Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam funt & apud me munera vestra
Fifcellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ, 135
Quin & noftra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, crant & vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus! Et quæ tum facili fperabam mente futura

145 Arripui voto levis, & præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni ? Tu mihi percurres.medicos, tua gramina, fuccos, 150 Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya

cinthi, Quasque habet ifta palus herbas, artefque medentům. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, poftquam ipfi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155 Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Disliluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ, 160 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Beli

num, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; 165 Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annosa pendebis fiftula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum ftrides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâffe uni licet omuia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me fava comas legat Usa, .& potor Alauni,

175 Vorticibusque frequens Abra, & nenius omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, & plura fimul, tum quæ niihi pocula Mansus, , Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse, Et circum gemino cælaverat argumento :: Ip medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, & sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Coruleûm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis,

Partc

[ocr errors]

1

U 3

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190
Quis putet? hic quoque Amor pictæquc in nube pharetræ,
Arma corusca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in ere&tum fpargit fua tela per orbes 195
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec' me fallit fpes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret,
Sanetáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore facro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolze nôrint, fylvisqué vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, 215
Lætaque frondentis geltans umbracula palma.
Æternum perages immortales hymenäos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
F.Ita Sionxo bacchantur & Orgia thyrso.

Jan.

210

Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROU SI U M,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe 1.

GEMELLE cult; fimplici gaudens liber,

5

IO:

Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lufit.
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus,
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu miffus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,

V4.

IS

Fontes

Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo

25 Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Pollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet ftudia fan&tus, Et relegatas fine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra,

35 Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus.
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique fuperam
In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 30

« AnteriorContinuar »