Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ANNALES

NOVI TESTAMENTI.

ÆTAS MUNDI SEPTIMA.

4041. Quum longo jam tempore Saulus Damasci evangelium prædicavisset, inierunt Judæi illum interimendi consilium. Hi ab Aretæ regis Arabiæ Petrææ (qui Herodis tetrarchæ exercitum nuper fuderat) præfecto, præsidio urbem Damascenorum tenente adjuti observabant portas die ac nocte, ut eum prehensum interimerent. Verum a discipulis e fenestra per murum fune in sporta nocte demissus, ex eorum insidiis evasit.

Primo igitur apostolatus sui triennio apud Damascenos exacto, rediit Saulus Hierosolymam, ut viseret Petrum : et permansit apud eum dies quindecimo. .

Ibi quum tentaret se propius adjungere discipulis, timebant omnes, non credentes eum esse discipulum. Sed Barnabas acceptum eum duxit ad apostolos (Petrum videlicet, et Jacobum fratrem Domini :) neminem enim ex apostolis alium tum ille vidito ; et exposuit eis, quomodo

a Act. cap. 9. ver. 23, 24, 25. • Galat. cap. 1. ver. 18.

VOL. XI.

2 Corinth. cap. 11. ver. 32, 33.
c Id. ibid. ver. 19.

B

in via vidisset Dominum, et quod locutus esset ei; et quomodo Damasci libere locutus esset in nomine Jesud.

Saulus Hierosolymis libere in nomine Domini Jesu loquebatur, et disceptabat cum Hellenistis : (sive Judæis qui Græca lingua utebantur; ut Syrus recte hic est interpretatus :) illi vero conabantur eum interimere.

Orans in templo Saulus extra se raptus est, et vidit Dominum dicentem sibi : “ Festina, et exi cito Hierosolymis ; quoniam non excipient testimonium tuum de me." Cui ille : “ Domine, ipsi sciunt me pertraxisse in carcerem et verberibus affecisse per singulas synagogas eos qui credebant in te. Et quum effunderetur sanguis Stephani martyris tui, ego quoque adstabam et custodiebam pallia eorum qui interficiebant eum.” Et dixit ei Dominus : “ Proficiscere': nam ego te procul ad gentes emittam."

Fratres vero Hierosolymitani deduxerunt eum Cæsaream, et emiserunt in patriam suam Tarsums. Venitque in regiones Syriæ et Ciliciæ, hactenus ignotus facie ecclesiis Judææ; quæ audientes solum, eum nunc evangelizare fidem quam olim vastabat, Deum de illo glorificabanth.

Ecclesiæ autem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habentes pacem ædificabantur : et pergentes in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus, multiplicabantur.

Herodi Agrippæ regi ex Cypro nata est filia Drusilla, nupta postea Felicit; quæ moriente patre sexennis erat',

Caligula Macronem, cui Ægyptus mandata fuerat, (sexennio, quod Flacci Abillii præfecturæ a Tiberio præstitutum fuerat, jam exacto) et uxorem ejus Enniam, quorum opera ipse imperium consecutus fuerat, ad mortem voluntariam adegit".

i

d Act.
сар. 9. ver. 26, 27.

e Id. ibid. ver. 29. | Act. cap. 22. ver. 17–21.

$ Ibid. cap. 9. ver. 30. " Galat. cap. 1. ver. 21, 22, 23.

Act.
сар. .

9. ver. 31. k Act. cap. 24. ver. 24.

Joseph. lib. 18. cap. 7. et lib. 19. cap. ult. w Philo, de legat. ad Caium ; et lib. in Flaccum. Sueton. in C. Calig. cap. 26. Dio, lib. 59. pag. 647.

1

Flaccus, qui Ægypto tum præerat, interfecto Macrone cui maxime fidebat, a Caligula imperatore male sibi metuit. Qua occasione arrepta, Dionysius, Lampo et Isidorus illi persuaserunt ut populum Alexandrinum, ab Augusto et ejus familia in honore habitum, beneficio aliquo sibi conciliaret; nihil vero gratius illis se posse facere, quam si eos sinat in Judæos sævire. Quorum et ille sententiam est secutus".

Caligula Soæmo Arabum Ituræorum regnum, Cotyi Armeniam minorem ac deinde nonnullas Arabiæ partes, Rhymetalci Cotyis ditionem, Polemonis filio paternum (Ponti) imperium ex senatusconsulto tribuit'.

Anno imperii C. Caligulæ secundo, veniam ab eo Herodes Agrippa impetravit domum redeundi, regni ordinandi gratia ; eo peracto, reversurum se pollicitusp. Suasit vero illi imperator, ut navigatione compendiaria usus, expectatis Etesiis ventis, recta peteret Alexandriam ; pedestri itinere inde minore cum difficultate in patriam rediturus. Cui ille obtemperans, quum deseendisset Puteolos, et naves Alexandrinas in portu paratas ad solvendum invenisset, post paucos dies Alexandriam appulito.

Alexandrini, ob inveteratam cum Judæis simultatem ægre ferentes regem ipsorum quempiam extitisse, Agrippam in gymnasio sermonibus scurrilibus et mimographorum ludicris carminibus traducebant. Propulsum quoque ad gymnasium quendam insanum nomine Carabam, qui interdiu noctuque nudus oberrabat per compita, in superiore loco statuerunt, ut spectari posset ab omnibus. Mox capiti diadema imponunt papyraceum, pro paludamento corpori stoream induunt: pro sceptro frustum arundinis humi sublatum quidam ei dedit in manum.

