Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pesceret : atque ad preces Agrippæ Judææ et Herodis Chalcidis regis pro Judæis edictum Alexandriam misit, scriptum in hanc sententiam : “ Voloh inconcussa esse jura eorum a Caii insania : eisque jus esse perseverandi in patriis ritibus. Jubeoque utramque partem, quoad potest, dare operam ne quid turbarum commoveatur: idque proposito hoc edicto ita statuo.”

Eorundem quoque regum rogatu, Claudius II. consul designatus (primo hoc imperii sui anno) Judæis non solum Alexandriæ, sed etiam per totum imperium suum sparsim habitantibus, permisit ut suo jure et majorum moribus uterentur : simul etiam monens, ut hac gratia contenti modestius se gererent, neque conspuerent religiones externarum gentium; suis autem suo arbitratu viverent legibus. Romæ vero, quum Judæi adeo iterum frequentes fierent, ut difficulter sine tumultu propter multitudinem urbe possent exigi; non ejecit quidem eos, patriis tamen legibus vitam agentes convenire vetuit. Reducta quoque a Caio collegia dissolvit : et cauponum tabernas, in quibus coeuntes potabant, sustulit".

Claudius Agrippam regem, præsidibus provinciarum et procuratoribus omnibus per literas commendatum, ad curam sui regni misit. Qui magna celeritate usus Hierosolymam pervenit : ibique votiva sacrificia persolvit, nihil eorum omittens quæ lege præscripta sunt. Unde et multos Naziræos tonderi mandavit : et catenam auream donatam a Caio, monumentum suarum calamitatum et divinæ liberationis, in sacrario supra gazophylacium suspendit. Rite vero votis Deo redditis, Theophilum Anani filium submovit a summo sacerdotio ; et Simonem cognomento Cantharam, Boethi (Herodis magni soceri) filium, in ejus locum substituit. Hierosolymitis deinde amoris ipsorum et benevolentiæ gratiam retulit, remisso eis tributo quod soliti erant in singulas ædes pendere. Magistrum autem præfecit toti suæ militiæ Silam, quem multorum et difficilium laborum individuum socium habuerat.

Paulo post Doritæ quidam juvenes temerarii religionis

Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 4. * Dio, lib. 60. pag. 669.

i Id. ibid.

Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 5.

1

specie posuerunt in synagoga statuam Cæsari. Quo facto vehementer rex Agrippa commotus ad iracundiam, sine mora ad Petronium Syriæ præsidem profectus, questus est de eorum audacia. Qui et ipse non minus

ægre ferens hoc facinus, ut impium et imperatoris mandatis contrarium, Doritarum magistratibus asperius scripsit : eos qui contra edictum Augusti ausi sunt talia, per centurionem Vitellium Proculum ad se adduci jubens; et ne quis in posterum tale quippiam auderet imperans”.

Cæsareæ Cornelius Romanus centurio cohortis ad legionem Italicam spectantis, Judaicæ religionis studiosus sed incircumcisus, (cujusmodi proselytos portæ et pios nationum Hebræi appellare solent) quasi hora diei nona ab Angelo sibi apparente jussus est Simonem Petrum accersere; qui per longum jam tempus Joppæ moratus fuerat apud Simonem coriarium. Qui mandato illius obtemperans, duos ex famulis suis ad eum misit et militem pium ex iis qui cum ipso erant assidui".

Postridie illis iter facientibus, et appropinquantibus urbi, ascendit Petrus in tectum domus ut precaretur, circa horam sextam, ubi dum esurienti paratur cibus, in mentis excessu posito conspectum est linteum magnum e cælo demissum, omni animalium genere refertum. De quibus cum promiscue comedere jussus, Gentes pro immundis habendas non esse didicisset; spiritu monente, postridie cum missis a Cornelio, sex Joppensibus quibusdam fratribus comitantibus, Cæsaream perrexit: ubi Cornelium cum tota familia et amicis quamplurimis in ejus domo congregatis, concione ad eos habita, ad fidem Christi convertit; atque Spiritu Sancto cælitus in eos ultro, nulla præcedente Petri manuum impositione delapso, Christi baptismo tinxito.

Audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa, Gentes etiam recepisse sermonem Dei. Quum igitur ascendisset Petrus Hierosolymam, litem ei moverunt qui ex

[blocks in formation]

Judaismo ad Christum erant conversi, quod cum vinis incircumcisis conversatus fuisset et cibum sumpsisset. Qui cum rem totam ordine eis exposuisset, et sex fratrum qui adfuerant testimonio comprobasset; quiererunt in, et glorificaverunt Deum, quod etiam Gentibus dedisset pænitentiam ad vitamP.

Rex Agrippa Simonem Cantharam pontificatu privavit : quem cum vellet Jonathæ Anani filio tradere, rendente isto per modestiam, quod jam antea eo honore esset semel defunctus, contulit eum in fratrem ejus Matthiam, ab ipso ut longe digniorem ei commendatum.

Petronius Vibius Marsus in administratione provincia Syriæ successit'.

