Imágenes de páginas
PDF
EPUB

jejunio, precibus et manuum impositione ab Ecclesia Deo commendati, assumpto secum ministro Johanne Marco, Seleuciam venerunt; indeque in Cyprum, Barnabæ patriam, navigaverunt; ubi apud Salaminios primo cœperunt prædicare verbum Dei in synagogis Judæorum.

Peragrata deinde insula Paphum usque, invenerunt ibi pseudoprophetam Judæum Barjesu, Elymam sive Magum cognominatum: qui Sergium Paulum regionis proconsulem, verbum Dei a Barnaba et Saulo audire desiderantem avertere a fide conabatur. Quem cum Saulus acerrime increpatum cæcitate subito percussisset; proconsul, hoc miraculo et doctrina Domini perculsus, ad fidem est conversus. Atque ab eo tempore Saulus novo Pauli nomine semper invenitur appellatus. Ipse vero et qui cum eo erant provecti Papho, venerunt Pergam Pamphyliæ: ubi Johannes Marcus abscedens ab eis, reversus est Hierosolymami.

Legati Hierosolymitani, intercedente Agrippa juniore qui tum apud Claudium educabatur, custodia stolæ pontificalis a Vitellio prius concessæ confirmationem obtinuerunt: impetrato hac de re Claudii, tribunitiæ potestatis quintum annum agentis, ad Hierosolymitanorum magistratus rescripto, dato quarto Kalendas Julias Rufo et Pompeio Sylvano suffectis consulibus, in quo gratificari se hic etiam voluisse scripsit Herodi regi Chalcidis et juniori Aristobulo sibi devotissimisk.

Eodem etiam tempore Herodes rex Chalcidis potestatem in templum et sacrum ærarium, jusque eligendorum summorum pontificum, a Claudio impetravit.

Claudius, quia natali suo defectus solis futurus erat, veritus ne quis inde tumultus existeret, quum alia quoque prodigia quædam accidissent; antequam fieret, scripto publice proposito significavit, non modo futurum id deliquium, et tempus et quantitatem ejus, sed etiam causas. ob quas necessario eventurum esset. Natalis vero Clau

Act. cap. 13. ver. 1-4.

i Id. ibid.

*Joseph. antiqu. lib. 15. cap. ult. et lib. 20. cap. 1. 1 Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 1.

m Dio, lib. 60. pag. 682.

dii in Kalendas Augusti incidit"; quo die, duabus fere horis ante meridiem sol quarta diametrii parte defecit.

Herodes rex Chalcidis, amoto Simone Canthara, Josepho Canei (sive Camydis) filio summum pontificatum contulit. Theudas quidam præstigiator, prophetam se jactans, magnæ vulgi multitudini persuasit, ut assumptis suis facultatibus ipsum ad Jordanem sequerentur: scissurum se verbo fluvium et facilem præbiturum transitum promittens. In hos Judææ procurator Cuspius Fadus turmas immisit equitum: qui ex improviso irruentes multos interemerunt, multos vivos ceperunt, et in his ipsum Theudam, cujus caput abscissum reportarunt Hierosolyma".

4049. Paulus et Barnabas digressi Perga, venerunt Antiochiam Pisidia: et ingressi in synagogam die Sabbati, post lectionem legis et prophetarum a synagogæ præfectis ad loquendum sunt invitati. Ubi egregia a Paulo concione habita, egressos ex Judæorum synagoga Gentes rogaverunt ut eadem sequente Sabbato ipsis exponerent. Solutoque conventu, secuti sunt multi ex Judæis et religiosis proselytis Paulum ac Barnabam: qui alloquentes eos, persuaserunt eis ut permanerent in gratia Deia.

