Imágenes de páginas
PDF
EPUB

li, dixitque," Ecce ego, quia vocâsti me." Intellexit Heli à Domino ipso puerum dormientem excitari ac vocari; et dixit Samueli, "Vade et dormi; et, si deinceps "vocatus fueris, dices, Loquere, Domine, quia audit "servus tuus." Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco

suo.

Et venit Dominus, et astitit, et vocavit, "Samuel, "Samuel." Et respondit Samuel, “Loquere, Domine, "quia audit servus tuus." Et dixit Dominus Samueli, "Ecce ego eam rem faciam in Israële, quam quicunque "audierit, tinnient ambæ aures ejus, et magno terrore "concutietur. Quæ adversus Heli, et domum ejus, locu"tus sum, omnia complebo; eo quòd noverit indignè "-agere filios suos, neque tamen corripuerit eos. Idcirco "juravi domui Heli, iniquitatem ejus non expiatum iri in "æternum victimis et muneribus."

Dormivit Samuel usque ad lucem; aperuitque ostia domus Domini; et timebat indicare visionem Heli. Qui vocavit eum, et dixit, "Samuel, fili mi." Qui respon. dit, "Præsto sum." Et interrogavit eum," Quænam "sunt ea de quibus te allocutus est Dominus? Oro te ne ❝ celaveris me." Indicavit itaque ei Samuel omnia verba Domini, et nihil abscondit. Et ille respondit, " Dominus "est; quod bonum est in oculis suis faciat." Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et nullum verbum protulit quod fuerit irritum. Et cognovit universus Israël, à Dan usque ad Bersabee, Samuelem fidelem esse Prophetam Domini..

Mors Heli et filiorum.

Aliquot annis post prænunciatam Samueli à Deo domûs Heli ruinam, Israëlitæ à Philistæis victi, arcam foederis Domini in aciem secum detulerunt, futurum sperantes ut servaret eos ab hostibus. Sed iterum cæsi sunt; et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et tanta clades accepta est, ut caderent ex Israële triginta millia peditum. Quin etiam arca Dei capta est. Duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. Currens autem

vir ex acie, venit Silo die illâ scissâ veste, et conspersus pulvere caput. Sedebat tunc Heli super sellam contra viam spectans; erat enim cor ejus pavens pro arcâ Dei. Vir autem ille, postquam urbem ingressus est, nunciavit

cladem Israëlitarum; et ululavit omnis civitas. Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque, "Quis est hic “tumultus?” At ille festinavit, et venit. et nunciavit Heli, dixitque, "Ego sum qui veni è prælio, et ego qui "ex acie fugi hodie." Cui Heli, "Quid actum est, ait, "fili mi?" Respondens autem ille qui nunciabat, "Fugit, « inquit, Israëi coram Philistæis, et ruina magna facta "est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni "et Phinees; et arca Dei capta est." Cumque ille nominâsset arcam Dei, cecidit de sellâ retrorsum, juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Erat autem tunc senex, et nonaginta et octo annorum, atque ejus oculi caligaverant, nec videre poterat. Nurus autem ejus, uxor Phineæ, prægnans erat vicinaque partui; et audito nuntio quòd capta esset arca Dei et mortuus esset socer suus et vir suus, irruerunt in eam dolores subiti, peperitque et

mortua est.

Tobia in Deum pietas, conjugium, filius.

Tobias, ex Tribu et civitate Nephtali, cuncta Dei mandata puerulus observabat: et, cùm junior esset omnibus in Tribu suâ, nihil tamen puerile exhibuit opere. Dum omnes irent adoratum vitulos aureos quos olim erex erat Jeroboamus, primus rex Israëlis, hic solus eorum societatem fugiens ibat Hierosolymam ad Templum Do. mini: ibi Deum patrum suorum adorabat, primitias omnes suas et decimas religiosè efferens. Proselytis etiam et advenis multa erogabat tertio quoque anno secundùm legem Dei. Postquam ad ætatem virilem pervenit, uxorem duxit Annam è Tribu suâ, genuitque ex eâ filium, cui nomen suum imposuit, et quem ab infantia timere Deum atque ab omni peccato abstinere docuit.

Tobia benignitas in captivitatis sue socios.

Cùm Salmanassarus Assyriorum Rex, captâ urbe Samariâ, et Osee Rege Israëlis in carcerem misso, transtulisset Israëlitas in Assyriam; omnem Tribum Nephtali, et Tobiam cum uxore et filio, quatuor circiter annorum puero, in civitatem Ninivem abduxit. Sed Tobias, in captivitatem redactus, nihil de solitâ in Deum pietate aut in homines benignitate remisit. Omnia, quæ habere poterat,

captivis fratribus suis quotidie impertiebat; et cùm ii omnes iisdem, quibus gentes, cibis vescerentur, ipse animam suam puram custodivit, nec unquam contaminatus est ejusmodi escis. Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit ei Deus gratiam apud Regem Salmanassarum, à quo accepit potestatem eundi quocumque vellet, et quidquid libuisset faciendi libertatem. Itaque ad quoscumque habebat è gente suâ captivitatis socios commeabat, et eos monitis salutaribus instruebat. Quin etiam, cùm Gabelum quemdam, qui erat ex eâdem Tribu, egentem vidisset; decem talenta argenti, quibus a Rege donatus fuerat, ei, accepto chirographo, commodavit perhumaniter.

Tobias mortuos cum vitæ periculo sepelit.