Sic ornatum regiis insigniis, et in regem transformatum more histrionico, adolescentes perticas in humeris gestantes stipabant pro satellitio : tum alii salutatum accedebant, alii sibi reddi jura petebant, alii consulebant eum de republica. Post hæc acclamatum est a circumstantibus, magna voce

# Philo, in Flaccum.
? Joseph. antiqu. lib. 18. cap. 8.

• Dio, lib. 59. pag. 649.
4 Philo, in Flaccum.

Marim appellantibus : quod nomen Syrorum lingua Dominum significat". Atque ita Judæorum rex eodem modo ab aliis est irrisus, quo regiæ dignitati veri sui Domini Jesu Christi ipsi Judæi ante quinquennium illuserant.

Judæi Alexandrini Agrippam de insidiis per Flaccum præsidem in ipsorum perniciem paratis edocuerunt: scriptumque quod Flacco dederant, Caio in principatus sui exordio transmittendum, regi tradiderunt. Hoc ad Caium se missurum ille est pollicitus, simulque significaturum, ab initio illud Judæos mittere voluisse ; sed impeditos præsidis malevolentia fuisse, quo minus tempestive id facerents.

Petrus apostolus, ecclesias Judææ, Galilææ et Samariæ visitans, devenit ad sanctos qui habitabant Lyddæ : ibique Æneam, ab annis jam octo decumbentem in grabato, a paralysi, qua tenebatur, sanavit. Quo viso miraculo, omnes qui Lyddam et agrum Saronitanum incolebant conversi sunt ad Dominum".

Discipula quædam, Syriaco nomine Tabitha Græco Dorcas (id est Caprea) dicta, bonis operibus et eleemosynarum largitione celebris, Joppæ ex morbo decessit. Quum autem Lydda esset prope Joppen, discipuli, audito Petrum illic esse, duos viros miserunt ad eum, rogantes ne cunctaretur usque ad ipsos progredi. Qui adveniens, quum in genua procumbens esset precatus, mortuam vitæ restituit. Id autem innotuit per totam Joppen : et multi crediderunt in Dominum. Mansitque ibi Petrus multos dies in domo Simonis cujusdam coriariiw.

Alexandrinorum vulgus, summo mane in theatrum confluens, redempto jam Flacci præsidis favore, in proseuchis Judæorum dedicandas esse Cæsaris statuas unanimiter conclamavit. Quod præses, licet sciret non minus quam decies centena millia Judæorum incolere Alexandriam totamque regionem quanta patet a Catabathmo Libyæ

I Philo, in Flaccum.
• Philo, in Flaccum, et in legat. ad Caium.
? De quo, 1 Chronic. cap. 5. ver. 16. et cap. 27. ver. 29.
+ Act, cap. 9. ver. 31-35.

w Id. ibid. ver. 36-43.

usque ad terminos Æthiopiæ, nullo respectu securitatis publicæ habito, fieri permisit*. Illi vero conglobati in cohortes numerosissimas, proseuchas, quæ multæ in singulis urbis regionibus erant, aut arbustis succisis vastarunt, aut diruerunt funditus : quasdam etiam incenderunt injectis ignibus tanta rabie atque insania, ut in proxima quoque ædificia transiliret incendium. In proseuchis autem omnibus quas diruere incendereve non poterant, quod accolerentur magna Judæorum frequentia, effigies Caii statuerunt: in maxima vero ac celeberrima sublimem quadrigis aheneis ; idque tam præpopero studio, ut, cum carerent novis quadrigiis, veteres æruginosas, auribus, caudis pedibusque mutilatas, e gymnasio raperent, olim dedicatas (ut ferebatur) Cleopatræ, quæ fuerat ultimæ hujus nominis reginæ proavia. Hæc ver

Hæc vero existimabat Caius ex vehementi Alexandrinorum in ipsum studio profecta : quæ partim ex quotidianis actis cognoscebat transmissis sibi ab Alexandria, (et enim libentius lectitabat quam ullum poema vel historiam) partim ex nonnullis servis domesticis, quorum plerique erant Ægyptii, eadem cum ipso laudare aut irridere solitisy.

C. Caligula, sorore Drusilla defuncta, justitium indixit : in quo risisse, lavisse, convivio quemquam accepisse, capitale fuit.

Ægypti præses Flaccus edictum proposuit, in quo Judæos qui cives erant Alexandrini peregrinos appellabat et exteros: ne causæ quidem dicendæ potestatem faciens, sed injudicatos condemnans. Quinque erant urbis illius regiones, a primoribus earum literis denominatæ : quarum duæ dicebantur Judaicæ, quod in his plurimi Judæi habitarent; quamvis et in aliis non pauci sparsim habuerint domicilia. Alexandrinorum igitur vulgus, licentiam grassandi in Judæos a Flacco nactum, e quatuor literis eos expulsos contrusit in unius partem angustam. Qui, quod plures essent quam ut is locus eos caperet, egrediebantur in litora et monumenta et sterquilinia, exuti rebus suis

* Philo, in Flaccum.

y Philo, in legat. ad Caium. · Sueton. in C. Calig. cap. 24. Dio, lib. 59. pag. 648.

« AnteriorContinuar »