Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ver. 29. 4. Omnes fideles acceperunt spiritum regenerantem, sanctificantem, consolantem; sed non respectu donorum extraordinariorum, prophetiæ scilicet, infallibilitatis, peculiaris inspirationis ad declarandam voluntatem Dei immediate, et infallibiliter ab ipso Deo.

Instant: Spiritus iste promissus est, ut ducat nos in omnem veritatem. Resp. Recte. Sed per media a Deo in eum finem instituta; ideo verbum una cum Spiritu promissum est: Hoc erit fœdus meum cum istis, ait Jehova; Spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent ex ore tuo, aut ex ore seminis tui ;' Isa. lix. 20.

[ocr errors]

Ob. 2. Postquam impleta est Scriptura, atque finem suum assecuta est, definit esse usui. At Scriptura impleta est, et finem suum assecuta est in iis omnibus, qui ad Christum intus latentem, adeoque lumen internum sunt adducti.' Ergo iis amplius usui non est.

Resp. 1. Concedimus majorem: etenim pоÓηTεÏαι кαταργηθήσονται, γλῶσσαι παύσονται 1 Cor. xiii. 8. 2. Minorem negamus. Falsissimum enim est, sacram Scripturam, dum in hoc mundo hæremus, respectu nostri totum finem suum obtinere, aut obtinere posse; ideoque usque dum præterierint cœlum et terra, 'iota unum aut unus apex nequaquam præterierit ex lege;' Matt. v. 18. non enim tantum ingeneratio fidei, sed et in ea, dum spiritum hunc ducimus, ædificatio, finis est Scripturæ. 3. Est duplex ideo adductio ad Christum; per gratiam una, altera per gloriam. Quando quidem adducimur ad Christum in gloria, cessabit Scripturæ usus presenti statui accommodatus; 'videbimus enim eum sicut est, facie ad faciem, et similes ei erimus.' Quinetiam ipsa fides, quatenus verbo Dei scripto nitebatur, abolebitur: At non obstante priore ista ad Christum adductione per fidem et gratiam, non plus nobis opus est victu et vestitu, ut vitam hanc animalem traducamus, quam Scripturis ut ejus cognitione atque fide indies erudiamur. Fanaticos vero non esse perfectos, neque ad Christum in gloria adductos, nobis testimonio sunt, illorum mendacia, fraudes, sce lera, hypocrisis; iis vero, qui immunes se esse ab his omnibus aliisque peccatis vel levissimis, impudenter gloriantur, punitiones, et incarcerationes, quas ákтaoraola sua sibi ultro accersunt, de quibus muliebriter quiritantur, esse debeant. Imo liquido constat, fanaticos nonnullos, minore periculo et

damno, tentasse vitam hanc animalem per quadraginta dies sine victu traducere, quamvis id a quibusdam non tantum periculo, sed actuali vitæ dispendio factum est, quam vitam spiritualem, sine verbi Dei usu, a mortiferis deliquiis immunem præstare.

Ob. 3. Scriptura est litera mortua; spiritus vivificat: quis literæ mortuæ, nisi ipse sit mortuus adhærere velit?

Resp. 1. Falsissima est ista assertio: Scriptura est 'verbum Dei, quod vivum est et efficax,' Heb. iv. 12. neque uspiam litera esse mortua dicitur: occidit quidem, sed ideo viva est.

2. Litera occidit, quatenus litera legis est, ab evangelio separata, et quatenus a Spiritu, et vero sensu voluntatis Dei destituuntur, qui literæ adhærent, quæ Judæorum conditio fuit, contra quos eo loci disputat apostolus:

Ob. 4. Omnes filii tui erunt a Deo docti;' Isa. liv. 13. Ergo alia institutione aut doctrina non opus est.

Resp. 1. Scriptura sacra est ipsa doctrina, quam a Deo docemur: Psal. cxix. 2. Promissio facta est non omnibus, sed filiis ecclesiæ. 3. Causa principalis instructionis, quæ rem ipsam effectam dabit, non excludit alias, quibus ipsa uti velit; Deus nos docet, sed per Spiritum et verbum :' Matt. xxviii. 19, 20. 2 Cor. iv. 6, 7.

Ob. 5. Objiciunt illud prophetæ : 'Non amplius docebunt quisque amicum suum, et quisque fratrem suum, dicendo cognoscite Jehovam, nam quilibet eorum cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, dictum Jehova ;' Jer. xxxi. 33, 34.

