Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tur.

enim ordines ætatesque militis crudelitas ac licentia, rege non permittente solùm, sed etiam imperante, vagabaCasi ergo passim occursantes in viis, aut, effractis. ædium portis, trucidati, pueri pariter ac juvenes senesque cum mulieribus et virginibus: adeo ut, octoginta hominum millibus intra tres dies interfectis, quadraginta etiam millia vincta sint et totidem venundata. Lib. II. cap. 5

A. M. 3834.

Non crudelitate tantùm, sed etiam impietate grassatus est Epiphanes, Sanctissimum totius orbis templum intrare ausus, ductore Menelao legum simul et patriæ proditore, scelestis manibus corripiens contrectabat indignè, et contaminabat vasa sancta, quæ á diversis regibus ac civitatibus ad ornatum et majestatem loci, fuerant consecrata. Quin imo comminuebat alia, alia secum asportanda seponebat. Quod quia impune faciebat Rex impius, animo supra modum elatus ac superbiens, nihil sibi jam nefas esse putabat, terramque navibus perviam, et pelagus pedibus calcabile effecturum se sibi persuaserat, demens, qui non intelligeret propter peccata incolentium urbem iratum esse Dominum, eoque locum sanctum despectui habitum fuisse, ac violatum. Nisi enim illi multa peccassent, gravissimas sacrilega audaciæ pœnas daturus fuerat Antiochus, tam male habitus, et iisdem exceptus flagellis, atque Heliodorus. Verùm non propter locum gentem, sed propter gentem, locum Deus elegerat. L. 2. c. 5. L. i. c. i.

Antiochi Epiphanis Prafecti Judæos omnibus malis vexant.

Ablatis è templo mille et octingentis talentis et vasorum cæterarumque rerum sacrarum pretiosissimis, Antiochiam in urbem regiam reversus est Antiochus Epiphanes: Sed ut etiam absens atrocissimum se Judæis hostem exhiberet abiens reliquit Jerosolymis, aut deinde in eam urbem misit plures Præfectos moribus se ipso crudeliores deterioresque. Itaque nullum mali genus excogitari et fingi animo potest, quod non perpessa sit misera gens. In urbe tot cladibus exhaustâ, nova subinde et promiscua virorum ac mulierum cædes fiebat; nec locus ulius profanus aut sacer fusi sanguinis innoxii expers erat. Nemo sabbata et solennes dies patrios servare, nec omnino Judæum se profiteri audebat. Si quas mulieres natos suos

eircumcidisse delatum esset, eæ, infantibus ab uberibus aut cervice suspensis, cùm publicè per civitatem fuissent circumductæ, è muris præcipitabantur. Natali Regis die adigebatur populus, cogente durâ necessitate, ad impia sacrificia: et, cùm Libero sacra fierent, cogebatur hederà coronatus incedere. Qui inventi essent libri legis Dei, discerpebantur statim, aut comburebantur.

Polluebatur templum luxuriâ et comessationibus scortatorum ac meretricum in sacratas ædes inferentium quæ non licebat; et, quo veri Dei cultoribus nihil luctuosius, abominanda Jovis Olympii imagini super altare Domini imposite thura incendebantur. In omnibus quoque civitatibus Judæ aræ passim erectæ. Itaque dies festi Hierosolymæ conversi sunt in luctum : Sabbata in contemptum et honores in nihilum abiëre: priori gloriæ successit par ignominia: et quantùm in sublime evecta fuerat, tantùm depressa est.

Cûm tot malorum conspectum ferre non possent, cives; alii aliò, quantùm licuit, dilapsi sunt: sicque urbs indigenis peregrina facta est, et alienigenis relicta habitanda. Quidam, quia secundùm Regis mandata proposita erat mortis pœna profanos gentium ritus non accipientibus, illis sacrificiis aut cibis sese contaminârunt neque patrium solum mutaverunt. Quidam contrà inter sævissimos cruciatus animam exhalage maluerunt, quam sanctam Dei legem ulla in re infringere. L. 2. c. 5. et 6. L. 1. c. 1.

Egregia Eleazari senis mors.

Ad mortem piè fortiterque subeundam magnum juvenibus pariter et senibus incitamentum fuit invicta Eleazari in patriis institutis servandis constantia. Erat hic unus è primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus; qui cùm vi multâ aperto ore compelleretur edere porcinam carnem, certus non admittere illicita propter vitæ amorem, et gloriosâ morte defungi festinans, ultrò ibat ad supplicium. Aderant nonnulli antiquâ cum sene amicitiâ conjuncti Judæi, qui tum iniquâ in eum miseratione commoti, seductum seorsum rogabant, "Ut de"gustatis carnibus quas allaturi essent, et quibus ei ves"ci licebat, imperatas à Rege carnes comedi à se simu"laret, hoc pacto à crudelissima, quæ imminebat, morte « liberandus," At ille, damnatâ amicorum sævâ huma

nitate, et reputans quid à se ingenita animi nobilitas, quid vitæ usque ad canitiem productæ integritas, quid conditarum à Deo legum sanctitas postularent, respondit citò, "Se tali simulationi mortem anteferre. Non enim, inquit, ætate nostrâ dignum est fingere, et propter modi"cum vitæ tempus maculam atque execrationem nomini "nostro contrahere. Absit, ut, simulatâ illâ, quam mihi "saudetis, interdictorum ciborum degustatione, adoles "centes decipiantur, arbitrantes Eleazarum nonaginta 65 annos natum ad alienigenarum mores ac ritus transfu"gisse. Istâ quidem ratione iis quæ instant, hominum "suppliciis eripiar, sed omnipotentis Dei manus nec "vivus nec mortuus effugiam. Si verò prompto animo "ac fortiter pro venerandis et sanctissimis legibus nos"tris occubuero, honestum dignumque senectute meâ "vitæ exitum videbor sortitus, et adolescentibus non in"utile exemplum relinquam."

Eorum qui paulò ante mitiores visi fuerant, conversa in iram miseratio est, propter Eleazari verba, quæ ab eo per arrogantiam et contumaciam prolata interpretabantur. Et confestim ad supplicium abstractus est. Cùm autem repetitis ictibus contusus, et multiplici plagâ saucius, ultimum spiritum esset emissurus, ingemiscens, dixit; "Tibi, Domine, qui habes sanctam scientiam, plane notum est, me, cùm à morte liberari potuissem, du66 ros nunc dolores corpore sustinere ; at eundem mente li"benter hæc perpeti propter timorem tuum." Et ille quidem hoc modo vitâ decessit universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis relinquens. L. 2. c. 6. An. M. 3837.

[ocr errors]

Septem fratrum et matris eorum cruciatus.

Recentibus senis vestigiis insistentes septem fratres, qui vulgò Machabæi appellantur, eandem in servandis patriis legibus animi constantiam ostenderunt. Et iis sunt excruciati suppliciis quibus ferendis minimè par esse eorum ætas videbatur.

Cum illos unà cum matre comprehensos, et flagris ac taureis immaniter cæsos nulla vis cogere potuisset ad vescendum contra fas suillâ carne; dixissetque eorum natu maximus, "Se fratresque suos paratos esse mori "magis quam patrias divinasque leges perfringere ;"

H

Rex furore percitus sartagines et ollas æneas igne multe succendi jussit. Tum ei qui prior fuerat locutus, amputari linguam, et cute capitis abstractâ, summas quoque manus ac pedes præcidi; denique omnibus membris fœdè multatum, et adhuc spirantem, torreri in sartagine. In quâ cùm diu cruciaretur, cæteri ejus fratres, qui cum matre tristissimo spectaculo aderant, se invicem ad mortem fortiter tolerandam hortabantur.

Mortuo illo primo, similia tormenta eodem animo pertulit secundus et extremum agens spiritum, Regi dixit: "Tu quidem, scelestissime, præsentem nobis vitam eri"pis: sed Rex mundi mortuos nos pro suis legibus ad "æternam vitam denuo suscitabit."

Post hunc tertius tortus est, et linguam postulatus cito protulit; manusque pariter protendens, dixit: "E "cœlo accepta hæc possideo; sed propter Dei leges nunc "hæc ipsa abjicio: quoniam ab ipso nie ea receptu86 rum spero." Ita ut Rex, et qui cum ipso aderant, mirarentur adolescentis animum, qui pro nihilo duceret cruciatus.

Hoc quoque extincto, quartus, qui iisdem est dilaceratus suppliciis, morti proximus, dixit: "Nobis letho ab "hominibus tradi optabile est, cum firma spe expectanti"bus nos divinitus aliquando suscitatum iri. Tibi verò "ad vitam resurrectio non erit."

Cùm quintus inter carnificum manus constitutus torqueretur, Regem respiciens; Magnâ, inquit, potestate "abuteris quam inter mortales mortalis ipse adeptus. 66 es: et quod lubet, impatenter facis adversus Judæos

quos à Deo omnino derelictos existimas. At tu divinæ "potentiæ magnitudinem cum tuo tuorumque damno "brevi ipse experturus es."

Similiter et sextus verberibus cæterisque tormentis penè enectus, infirmam vocem attollens: "Noli errare, inquit, ô Rex, aut, quòd tibi tantùm in nos licuerit, su"perbire. Nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, "ut qui in Deum nostrum peccaverimus. Tu autem ne "existimes tibi impunè futurum, quòd contra Deum pug- ́ "nare tentaveris."

Inter hæc supra modum mirabilis, et sempiternâ apud bonos omnes memoriâ digna, juvenum illorum mater, pereuntes uno die omnes filios conspicere sustinebat, propter spem in Domino collocatam, et non intuens quam

vitam finirent, sed quam inchoarent, singulos hortabatur, maternæ charitati masculum animum addens; docebatque, "Totius mundi Creatorem, qui eorum membra in

materno utero ipse compegerat, iisque sicut olim primo "homini spiritum vitamque dederat, cuncta illis benignè “ redditurum, quòd et corpus et vitam vilia haberent "propter ipsius leges."

E septem fratribus unus supererat natu minimus. Quem Antiochus, qui metuebat ne probro sibi futurum esset, si et regiâ potentiâ et tormentis adversus ætatem infirmam nihil omnino profecisset, non solum verbis hor tari cœpit ut imperata faceret, sed etiam adhibito jurejarando affirmavit fore ut eum divitem beatumque redderet, et haberet pro amico, si à patriis legibus descisceret. Quibus cum nihil moveretur adolescens supra ætatem fortis, et piè contumax; accersitam matrem multis verbis compellavit Rex, ut filio, qui orbitatis solatium futurus esset, salutem afferret, utilia suadendo. Id se præstituram illa promisit; et crudelem tyrannum irridens, filium vero blandâ oratione adhortans: " Miserere, inquit, fili, matris "tuæ, quæ te per novem menses utero gestavit, nato lac "suum per triennium præbuit, et omni curâ enutritum

usque ad adolescentiam perduxit. Ne me hunc acer"bissimum dolorem oculis haurire sinas, ut te carnifices "formidantem, et à fraterna fortitudine degenerem vi"deam: æmulare eam potius, parem ac illi et mater mer❝cedem consecuturus à Domino. Unum cœli et terræ Creatorem respice ac time; hominum vero promissa aç ❝minas aspernare."

Adolescenti satis jam per se incitato novos ad mortem alacriter ferendam stimulos admovit materna adhor tatio. Itaque, "Non Regis, inquit, sed legis quæ nobis "per Moysen data est, præcepto obedio." Tum conversâ oratione ad Antiochum: "scelestum et omnium "hominum flagitiosissimum vocans, qui malorum cujus

[ocr errors]

que modi in Hebræos inventor, servis Dei violentas "manus inferret; eum vanâ impunitatis-spe decipi dixit: "Non enim Dei omnipotentis et cuncta aspicientis judi"cium atque iram vitaturum; sed et debitas superbiæ ac "crudelitatis pœnas daturum, et inter duros cruciatus "tandem confessurum, illum esse solum Deum. Ego "verò inquit, fratresque mei brevem dolorem propter "peccata perpessi, æterna vitâ, promisso divinæ legis

« AnteriorContinuar »