Post multum verò temporis, mortuo Rege Salmanaṣ--saro, Sennacheribus filius ejus patri in regnum successit. Hic cùm Israëlitas exosos haberet, neque eorum conspectum ferre posset; Tobias singulis diebus invisebat omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis. Esurientes alebat, nudis vestimenta præbebat, mortuis sepulturam sollicitus exhibebat ; et sepeliebat corpora eorum, quos interfici jubebat Sennacheribus, qui ex Judæâ reversus fuerat. Irâ enim incensus erat ob acceptam cladem quâ eum Deus in ultionem nominis sui verbis impiis. lacessiti affecerat. Quod ubi nunciatum est regi, Tobiam jussit occidi, et omnes ejus facultates abstulit. At : Tobias cum filio suo et uxore fugiens, bonis cunctis spo liatus, ac nudus, facilè latuit, quia multi diligebant eum. Post dies verò quadraginta quinque occiderunt Regem. filii ipsius, et reversus est Tobias domum suam, eique universæ res suæ fuerunt restitutæ

Deinde, cum esset dies festus Domini, Tobias, lauto. convivio domi parato, dixit filio suo: "Vade, et adduc aliquos è Tribu nostrâ timentes Deum, ut epulentur nobiscum." Paruit ille, et reversus nunciavit patri unum ex Israëlitis jugulatum jacere in plateâ. Exiliens statim. Tobias à mensa cui accumbebat, relicto prandio, jejunus pervenit ad corpus exanime, et sublatum portavit in ædes suas occultè, ut, postquam sol occubuisset, tutò sepelires..

Occultato cadavere, comedit panem cum luctu et tremore, in memoriam revocans quæ dixit Dominus per Amos Prophetam; "Dies festi vestri convertentur in lamentati66 onem et luctum." Atque ubi sol occidit, corpus domo extulit Tobias, et sepulchro mandavit. Arguebant quidem eum omnes proximi, dicentes: "Jam hujus rei causâ in"terfici jussus es, vixque mortem effugisti, et iterum "sepelis mortuos ?" Sed ille, spretis talibus objurgationibus, et magis timens Deum quàm Regem, rapiebat corpora occisorum, et ea in domo suâ interdiu abdita, mediis noctibus condebat tumulo.

Tobia cæcitas et patientia.

Cùm autem quâdam die fatigatus præstando mortuis solito sepulturæ officio, incubuisset parieti atque obdormîsset, contigit ut ex nido hirundinum calida stercora in oculos dormientis inciderent, fieretque cæcus. [Anno etatis 50] Hanc porrò tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Jobi. Nam cum ab infantiâ suâ semper Deum timuisset, ejusque mandata servâsset; nihil adversus Dominum conquestus est quòd hæc plaga cæcitatis sibi accidisset: sed immobilis in ejus timore permansit, eique gratias egit omnibus diebus vitæ suæ, Quemadmodum autem beato Jobo insultabant_Reges, ita affines et cognati Tobia irridebant vitam ejus, dictitantes, “Ubi "est spes tua pro quâ eleemosynas faciebas, et sepeliendis "mortuis operam dabas?" At ille increpans eos, "Nolite, inquiebat, ita loqui; quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui datam illi fidem nunquam fallunt.”

Anna verò uxor ejus ibat quotidie ad texendam telam et quem labore manuum suarum consequi victum poterat, eum referebat domum. Unde factum est ut aliquando hœdus ab eâ afferretur. Cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit, Videte ne forte furtivus sit; reddite eum "dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid aut contingere." Ad hæc irata conjux respondit: Manifestè vana est spes tua; en quò evaserunt eleemosynæ tuæ." His atque aliis hujuscemodi verbis marito uxor exprobrabat.

[ocr errors]

Tobias mortem optat, et peccatorum veniam postulat à Des.

Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare Deum cum lacrymis, dicens: "Justus es, Domine, et omnia judicia "tua justa sunt; et omnes viæ tuæ misericordia, veritas, "et judicium. Nunc, Domine, memor esto mei, neque "vindictam sumas de peccatis meis, nec reminiscaris de"licta mea vel parentum meorum. Quoniam non obe"divimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptio"nem et captivitatem et mortem, et in fabulam et ludi"brium omnibus nationibus inter quas dispersisti nos. "Magna, Domine, et justa judicia tua, quia non egimus "secundùm præcepta tua, neque nos sincere gessimus

coram te. Fac itaque nunc pro voluntate tuâ mecum, "et præcipue in pace recipe spiritum meum: expedit enim "mihi mori magis quàm vivere."

Tobia Monita ad Filium.

Cum Tobias putaret exauditas esse à Deo preces suas et sibi mortem instare; vocato ad se filio, dixit; “ Audi, "fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo repone veluti "fundamentum vitæ sapienter instituendæ. Omnibus di"ebus vitæ tuæ in mente habeto Deum; et cave ne quando "peccato consentias, et prætermittas, præcepta Domini "Dei nostri.

"Ex facultatibus tuis fac eleemosynam, et noli aver"tere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec "à te avertatur facies Domini, Quomodo potueris, ita "esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tri"bue; si exiguum, etiam de isto exiguo libenter imper"tiri stude. Thesaurum enim bonum ac præmium tibi "recondes in diem necessitatis. Quoniam eleemosyna ab "omni peccato et à morte liberabit, et non patietur ani"mam ire in tenebras. Fiducia magna erit coram sum66 mo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam."

"Superbiam nunquam in animo tuo aut in sermone "tuo dominari permittas: ab ipsâ enim initium sumpsit "omne malum."

"Quicumque pro te aliquid operis fecerit, statim ei "mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat."

« AnteriorContinuar »