Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et Sauli; postquam illi simul per annum jam integrum populo Antiocheno verbum Domini prædicavissent".

Per id tempus rex Herodes Agrippa (ut Syrus paraphrastes recte eum hic nominat) injectis manibus infestavit nonnullos ex Ecclesia", ut institutis et ritibus patriis adversantes: quorum illum religiosissimum fuisse observatorem, Josephus indicat.

Interemit autem Jacobum, filium Zebedæi, fratrem Johannis gladio. Addit vero ex traditione majorum Clemens Alexandrinus, libro septimo Hypotyposewn, eum ipsum qui Jacobum in judicium adduxerat, quum testimonium Christo illum tam libere perhibentem cerneret, se etiam Christianum ingenue confessum esse. Ambobus igitur una ad supplicium adductis, hunc inter eundum a Jacobo postulasse veniam sibi concedi: Jacobum autem paululum rem animo complexum dixisse, Pax tibi, illumque osculatum esse; et sic tandem utrumque securi percussum vitam deseruisse.

Rex videns Jacobi cædem placere Judæis, Petrum etiam diebus azymorum conjecit in carcerem, traditum quatuor militum quaternionibus ut eum servarent: volens eum post Pascha producere populo. Quum autem preces pro ipso assidue ad Deum fierent ab Ecclesia, noctu ab angelo per miraculum liberatus, venit domum Mariæ matris Johannis Marci, ubi multi congregati precabantur: iisque monitis ut Jacobo (filio Alphæi, fratri Domini) et reliquis modum liberationis suæ annunciarent, profectus est in alium locum1.

[ocr errors]

Herodes spe sua frustratus, innoxios custodes jussit ad supplicium rapi: ipseque Cæsaream descendens, ibi commoratus est. Erat autem infenso erga Tyrios et Sidonios animo. Quorum agri quum ipsis alendis (hoc famis præsertim tempore) non sufficerent; sed ex vicina Galilæa et aliis regionibus Herodi subditis victum sibi comparare necesse haberent: concorditer venerunt ad eum, et Blasto

m Act. cap. 11. ver. 26. 29, 30.

• Antiqu. lib. 19. cap. ult.

"Act. cap. 12. ver. 1.
P Act. cap. 12. ver. 2.

9 Apud Euseb. lib. 2. histor. ecclesiast. cap. 8. Kεp. 0. Act. cap. 12. ver. 3-17.

regio cubiculario sibi conciliato pacem petierunt. Statuto autem die, Herodes indutus veste regia, et considens pro tribunali, concionabatur ad eos: populo acclamante, Vox Dei et non hominis. Illico vero percussit eum angelus Domini, eo quod non tribuisset gloriam Deo; et erosus a vermibus, animam efflavit".

Eandem vero historiam ita Josephus amplificat; bubonis etiam apparitione adjecta, ne Germanici sui harioli divinatio frustranea esse videretur: "Tertium Judææ totius regni annum exegerat, (ineunte jam quarto) cum pervenit in urbem Cæsaream, quæ prius Stratonis turris dicta est, ubi solennes ludos celebravit pro salute Cæsaris: ad quam festivitatem magna multitudo nobilium ac procerum convenerat ex tota provincia. Ejus celebritatis die secunda, processit mane in theatrum, amictus veste tota ex argento mirabili opere contexta, quæ radiis orientis solis perculsa, et divinum quendam fulgorem emittens, venerationem cum honore incutiebat spectantibus. Moxque adulatores perniciosi aliunde acclamantes, deum consalutabant, rogantes ut faveret propitius; hactenus enim et hominem reveritos, nunc agnoscere et fateri in eo quiddam mortali natura excellentius. Hanc impiam adulationem ille nec castigavit, nec repulit: pauloque post suspiciens vidit supra caput suum bubonem funi extento insidentem; moxque, ut sensit hunc esse calamitatis nuncium qui olim felicitatis fuerat, ex intimis præcordiis indoluit. Secuta sunt ventris tormina, statim a principio vehementia. Conversis igitur in amicos oculis: En, inquit, ego vestra appellatione deus, vitam relinquere jubeor, fatali necessitate coarguente vestrum mendaciam; et quem immortalem salutastis, ad mortem rapior. Sed ferenda est voluntas cœlestis numinis; neque enim male viximus, imo tanta felicitate, ut omnes me beatum prædicent. Hæc locutus, crescente dolore discruciabatur. Propere igitur relato in regiam rumor sparsus est brevi esse moriturum: quamobrem confestim totus populus una cum uxoribus atque liberis saccum indutus more patrio supplicabat Deo pro salute

Act. cap. 12. ver. 18-23.

t Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

regis, omnia miscens lamentis et ejulatibus. Rex autem in celsiore decumbens cubiculo, et in faciem stratos humi prospiciens, non temperabat sibi a lachrymis. Cruciatu deinde per continuos quinque dies nihil item remittente confectus, vitam finiit."

Septem regni annos illi tribuit Josephus; quatuor sub Caio (demptis videlicet tribus vel quatuor mensibus: neque enim quatuor integros annos in imperio exegit ipse Caius) et tres sub Claudio (tribus itidem aut quatuor mensibus additis:) atque ex annuis reditibus 1200 myriadas percepisse eum addit; neque eas tamen, propter summam ipsius munificentiam, sumptibus ejus suffecisse, sed mutuum præterea pecunias accepisse".

Priusquam evulgaretur regis obitus, Herodes dynasta Chalcidis et Chelcias magister regiæ militiæ conspirantes simul Aristonem miserunt, qui Silam communem amborum inimicum interficeret: quasi hoc a rege mandatum acciperet.