Sequente vero Sabbato urbs prope tota convenit ad audiendum sermonem Dei. Visa autem turba, Judæi repleti invidia, contradicebant iis quæ a Paulo dicebantur. Quorum blasphemiis Paulus et Barnabas commoti, Judæis relictis, solis Gentibus Christum prædicaverunt. Quibus cum lætitia evangelium amplectentibus, crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Perferebatur autem verbum Domini per totam illam regionem. Unde irritati Judæi, per mulieres religiosas (proselytas portæ Hebræis dictas) et honoratas, ac primos urbis, persecutione in Paulum et Barnabam excitata, ejecerunt eos a finibus suis: qui, excusso pulvere pedum suorum in eos, venerunt Iconium. Discipuli vero replebantur gaudio et Spiritu Sancto1.

Iconii Paulus et Barnabas introeuntes synagogam Judæorum, ita loquebantur, ut crederet Judæorum simul et

n Dio, lib. 60. pag. 667.

P Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 2. fin.
Act. cap. 13. ver. 44-52.

Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 1. 4 Act. cap. 13. ver. 14-43.

Græcorum magna multitudo. Qui vero increduli fuerunt Judæi, incitarunt et male affectos reddiderunt animos gentium adversus fratres. Multum vero tempus ibi commorati sunt, libere loquentes, freti Domino; qui testimonium dabat sermoni gratiæ suæ, dabatque ut signa et miracula ederentur per manus eorum. Quo tempore ad Christi fidem conversa putatur Thecla Iconiensis virgo nobilissima: cujus tamen acta inter apocrypha merito referuntur a septuaginta episcoporum synodo sub Gelasio habita.

Scissa urbis Iconiensis multitudine, alii a Judæis erant, alii ab apostolis. Quum autem factus esset impetus Gentium ac Judæorum una cum suis primoribus ad eos injuriis afficiendos et lapidandos; perfugerunt in civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et circumjacentem regionem: ibique evangelium prædicaverunt.

Lystræ claudo ab utero matris homine a Paulo sanato, quum plebs Paulo ut Mercurio, et Barnabæ ut Jovi sacrificare vellet: illi laceratis vestibus honorem illum aversantes, ægre eos cohibuerunt ne sibi sacrificarent. Mox vero quum Iconio et Antiochia eo venissent increduli Judæi, excitato tumultu furiosa plebs Paulum lapidatum extra urbem traxit quasi mortuum, Quum autem circumstetissent eum discipuli, surrexit, et ingressus est urbem".

Hoc anno, et hoc etiam fortasse tempore, raptus Paulus in tertium cœlum, verba audiit ineffabilia; ante quatuordecim annos quam ab eo conscriberetur posterior ad Corinthios epistola. Quo spectare putatur Triephonis illud, apud Lucianum sive antiquiorem illo authorem dialogi qui Philopatris inscribitur: "Quando me Galilæus (sive Christianus) ille convenit recalvaster, naso justo præditus, qui in tertium usque cœlum per aerem ingressus, quæ optima atque pulcherrima sunt inde didicit; per aquam nos renovavit, in beatorum vestigia insistere fecit; et ex impiorum regionibus nos redemit." Ita Triephon:

Act. cap. 14. ver. 1, 2, 3. "Act. cap. 14. ver. 8-20.

VOL. XI.

Ibid. ver. 4-7.

2 Corinth. cap. 12. ver. 2, 3, 4.

D

"Deum alte regnantem, magnum, ætherium, atque æternum, Filium Patris, Spiritum ex Patre procedentem, unum ex tribus, et ex uno tria," ibidem etiam, Christianorum more, prædicans.

Paulus cum Barnaba, profectus Lystra, Derben venit: ubi prædicato evangelio, multos Christo lucrifecerunt.

Inter alios qui Christo nomen hoc tempore dederunt, fuit Timotheus, cum pia matre sua Eunice et avia Loide; quæ ipsum ab infantia in sacrarum literarum scientia instituendum curaverant. Hic in locis illis tum degens, licet adhuc pene puer, persecutionum quas spiritualis ipsius pater B. Paulus Antiochiæ in Pisidia, Iconii et Lystræ in Lycaonia sustinuit, oculatus testis fuit.

Paulus et Barnabas ultra Derben non progressi, Lystram et Iconium et Antiochiam redierunt: confirmantes animos discipulorum, et ad afflictiones fidei causa constanter tolerandas adhortantes. Et quum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, precatique essent cum jejuniis; commendarunt eos Domino in quem crediderant. Deinde peragrata Pisidia, venerunt in Pamphyliam ac Pergæ locuti verbum Domini, descenderunt Attaliam. Et illinc navigaverunt Antiochiam, unde primo profecti fuerant ad opus illud quod impleverant: ubi congregatæ ecclesiæ retulerunt quanta Deus per ipsos effecisset, et quomodo Gentibus ostium fidei aperuisset.

Cuspio Fado in Judææ procuratione successor datus est Tiberius Alexander, Alexandri alabarchæ Alexandrini (veteris amici Claudii) filius; qui patriam religionem Judaicam deseruerat.

Sub eo, fame adhuc grassante in Judæa, Helena Adiabenorum (in Assyriæ et Mesopotamiæ confiniis) regina, a Judæo quodam ad veri Dei cultum conversa, Hierosolymam ad visendum templum venit, ut ibi Deum adoraret, votivasque victimas redderet: copioso viatico instruente, et dierum aliquot itinere eam deducente filio Izate rege,

Act. cap. 14. ver. 20, 21.

Act. cap. 16. ver. 1, 2. 2 Tim. cap. 1. ver. 2. 5. et cap. 3. ver. 11. 15.
Act. cap. 14. ver. 21-27.
b Joseph. ant. lib. 20. cap. 3.

qui et ipse ab Anania Judæo mercatore ad eandem religionem fuerat traductus. Cumque multos civium illa videret perire alimentorum inopia, ex suis alios misit Alexandriam comparaturos vim magnam tritici, alios in Cyprum qui copiam ficuum passarum inde adveherent: quibus omnibus brevi reversis, cibos egenis distribuit. Filius quoque ejus Izates, comperto quanta fame populus laboraret, pecuniam misit Hierosolymitanorum primatibus.

rent.

Izates rex quinque adolescentes filios Hierosolymam misit, ut linguam et disciplinas Judaicas diligenter disceMater quoque ejus Helena tres extruxit pyramides, tribus ab urbe Hierosolymitana dissitas stadiis: in quibus et ipsius et filii Izatis ossa postea sunt condita; quæ Helenæ monumenta non solum Josephi, sed etiam Eusebii et Hieronymi tempore adhuc extabant.

4050. Paulus et Barnabas Antiochiæ cum discipulis non parvum tempus commorati sunt'. Post quod, Paulus Christi evangelium usque ad Illyricum propagavisse videtur, iis qui de Christo nihil adhuc audiverant illud prædicando; eaque perpessus fuisse, quæ in posteriore ad Corinthios epistola ipse commemorat; nempe, ut Philippis postea semel, ita prius bis a Gentibus alibi, cæsus virgis fuisse; a Judæis quinquies plagas quadragenas una minus accepisse: ter naufragium fecisse, noctem ac diem in profundo egisse. Cum enim inter Pauli et Barnabæ ad ecclesiam Antiochenam reditum et eorundem ex ea ad concilium Hierosolymitanum institutam profectionem, juxta nostras quidem rationes, integrum interpositum reperiatur quinquennium: nusquam alibi commodius reponere ista possumus, quam in hoc tanti spatii sacræ historiæ silentio.

Valerio Asiatico consule iterum, Therasia insula, spec

d Id. ibid. cap. 2.

• Joseph. ant. lib. 20. cap. 2. et 3. Joseph, lib. 5. belli, kep. ty. et 15. in Græco; vel, lib. 6. cap. 6. et 7. in Latino. Euseb. lib. 2. histor. ecclesiast. cap. 11. rep. B. et Hieronym. epist. 27. Rom. cap. 15. ver. 19, 20.

Act. cap. 14. ver. 28.
Cap. 11. ver. 24, 25.

« AnteriorContinuar »