$

Resp. 1. Si verba hæc absolute intelligi debeant, tum aperte condemnatur horrida illa vociferatio, qua per vicos urbis, agros, atque templa quæ vocant, illud, cognoscite dominum reboant fanatici. 2. Is tantum docendi modus seu gradus rejicitur, qui necessarius est eorum respectu quorum cordibus lex non est inscripta: nam negatio ista docendi per amicos et fratres effectus est inscriptionis legis in eorum cordibus: externus ideo rejicitur ille docendi modus, atque eorum respectu tantum in quorum cordibus lex erat per gratiam inscribenda, quatenus usui erat ad convincendum eos in ipsius gratiæ efficacis absentia. 3. Uberior gratia, clarior cognitio, promptior observantia, promittuntur ; instituta Dei non condemnantur.

Ob. 6. ex Luc. xvii. 21. ‘Regnum Dei,' inquit servator, ‘in

vobis est;' hoc est in impiis Pharisæis; ergo in omnibus quibuscunque: quid igitur opus est verbo regni exteriori cum ipsum regnum sit in omnibus.

Resp. (1.) Verbum illud ivròç semel tantum alibi in Novo Testamento legitur, ibique substantive cum articulo usurpatur, pro parte vasis interiori; Matt. xxiii. 26. Hic loci, eodem sensu usurpari videtur, quo ab eodem evangelista, mì, cap, xi. 20. ἔφθασεν ἐφ' ὑμᾶς ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ ; hoc est, ad vos pervenit regnum Dei ;' nempe in prædicatione, miraculis, atque præsentia ipsius Christi. Hoc sensu regnum Dei erat, non in Pharisæis, sed inter eos; eo quod Christus ipse, istius regni Rex, fundator, præco, jam tum id prædicabat, et in medio illorum fundamenta ejus posuit. Hanc vero verborum expositionem ut amplecterer, cogit servatoris scopus, atque totius sermonis cohærentia, ver. 20. docet incredulos Judæos servator noster, regnum Messiæ (quod regnum Dei vocabant), non eo modo venturum quo ipsi somniabant; nempe μετὰ πολλῆς φαντασίας, οὐκ ἔρχεται inquit ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ μετὰ παρατηρήσεως ̇ non tali utique observatione, quali, regni terreni opinione præoccupati, illi usi sunt. Sed inter vos jam est, inquit: quod etiam ex miraculis quæ facio, atque doctrina quam doceo, facile percepturi essetis, nisi cæci essetis atque fatui. 2. Sano sensu concedi potest regnum Dei esse in fidelibus, cum sit justitia, pax, et gaudium in Spiritu Sancto;' Rom. xiv. 17. At tum, (1.) Non est in omnibus; nam in omnibus non esse justitiam, pacem et gaudium, in confesso est. (2.) Ista sunt effectus prædicationis verbi, ac per eam indies in cordibus sanctorum augentur. (3.) Regnum hoc erat jam tum in aliquibus judæorum, credentibus nimirum in Christum: (4.) In omnibus esse debet qui istius regni sunt participes et hæredes. (5.) Christus itaque suis verbis, expectationem regni terreni, cum pompa mundana venturi, damnat: præsentiam regni in sua persona et prædicatione confirmat: fructum regni in homine interiori collocat; verbum suum nequaquam irritum facit.

EXERCIT. IV.

De lumine interno.

DE lumine agentibus, exorandus est Pater ille luminum a quo descendit omnis donatio bona, et omne integrum donum,' ut 'splenderet in cordibus nostris, ad præbendum lucem notitiæ gloriæ suæ in facie Jesu Christi,' ut a potestate tenebrarum liberati, in sui cognitionem atque cultum rite dirigamur.

Est autem lux, increata, vel creata. Quæ increata est, Deus est, ὁ Θεος φῶς ἐστι· 1 Joh. i. 5. et φῶς οἰκεῖ απρόσιτον 1 Tim. vi. 16. λoyóc etiam, seu filius Dei æternus, uti Swǹ, sic et pos dicitur Joh. i. 4, 5. Lux autem hæc divina increata, quæ in Deo est, et quæ Deus esse absolute dicitur, essentiale est divinæ sapientiæ, sanctitatis, intelligentiæ, simplicitatis, bonitatis, et nativum áraúyaoμa, seu splendor, quo Deus summe perfectus, ab omnibus ignorantiæ, mutationis, injustitiæ tenebris remotissimus, gloriose est åvrápxns.