Agrippa superstites fuerunt, filius quidem unus Agrippa, annum agens decimum septimum qui Romæ eo tempore educabatur apud Claudium: filiæ vero tres. Ex quibus Bernice nupta erat Herodi patruo, nata annos sexdecim; reliquæ duæ tum erant virgines. Mariamme decennis, desponsata a patre Julio Archelao Chelciæ filio: et Drucilla sexennis, ab eodem desponsata Epiphani filio Commagenorum regis Antiochi.

Postquam cognitum est excessisse Agrippam, Cæsareæ et Sebastes (urbium ab avo ipsius conditarum) cives convicia infanda jactabant in defunctum; militum quoque vulgus protractas e palatio filiarum statuas unanimiter detulerunt in lupanaria, illisque illudebant modis quos turpe sit eloqui; instructisque per loca publica epulis convivia celebrabant coronis redimiti et unguentis delibuti, libantes interim Charonti, et sibi invicem propinantes præ gaudio quod ex obitu regis conceperant.

[blocks in formation]

Verbi Domini sementis crescebat et multiplicabatur. Barnabas autem et Saulus reversi sunt Hierosolymis, expleto ministerio; simul inde secum Johanne Marco assumptoa.

Rhodios, quod Romanos in crucem sustulissent, Claudius libertate privavit.

Cum vellet Claudius Agrippam juniorem successorem paterni regni mittere; liberti et amici qui multum apud eum poterant dissuaserunt: negantes tutum, admodum adolescenti et vixdum pueritia egresso tantum regnum committere; cui administrando esset impar, quodque etiam viriles gravare posset humeros. In quo æquum illi visi sunt dicere; licet ipsi revera inhiarent præfecturis illarum regionum, ex quibus possent ditescere. Quo referendum illud Tacitid.

Judææ igitur et totius regni Agrippa (quod primi Herodis, avi sui, regno majus erat) præsidem Claudius Cuspium Fadum misit: defuncto hoc honoris tribuens, ne Marsum inimicum in regnum ejus induceret. Et ante omnia Fado injunxit, ut Cæsarienses et Sebastenos acriter castigaret, propter inflictam regi mortuo injuriam, contumeliasque illatas filiabus ejus adhuc viventibus: alam vero Cæsariensium et Sebastenorum cum quinque illis cohortibus ablegaret in Pontum, illic militaturas; militesque e Romanis legionibus Syriam tuentibus delectos in illorum locum substitueret. Missa tamen postea legatione flexerunt Claudium milites, ut manere eos in Judæa permitteret: qui sequentibus temporibus maximarum calamitatum Judæis fuerunt initium, et seminarium belli exorti Floro præside®.

Amoto etiam Marso in gratiam defuncti amici Agrippa regis, a Claudio in Syriæ præfectura datum esse successorem Cassium Longinum, in libri vigesimi initio scribit Josephus: licet anno abhinc tertio Marsum in Syria adhuc præsidem Tacitus retineat.

Act. cap. 12. ver. 24, 25.

• Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

• Joseph. antiqu. lib. 19. fin.

b Dio, lib. 60. pag. 681.
d Histor. lib. 5. cap. 9.

4048. Judæi trans Jordanem fluvium habitantes cum Philadelphensibus contenderunt de Niæ vici finibus referti viris bellicosissimis. Transamnenses autem illi, sine consensu primatum et magistratuum, arma capientes Philadelphensium multos interfecerunt. Quo cognito, Cuspius Fadus vehementer iratus est; quod non expectassent suum judicium, si putabant sibi factam a Philadelphensibus injuriam, sed ita temere ad arma concurrissent. Comprehensis igitur tribus præcipuis seditionis authoribus, vinciri eos mandavit. Horum unum Annibam nomine affecit supplicio: reliquos duos Amaramum et Eleazarum exilio puniit. Nec ita multo post capitis damnavit Tholomæum latronum principem vinctum ad se perductum, qui plurima damna intulerat Idumæis et Arabibus: deditque operam, ut tota Judæa purgaretur a latrociniis1.

Cassius Longinus (vel, juxta Taciti mentem, Vibius Marsus) Syriæ præses, Hierosolyma cum copiis veniens, et Cuspius Fadus Judææ procurator, accitis pontificibus et Hierosolymitanorum primatibus, mandatum Cæsaris eis exposuerunt; ut stolam et reliqua ornamenta summi pontificis in arcem Antoniam deponerent, a Romanis ibi custodienda, quemadmodum ante Vitellii tempora fieri erat solitum. Illi non audentes contradicere, rogabant primum, ut legatos sibi ad Cæsarem liceat mittere, qui ab eo petant sacræ stolæ servandæ jus: deinde, ut expectetur super ea postulatione rescriptum illius. Responsum est permissuros, ut legati mittantur, si prius darentur obsides. Quumque prompte liberos suos dedissent, legati profecti sunts.

In ecclesia Antiochena prophetæ et doctores erant, Barnabas, et Simeon Niger, et Lucius Cyrenæus, et Manahem qui fuerat una cum Herode tetrarcha educatus, et Saulus. Quibus ministrantibus Domino, et jejunantibus, jussit Spiritus Sanctus, Barnabam et Saulum separari a reliquis ad ministerium prædicandi evangelii. Hi

f Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 1.

Joseph. antiqu. lib. 15. cap. ult. et lib. 20. cap. 1.

« AnteriorContinuar »