Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Uror amans intus, flammáque totus eram. Interea, misero quæ jam mihi sola placebat, Ablata est oculis, non reditura, meis. Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors, Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum,

Raptáque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,
Fortè nec ad nostras surdeat illa preces!
Crede mihi, nullus sic infelicitèr arsit;
Ponar in exemplo mus et unus ego.
Parce, precor, teneri cùm sis deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O! certè est mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis, nec minùs igne, potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores; Nescio cur, miser est suavitèr omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

[blocks in formation]

II. In eandem,

SICCINE tentâsti cœlo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino, Bellua, monte lates! Ni meliora tuum poterit dare munera numen, Parce, precor, donis insidiosa tuis. Ille quidem sine te consortia serus adivit Astra, nec inferni pulveris usus ope. Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos: Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris

arte,

Crede mihi, cœli vix bene scandet iter.

III. In eandem.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,
Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,
Movit et horrificum cornua dena minax.
"Et nec inultus," ait, "temnes mea sacra,
Britanne:

Supplicium, spretâ relligione, dabis. Et, si stelligeras unquam penetraveris arces, Non nisi per flammas triste patebit iter." O quàm funesto cecinisti proxima vero, Verbáque ponderibus vix caritura suis! Nam prope Tartareo sublimè rotatus ab igni, Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinùs arct iners.
Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa coloni,
Parva licet, grato dona tulisse animo !
Possem ego avaritiam frænare, gulámque vo

racem :

Nunc periere mihi et fatus, et ipse parens.’

XIII. Ad CHRISTINAM SUECORUM
REGINAM, nomine CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli !
Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,
Ut'que senext armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu,
t tibi submittit frontem reverentior umbra:
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

SILVARUM
LIBER.

PSALM CXIV.

Ισραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβ
Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μένον ἔην ὅσιον γένος ὗιες Ἰδα
Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ ̓ ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ ̓ ἐςυφελίχθη
Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
̓Εκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
̔Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
̔Οῖα παραὶ σύριγξι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπλε σύγ', αἰνὰ θάλασσα, πέλως φύγαδ' ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐςυφελίχθης
Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν;
Τίτλ ̓, ὅρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
̔Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ;
Βαιοτέραι, τὶ δ ̓ ἄρ ̓ ὑμμὲς ἀνασκιρτήσατ', ἐρίπναι,
̔Οῖα παραὶ σύριγδι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείεο, γαῖα, τρέυσα Θεὸν μεγάλ' ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, Θεὸν τρείεσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδας,
'Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὸς χέε μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos fortè captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενοι, hac subiti misit,

Salmasius is here ridiculed by Milton for attempting, not very happily indeed, to turn into Latin some of our forensic phrases, as the County-Court, Hundred, &c. "Iam Anglicismis tuis magnoperè delectamur; Countie Court,

The Turn, Hundreda; mirâ nempè docilitate Ω ἄνα, εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν ἀνδρῶν centenos Iacobæos tuos Anglicè numerare didi- | Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον cisti.” Defens. cap. viii. ̔Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕφεριν αὖθι νοήσεις,

3 From Milton's Defensio Secunda, and his | Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδυρὴ, Responsio to Morus's Supplement. This dis-| Τοιὸνδ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλλας ὀλέσσας. tich was occasioned by a report, that Morus had debauched a favourite waiting maid of the wife of Salmasius, Milton's antagonist. See Burman's Syllog. Epist. iii. 307.

In Effigiei Ejus Sculptorem.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα
Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.

Τὸν δ' ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφει.

In obitum Procancellarii, medici1.
Anno Etatis 17.

PARERE Fati discite legibus,
Manúsque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Emathiâ jacuisset Oetâ.
Nec fraude turpe Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens

Vixisset infamis, potentique

Egiali soror usa virgâ.
Numénque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotáque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ:
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulménque avitum,
Case puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes; nec sine gloria;
Nec puppe lustrâsses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cùm te viderit artibus,
Succóque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra, precor, tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo

Crescant rosæ calthæque busto,
Purpureóque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideátque Ætnæa Proserpina ;
Intérque felices perennis
Elysio spatiere campo.

In Quintum Novembris.
Anno Etatis 17.

JAM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum, tenuit; jámque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:

* This ode, is on the death of doctor John Goslyn, master of Caius College, and king's professor of medicine at Cambridge; who died while a second time vice chancellor of that university, in October, 1626.

Pacificúsque novo, felix divésque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cùm ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernásque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros:
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnáque oliviferâ vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudúmque ma-
gister

Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiásque locat tacitas, cassésque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub iuni, et somno nictantibus astris:
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jámque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibúsque et festâ pace bes-
tam,

Aspicit, et tpingues donis Cerealibus agros,
Quódque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Etna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridétque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictáque cuspide
cuspis.

"Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni," dixit; " gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possint,
Non feret hoc impunè diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis:
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jámque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines; à parte sinistrâ
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cùm circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificósque deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereáque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitámque trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitúsque ca-
nentûm

Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Qualitèr exululat Bromius, Bromiique caterva,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,

Præcipitésque impellit equos stimulante flage!
Captum oculis Typhlonta, Melanchætémque fe-

rocem,

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cùm niger umbrarum dominus, rectórque si-
lentùm,

Prædatórque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendétque cu-
cullus

Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, utì fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Silvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycósque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
"Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit
artus?

Immemor, O, fidei, pecorúmque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademáque
triplex,

Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe;
Dúmque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge, piger, Latius quem Cæsar
adorat,

Dixit; et, adscitos ponens maledus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstáque, adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis:
Cùm somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilin-
guis,

Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptáque saxa,
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiáque, et stimulis arinata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Hor-
Perpetuòque leves per muta silentia Manes [ror;
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes; nullóque sequente per
antrum,
[umbris,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt:
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersáque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoonteâ nuper regnante pueliâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentésque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signáque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cre-
mabit;

Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jámque ad consilium extremis rex magnus aboris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævósque patres, trabeâ canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinùs ipse igitur, quoscunque habet Anglia
fidos,
Propositi, factique, mone: quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papa?
Perculsósque metu subito, casúque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox,. vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Túque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divásque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."

"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareóque leves diflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et, quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat; rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos
Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat are
Vanáque perversæ ridet conamina turbæ ;
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Erea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion
Ossæ.
[nestræ
Mille fores aditúsque patent, totidémque fc-
Ampláque per tenues translucent atria muros:
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualitèr instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum coeli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce;
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima
captat

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditáque visáque linguis
Cuilibet effundit temerara; veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.

Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes, Fama, bonum quo nou aliad veracius illum,

Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicèt Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
"Fama siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in méque meósque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo?"

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes: Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit: Et primò Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces, incertáque murmura, spargit: Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authorésque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis Et paritèr juvenes, paritèr tremuere puellæ, Effoetique senes paritèr; tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto Ethereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres: At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintóque Novembris

Nulla dies toto occurrit celebrator anno.

[blocks in formation]

Quid temerè violas non nocenda numina,
Subitòque ad iras percita ?

Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao:

Ast illa, cœlo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animásque mole carneâ reconditas
In lucem et auras evocat :

Ut cùm fugaces excitant Horæ diem,
Themidos Jovisque filiæ;

Et sempiterni ducit ad vultus Patris :
At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedésque subterraneas."

Hanc ut vocantem lætus audivi, citò
Fœdum reliqui carcerem,
Volatilésque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror :

Vates ut olim raptus ad cœlum senex,
Auriga currûs ignei.

Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut Formidolosi Scorpionis brachia; Non ensis, Orion, tuus. Prætervolavi fulgidi solis globum, Longèque sub pedibus deam Vidi triformem, dum coërcebat suos Frænis dracones aureis. Erraticorum siderum per ordines, Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novam ; Donec nitentes ad fores

Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et
Stratum smaragdis atrium.

Sed hic tacebo; nam quis effari queat,
Oriundus humano patre,

Amonitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

Naturam non pati senium 3.

HEU, quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa pro-

fundis

Oedipodioniam volvit sub pectore noctem!
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nullóque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis !

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo! Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas, Annorúmque æterna fames, squalórque, sitús

que, Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus Esuriet Cœlum, rapiétque in viscera patrem ? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munîsse uefas, et Temporis isto

3 This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's College, who having laid aside the levities of poetry for the gravity and solidity of prose, imposed the boyish task on Milton, now about nineteen years old.

« AnteriorContinuar »