Silas magister militiæ regis Agrippæ, quia per omnem fortunam ei fidus nullius unquam periculi socius esse detrectaverat, fretus amicitia postulabat etiam paris honoris esse particeps: et in familiaribus colloquiis molestus erat interdum extollens se immodice, et sæpe prioris fortunæ adversitates in memoriam revocans. Quæ cum sine modo repeteret, in tantum regem exasperavit, ut non tantum præfecturam illi ademerit, sed etiam vinctum in ipsius patriam adservandum miserit. Elapso deinde aliquanto tempore lenita jam ira, quum natalem suum celebraret, accersivit Silam ut regio interesset convivio. Qui cum proterrum responsum regi remisisset, eum reliquit in custodia'. · Ad Hierosolymorum curam rex Agrippa conversus, muros novæ quæ vocatur civitatis permuniit sumptu publico, latioresque et altiores quam ante fuerant reddidit: et fecisset adversus omnem humanam vim inexpugnabiles, ni Marsus Syriæ præses Claudio significasset eam rem per literas. Qui suspicatus Judæos molituros aliquid novi, diligenter scripsit Agrippæ, ut a munienda urbe desisteret: atque ille mox paruit'.

Patefacto jam Gentibus fidei ostio, Cyprii et Cyrenenses qui dispersi fuerant post martyrium Stephani Antiochiæ in

P Act. cap. 11. ver. 1-18.
"Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 6.
? Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 7.

9 Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 6.
* Id. ibid. lib. 19. cap. 7.

Syria Græcis ("Ellnvas hic habet codex antiquissimus Alexandrinus, non, ut vulgati, 'Elinvuotas) Christum prædicaverunt: multusque numerus credidit, et conversus est ad Dominum. Hoc cum pervenisset ad aures ecclesiæ Hierosolymitanæ, misit ea illuc Barnabam : qui adhortatus est omnes firmiter adhærere Domino. Et adjuncta est multa turba Domino",

Romæ fame ingente exorta, Claudius non modo ad præsens tempus copiæ alimentorum, verum in perpetuum etiam prospexit. Cum enim frumentum, quo Roma utitur, omne propemodum aliunde advehatur; et Tiberis ostia portus opportunos non haberent: portum Ostiæ extruxit", post undecim annos opere ægre absoluto; quamvis continuis tredecim hominum millibus sine intermissione operantibusy.

Fames ista, quæ secundo Claudii contigit, particularis fuit; sicut et altera, undecimo anno illius facta, cujus Tacitus, Suetonius, et Orosius meminerunt: non universalis illa ab Agabo prædicta; quam quarto ejusdem anno cæpisse, non solum ex chronico Eusebii et Orosio, sed etiam ex tempore mortis Herodis Agrippæ, cum eadem fame conjunctæ, manifestum est.

Barnabas Tarsum abiit, ut quæreret Saulum : et eum inventum duxit Antiochiam. Factumque est ut annum totum convenirent in ecclesia, docerentque turbam multam ; et discipuli nominarentur primum Antiochiæ Christianie. Quod nomen, Latina non Græca forma a Christo deflexum, a Romanis Antiochiæ tum agentibus impositum illis fuisse videatur.

Per id tempus descenderunt Hierosolymis prophetæ Antiochiam : quorum unus Agabus, significavit per Spiritum, famem magnam futuram in toto terrarum orbe'.

Lycios, ad cædem usque Romanorum quorundam tuuultuando progressos, Claudius in servitutem redegit, et

[merged small][merged small][ocr errors]

præfecturæ Pamphyliæ adjecit. De qua re quum in curia cognosceret, legatum quendam Lycium quidem origine, Romanum tamen natum, Latine interrogavit; ac non intelligenti, quid quæsivisset, civitatis jus ademit: dicens, Romanum eum esse non debere, qui sermonem eum nescirets.

Rex Agrippa, Beryti magnis sumptibus extructo pulcherrimo theatro et amphitheatro et balneis ac porticibus, dedicationem eorum splendidissime celebravit: exhibitis in theatro spectaculis, et musicorum omne genus certaminibus, aliaque voluptatum varietate; in amphitheatrum vero inductis plurimis gladiatorum paribus. Volens deinde spectatores oblectare etiam catervatim commissis pugnatoribus, ex maleficis in hoc destinatis duas cohortes fecit, septingentorum quamque hominum; ut illis per imaginem belli decertantibus, poena noxiorum in pacis voluptatem verteretur: atque ita omnes mutuis absumpti sunt vulneribush.

Tiberiadem deinde ad eum venerunt reges, Antiochus Commagenæ, Emesenorum Sampsigeranus, minoris Armeniæ Cotys, Polemon Ponti, et præter hos Herodes frater rex Chalcidis. Quibus adhuc apud eum morantibus Marsus Syriæ præses supervenit. Servans igitur Agrippa debitam Romanis reverentiam, usque ad septimum lapidem obviam ille processit. Et quum eodem cum hospitibus curru veheretur; Marsus, suspectam habens tantam regum concordiam, per nuncios mandavit singulis, ut sine mora discederent. Qua re vehementer Agrippa offensus, Marsum exosum habuit'; sæpiusque per literas Claudium est precatus, ut eum ab administratione rerum Syriæ amoveretk.

Matthiæ Anani filio ademptum pontificatum Elionæo Cithæi filio Agrippa dedit'.

Ingruente fame, quæ ah Agabo prædicta fuerat, Christiani Antiocheni subsidium conferentes fratribus habitantibus in Judæa, ad seniores illud miserunt per manum Barnabæ

& Dio, lib. 60. pag. 676.
· Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult. * Id. lib. 20. cap. 1.

« AnteriorContinuar »