Porro! lux Deus esse dicitur, respectu ad creaturas habito, quatenus nimirum iis omnibus, omnis lucis fons atque author ipse solus est, atque semper extitit. 'Jehova lux mea:' Psal. xxvii. 1. ò λóyoç est lux hominum; Joh. i. 5. Lux mundi, Joh. viii. 12. seu omnis veræ lucis fons et origo. Ut respectu gloriosæ suæ essentiæ, ipse lucem inhabitat, ita respectu nostri, lux cum eo habitat; Dan. ii. 22. indeque emanat secundum beneplacitum voluntatis suæ. Deo etiam alio sensu lucem tribui in Scripturis apparet: nempe non quatenus essentialis est naturæ divinæ proprietas, et infinite ejus splendescens majestas, neque quatenus creaturas luce perfundit, sed qua est perfectionum divinarum effulgentia et fulgor, quæ in notitiam et conceptum rationalem cadunt. Hac luce se amicit Deus, tanquam parmo; Psal. civ. 2. Et splendor ejus tanquam lux est; Hab. iii. 4. ita olim visionibus apparuit Ezekieli, i. 27, 28. Danieli, vii. 9—II. aliisque, neque hoc a gloria Dei, seu magnifica excellentiarum Dei æstimatione, differt.

Lumen creatum est vel naturale sensibile et proprium, seu metaphoricum; de lumine naturali, quo res visibiles in sensatem notitiam inferuntur, nobis nihil dicendum est.

Lumen metaphoricum duplex est; conditionis et personæ lumen conditionis, est celebris cujuscunque status

cum fama et gloria. Sic gloria ecclesiæ et res ejus prosperæ lux ecclesiæ nuncupantur; Isa. lx. 1. 3. gloria cœlestis, sors est sanctorum in luce: Col. i. 11. et impii in æternum non sunt fruituri luce; Psal. xlix. 20.

Lumen reale et personæ est vel internum et subjectivum, vel externum et objectivum. Lumen hoc, quod ab objecto ita vocatur, prout respicit subjectum lucis internæ capax, nihil aliud est quam ipsa veritas, cujuscunque tandem generis. Sermo propheticus est lucerna splendens in obscuro loco; 2 Pet. i. 19. mittit Deus lucem et veritatem; Ps. liii. 3, 4. seu splendescentem et illuminantem suam veritatem, nam lucerna præceptum est, et doctrina lux; Prov. vi. 23.

Lumen internum subjecti, vel mentem et intellectum respicit, vel voluntatem et affectus. Sensu posteriori ‘lux sata est justo, et rectis animo lætitia ;' Psal. xcvii. 11. hoc est gaudium quo doloribus eorum subveniatur. Qui lucem non habet, Isa. 1. 10. is est, cui pax, gaudium et consolatio deest. Cum adversus Hamanem successum obtinuerint Judæi, lucem et lætitiam (gaudium et gloriam) eos assecutos fuisse dicit Scriptura; Esth. viii. 16. Luctus et dolores tenebras amant.

Lux autem, quæ proprie mentem respicit, generaliter considerata, est vis ratiocinativa, seu, facultas illa intelligendi, qua omnis creatura rationalis prædita est. si ouv Tò φῶς τὸ ἐν σοὶ σκότος ἐστὶ, τὸ σκότος πόσον ; inquit servator; Mat. vi. 23. lux ista est oiç diavolaç, ut veterum alicui placuerit, seu ὀμμα τῆς ψυχῆς, ut alteri, et ὀφθαλμὸς διανοίας. Mentem aliquorum tenebris obscuratam esse scribit apostolus, Eph. iv. 18. hoc est cæcitate et ignorantia laborat eorum mens, seu intelligendi facultas: eorum scilicet respectu, de quibus verba facit. Commune quidem hoc lumen omnibus est, sed non in omnibus æquale. Unus alii anteit sapientia; hic ingenio pollet, ille fungus, fatuus est: unus subtilissima ingenii acie præditus, alius omni rationis usu et exercitio destituitur.

Lux autem hæc seu intelligendi facultas, respectu objecti seu rerum cognosendarum, et intelligendarum, in eam quæ est mere naturalis, qua res naturales in natura sua absolute consideratæ, cum relatione ad finem suum proximum percipiuntur, eamque quæ circa res civiles quæ ad vitam hanc in mundo inter alios degendam spectant, versatur; atque illam, quæ res spirituales, omniaque alia in ordine ad finem supernaturalem, spiritualem et ultimum discernit, dispescitur.

« AnteriorContinuar »