inducentes, nempe Ciceronem filium , Laureamve illius libertum, qui et ipse Cicero vocabatur; vel Tullium Tironem, qui rhetor Plinio Suetonioque memoratur; vel M, Gallionem, cujus nomen in antiquissimo codice librorum ad Herennium romano, licet ab alia manu deletum comparuisse refert Aldus, Pauli Manutii filius, epist. ad Naugerium; vel Virg. Rufum, Neronis æqualem; vel, si diis placet, Timolaum, Zenobiæ reginæ filium, unum e xxx tyrannis, quem ad Herennium fratrem, sive, ut habet J. V. Leclerc, Herennianum, scripsisse auctor est Trebellius Pollio.

Aliam conjecturam induxerat Schützius, Antonium

« AnteriorContinuar »