Imágenes de páginas
PDF
EPUB

illi

Ipse deinde Caius sibi sacerdos fuit, equumque suum collegam sacerdotii adscivity. Mileti vero in Asia templum sibi extrui jussit : hanc urbem præ cæteris eligens, specie quidem quod Ephesum a Diana, Pergamum ac Smyrnam ab Augusto Tiberioque occupatas esse diceret; sed revera quia amplissimum ac pulcherrimum, quod Milesii Apollini ædificabant, suo nomini vindicare cupiebat?. Mileti quoque Didymeum peragere destinaverata.

4043. In Jamniam, urbem Judææ frequentem cum primis populo, subrepserant e finitimis regionibus inquilini; qui semper moliebantur aliquid adversus ritus Judaicos. Hi cum audirent ab advenis, quantopere Caius pro deo coli cuperet, et quam infensus universæ Judæorum genti esset; ex tempore aram excitarunt e luto formato in lateres, tantum ut molesti essent civibus. Hanc quum indignati e medio sustulissent; adversarii rem ad Capitonem quæstorem detulerunt, qui in Judæa exigendis tributis præerat. Ad Caium ille scripsit, exaggerando rem et amplificando. Caius vero pro altari lateritio subverso in Jamnia, colossum inauratum poni jussit in ipso templo Hierosolymitano : consultoribus usus, Helicone Ægyptio et Apelle tragedo Ascalonita. Literis igitur de statua dedicanda ad Petronium Syriæ præsidem accuratissime scriptis, mandavit illi Caius, ut exercitus, contra irruptiones orientalium regum nationumque oppositi, dimidium ab Euphrate adversus Judæos duceret, ut prosequeretur statuam ; non quo augustior dedicatio fieret, sed ut confestim periret siquis obsisteret. Sed neque statua transmissa fuit ex Italia, neque jussus est Petronius e tota Syria lectissimam sumere : alioqui præpropere violatis Judæorum legibus, exortus fuisset repentinus tumultus. Itaque Petronius in propinquo jussit parari statuam, et accitis e Phænicia peritissimis artificibus præbuit materiam, officina Sidone instituta".

Interim contractis quantum poterat auxiliis, cum dua

! Dio, lib. 59. pag. 662.
? Dio, in excerptis Valesii, pag. 670. et 673.
· Sueton. in C. Caligula, cap. 21.

Philo, in legat. ad Caium.

bus Romanis legionibus hybernavit apud Ptolemaidem, primo vere bellum illaturus : quod et Caio significavit per literas. Qui collaudata ejus industria, hortatus est eum ad agendum gnaviter, et frangendam bello gentis contumaciam. Ita Josephus.

Inter Judæos et Græcos Alexandriam inhabitantes exorta seditione, terni ab utraque parte legati delecti ad Caium missi sunt. Judæorum legationis princeps erat Philo, vir per omnia clarissimus ; Græcorum Apion"; qui Oasi in Ægypto natus, Alexandrinus dici maluit, quod ejus civitatis jure gaudereto. Islotovíkny, quasi sæpe victorem, cognominatum, inter alios refert Plinius, libro trigesimo septimo historiæ naturalis, capite quinto; in totius quoque operis ad Titum Vespasianum Cæsarem præfatione ista de eodem adjiciens : “ Apion grammaticus, hic quem Tiberius Cæsar cymbalum mundi vocabat, quum tympanum potius videri posset, immortalitate donari a se scripsit, ad quos aliqua componebat." Qui et mendacissimum adversus Judæos commentarium edidit, cui in secundo contra eundem libro respondet Josephus : nam prior liber aliis Judaicæ gentis obtrectatoribus ab eo est oppositus.

Legati igitur Judæorum (quos quinque numero fuisse, sub finem libri de hac legatione a se scripti confirmat ipse Philo; non tres, ut Josephus voluit) ad deprecandum injurias quas quotidie patiebantur, medio hyemis ad Caium navigarunt. Placuitque offerri ei libellum continentem summam calamitatum, et earum deprecationem; ex prolixiore supplicatione, quam per Agrippam regem Judæi ad eum ante miserant, desumptam. Adversarii vero Heliconem Ægyptium, imperatoris cubiculo præfectum, sibi conciliarunt, non tantum pecunia, sed et spe honorum, quos ei pollicebantur se collaturos, quamprimum Caius veniret Alexandriam. Quem cum Judæorum legati placare et mollire desiderarent; nullum ad eum aditum invenire potuerunt'.

Ipse Caius primum, dissimulato in Judæos odio, legatos

• Joseph. antiqu. lib. 18. cap. 11. • Joseph. lib. 2. contr. Apion.

« Id. ibid. cap. 10.
' Philo, in legatione ad Caium.

eorum exceptos in Campo Martio, cum e maternis hortis exiret, hilari vultu resalutavit, et dextra innuit se propitium: missoque ad eos Homulo qui legationibus admittendis præerat, pollicitus est se cogniturum eorum causam per otium. Postea vero, cum hortos Mæcenatis et Lamiæ, qui et inter se et urbi propinqui erant, inviseret, et introducti legati eum reverenter adoravissent, atque Augusti imperatoris appellatione eum salutavissent; ringendo rogarit: “ Vosne estis illi diis invisi, qui me omnium confessione deum declaratum soli aspernamini, mavultisque vestrum innominatum colere ?” simulque sublatis ad cælum manibus erupit in vocem, quam ne audire quidem fas est, nedum proloqui verbis totidem. Ac mox exorta est adversæ partis ingens lætitia : quæ deorum omnium illi acclamabat cognomina. His appellationibus gaudentem conspicatus Isidorus sycophanta amarulentus : “ Magis," inquit, “detestareris, domine, istos eorumque tribules, si scires eorum erga te impietatem atque malevolentiam. Omnibus enim pro salute tua votivas cædentibus victimas, isti soli non sustinuerunt sacra facere, Cum dico, isti, de cunctis Judæis loquor.” Tunc exclamaverunt unanimiter legati: “Domine Cai, calumniis petimur. Immolavimus hecatombas : libatoque ad aram sanguine, carnes domum non retulimus ad epulas, ut quorumdam est mos; sed integras victimas exurendas sacro igni tradidimus; idque ter; primum, quando successisti in imperium ; iterum, quando gravem illum morbum evasisti, cui totus orbis condoluit : tertio, votum pro victoria Germanica." “Esto," inquit Caius, “sacra fecistis, sed alteri: mihi certe non sacrificastis.” Ibi legatos horror pervasit, hac nova voce attonitos : ille interim villas obibat, inspectans aulas et conclavia, in imis ædibus et in conaculis ; ubi legatos eum sequentes carptim interrogans, “ cur abstinerent a porcina, et, quodnam jus Alexandrinæ civitatis prætenderent ;” posita tandem ferocia, “Homines isti,” inquit, “non tam mihi videntur mali quam miseri, qui sibi pesuaderi non sinunt, me esse naturæ divinæ participem." Simulque abiit et legatos jussit abscederes.

& Philo, in legat. ad Caium.

Agrippæ e regno suo reverso Caius tetrarchiam patrui sui Herodis (Lugdunum in exilium missi) donavit. Cum enim in Philippi tetrarchia per triennium regnasset ; quarto jam anno accessit illi Herodis tetrarchias. Quod beneficium, in literis ad Caium paulo post scriptis, ita ipse agnoscit : “ Donasti mihi regnum ; qua sorte nulla inter mortales felicior : id quum prius unam regionem non excederet, adjunxisti mihi mox majorem alteram, Trachonitim et Galilæam.”

Petronius honoratiores Judæorum sacerdotes et magistratus evocavit, indicaturus eis Caii mandata de dedicanda in templo statua ; simulque suasurus ut patienter ferrent jussa domini, et caverent mala imminentia: paratum enim esse robur exercitus Syriaci ad edendas per totam eorum regionem strages maximas. Qui perculsi ad primam ejus rei mentionem, tanquam in præsenti calamitate obmutuere; quasi e fonte profundendo lachrymas, et capillos barbasque vellendo. Qui vero Hierosolymis cæteraque regione famam hujus conatus audierant, velut de communi sententia coorti, tesseram dante dolore publico, profecti sunt uno agmine, desertis oppidis, castellis et ædibus : continuatoque itinere contenderunt in Phæniciam, ubi tunc agebat Petronius. Ac primum tantus clamor cum fletu planctuque sublatus est, ut hebetaret aures præsentium. Secutæ sunt compellationes, et preces, quales dictare solent calamitosa tempora. Erant autem distributi in sex ordines, seniorum, juniorum, puerorum ; rursum alia parte, anuum, mulierum, virginum. Ubi vero Petronius in loco superiore conspectus est, universi ordines velut ad unum edictum humi procubuerunt supplices cum ululatu quodam flebili; jussique surgere et accedere propius, vix tandem surrexerunt, et conspersi multo pulvere diffluentesque lachrymis, accedebant reductis more damnatorum ambabus manibus. Quorum miserabili supplicatione Petronius simul cum assessoribus commotus, consultatione habita, literas ad Caium mittendas curavit : quibus dedicatio statuæ dilata fuisse significabatur partim

& Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

h Philo, in legat. ad Caium.

propter opifices, certum temporis spatium ad colossum perficiendum necessario requirentes; partim propter convectionem frumenti, ad iter quod cum copiis suis in Ægyptum Caius instituere ferebatur necessariam. Maturas enim tum segetes fuisse : timendumque, ne deplorata religione Judæi vitam quoque contemnerent, et vastatis agris suasmet fruges late per campos collesque incenderenti.

Acceptis literis, Caius ad tempus iram adversus Petronium tegebat implacabilem. Vehementer enim timebat præsides, quod illis promptum esset res novas moliri, præsertim in magnis provinciis apud magnos exercitus ; qualis erat ad Euphratem tractus Syriæ. Delinito igitur per literas homine, laudabat in speciem ejus providentiam et in prospiciendis futuris solertiam : mandato tamen addito, ne messibus jam convectis ullam curam præverteret dedicationis negotiok

Ad Judæorum Alexandrinorum legatos pervenit tum hujus rei nuncius : jussisse Caium poni sibi colossum in adytis templi intimis, ascito in titulo novi Jovis cognomento. Quo illi attoniti, omnes simul conclave ingressi et inclusi deplorabant fortunam privatam atque publicam : Deum tamen servatorem non defore sperantes, qui sæpe gentem hanc eripuerit exitio'.

Agrippam regem, qui horum omnium ignarus ad Caium salutandum more suo venerat, ille torve intuitus: Boni,” inquit, " honestique cives tui, qui soli ex omni hominum genere dedignantur Caium habere pro deo, videntur jam mortem sibi per contumaciam quærere: dum me jubente in ipsorum templo consecrari Jovis simulachrum, populariter ex urbe agrisque occurrant specie supplicum, sed revera mandatum meum proculcaturi.” Quibus auditis, rex horrore est correptus ; et tremore membra quatiente solutisque nervis collapsus fuisset, ni eum sustentassent proximi : qui jussi domum illum retulerunt nil sentientem et subitanea vi mali sopitum ac stupidum. Ac Caius magis

[ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »