Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nuisse Oziam ; quamvis proxime Ochoziam ille genuerit, Oziæ proarum: ita et dici potuisse, ab Arphasado genitum fuisse Salam, ut ab aso nepotem; intercedente proximo Arphasadi filio Cainane. “Quod si rere Arphaxad,” ait Genebrardus, “ genuit Cainan, deinde Cainan Selam: genuit Cainan anno 18. et Cainan Selam anno 17. Qua ratione Sela natus est ipsi Arphaxad, cum Arphaxad ageret 35. annum;" sicut in textu habetur Hebraico. Cbi si quis cum doctissimo Spanhemio' nobis objiciat, non agi hic περί των δυνατών, sed περί των õvrwv, non de possibilibus, sed de gestis : meminisse illum oportebit, non opponentium partes nunc a nobis suscipi, quibus a posse ad esse argumentari non est licitum, sed respondentium, et quidem ad conditionatam propositionem respondentium ; cujus negandæ sufficiens redditur ratio, quum fieri posse ostenditur ut illud non contingat, quod hypothesi sua admissa, disputator necessario inde consequi affirmaverat. Atque ita negatæ propositionis probabili, et a Fr. Gomaro probata, ratione reddita ; assumptionis refutationem a Petro Possino hisce verbis propositam, subjicere pergimus.

“Magnis viris assentior, Abulensi, Eugubino, Cajetano, Cornelio Jansenio episcopo Gandavensi, Sixto Senensi, Genebrardo, Benedicto Pererio, Cornelio a Lapide, Dionysio Petavio, aliisque antiquioribus et recentioribus multis : nullum unquam fuisse inter homines Cainanum qui Arphaxad quidem filius, Salæ vero pater extiterit. Id invicto argumento conficere mihi videor affirmatione diserta Mosis, genitum ab Arphaxado Salam narrantis. Quod testimonium quin prout sonat, ac prout jacet accipiendum sit, causa nulla idonea potest afferri. Si ergo cum idem Moses, eodem loco, genitum aut a Semo Arphaxadum, aut a Sala Heberem, divina qua valuit autoritate, revelasse nobis creditur, proprie et àuéowe Heberem

1

b Genes. cap. 11. ver. 12.

i Luc. cap. 3. ver. 36. k Genebrard. chron. ann. mund. 1659.

Spanhem. Dub. evang. part. 3. dub. 23. sect. 29. m In libelli de genealogia Christi cap. 2. 1 Possin. Dialectic. theogenealogic. cap.

2.

Salæ fuisse patrem, Semo Arphaxadum filium ; adeo ut qui proferre auderet alios quosdam quorum generatio media inter istos fuerit, convitio repellendus videretur, tanquam temerarius et lumini rebellis, divinæ, inquam, revelationis, per Moysen Sancti Spiritus interpretem, nobis oblatæ contemptor contumax : non video quis superesse locus possit isti de insititio Cainano sententiæ."

Adjiciantur his et Benedicti Pererii illa. “Sico cum animo meo reputare soleo. Aut hæc generatio Cainan ignota fuit Mosi, aut nota. Ignotam fuisse Mosi, quæ perspecta fuerit et cognita Septuaginta interpretibus, quis audeat dicere? cum Moses tanto propior quam illi, fuerit illi ætati, solusque illorum temporum historiam tanta cum diligentia et cura conscripserit. Sin autem ea generatio nota fuit Mosi ; cur igitur eam prætermisit? præsertim autem cum ejus generationis vel adjectio vel detractio non parum variet chronologiam, quæ inter diluvium et Abraham a Mose describitur: quam quidem chronologiam voluisse Mosem integre, exacte ac perfecte tradere, illud est clarissimum indicium, quod seriem generationum quæ fuerunt inter diluvium et Abraham distincte et accurate percenset, et suos cuique generationi annos subtiliter computatos proprie assignet. Qui fit igitur credibile Mosen, generatione Cainan prætermissa, vitiosam nobis chronologiam aut voluisse tradere, aut, cum minime vellet, inscienter tamen tradidisse? Equidem diu multumque cogitans, nullam rationem, quæ mihi animum expleret, reperire potui, cur Moses generationem Cainan, siquidem ea inter Arphaxad et Sale intercessit, præterire debuerit aut potuerit. Nam quod aiunt quidam, voluisse Mosen generationes quæ fuerunt ante et post diluvium ad duas tantum decades redigere: id nec probari ab istis potest, et leve ac futile est, nec tale ut propter id debuerit Moses chronologiam, cujus exacta cognitio magni erat momenti, perturbare atque confundere. His adde, quod saltem in libris Paralipomenwn, in quibus supplentur quæ alibi in sacris literis derelicta fuerant, unde nomen etiam

• Perer. in Gen. lib. 16. sect. 174, 175.

VOL. XI.

RR

illi habent, commemorata fuisset generatio hæc Cainan, si quidem in exordio prioris libri Paralipomenwn, series generationum quæ fuerunt ante et post diluvium, similiter atque hic recensentur; nec ullum tamen verbum fit de generatione Cainan.”

Huc accedit, quod Cainanem istum nec Onkelosius, paraphrastes Chaldæus, agnoscat, nec Flavius Josephus in primo libro Originum, capite septimo, neque Berosus Chaldæus, in sequente capite ab eodem citatus ; "uerà karak vozov dekáry yeveç, post diluvium decima generatione,” Abrahamum fuisse significans; uti et cum eo Eupolemus įv to Trepi 'lovdaiwv, ab Alexandro Polyhistore productus. Quem denarium, secluso Cainane, generationum numerum, “Berosum et Eupolemum ab Hebræis, qui a clade decem tribuum toto terrarum orbe sparsi fuerunt, haud dubie didicisse," Salianus' affirmat. Quibus tamen omnibus primo authoritas Septuaginta interpretum, deinde Lucæ evangelistæ, ab ipso Saliano et aliis hic opponitur.

In vulgata enim editione Græca, quæ Septuaginta interpretum nomen præfert, locus ille undecimi capitis Geneseos ita legitur : " Και έζησεν 'Αρφαξαδ, εκατόν τριακονταπέντε, έτη, και εγέννησε τον Καιναν. Και έζησεν 'Αρφαξαδ, μετά γεννήσαι αυτόν τον Καιναν, έτη τετρακόσια, και εγέννησεν υιούς και θυγατέρας, και απέθανε. Και έζησεν Καιναν εκατόν και τριάκοντα έτη, και εγέννησε τον Σαλά. Και έζησε Kαιναν, μετά το γεννήσαι αυτόν τον Σαλά, έτη τριακόσια και τριάκοντα, και έγέννησεν υιούς και θυγατέρας και απέθανε. Εt visit Arphaxad 135. annos, et genuit Cainan. Et vixit Arphaxad, postquam genuit Cainan, annos 400. et genuit filios et filias, et mortuus est. Et vixit Cainan 130. annos, et genuit Sala. Et vixit Cainan, postquam genuit Sala, annos 330. et genuit filios et filias, et mortuus est;" licet in annis Arphaxadi post genitum Cainanem, pro 400. quos ex Græca editione Romana posuimus, Latina Flaminii Nobilii versio habeat 300. Aldina et Germanicæ editiones

P Apud Eusebium libro 9. præparationis evangelicæ. 9 Salian. præfat. in 3. tom, annal.

cum omnium antiquissimo exemplari Cottoniano, Syro meo chronographo et fastis Siculis, 330. Georgius Syncellus 355. Arabicus meus Geneseos interpres 363. Complutensis cum Alexandrino quem in Anglia babemus codice, 430. Tanta Græcæ lectionis hic est inconstantia. Sed et in annis qui Cainani tribuuntur post natum Salam, licet in nonnullis exemplaribus 330. legi notet Georgius Syncellus', ipse tamen ea sequitur quæ 430. legunt: quod et a Syro meo chronographo, cui Georgio quoque nomen fuit, est factum; nam Arabicus meus Geneseos interpres hic etiam, ut in Arphaxado et Sala, 363. habet.

Ad argumentum hinc deductum jam respondendum est : quod est hujusmodi. Si in Septuaginta interpretum editione Cainan inter Arphaxadum et Salam reperiatur interpositus; repudiari ille omnino non debet. Sed verum est antecedens. Ergo et consequens.

Propositionem istam connexam nos simpliciter negamus. Frustra enim Salianus nobis hic occinit, “Potuisses illos Septuaginta viros, qui non meros agebant interpretes, sed prophetas, quique Spiritum illum Scripturarum authorem inhabitantem habebant, ut plerique sanctorum patrum scripto prodiderunt, non solum ea in Græcum sermonem convertere quæ in Mose reperissent, sed supplere etiam, quæ ab illo justa quidem, parum tamen nobis explorata, ratione fuissent prætermissa: nec magis dubitandum esse eos Cainan in vertendo Mose supplere potuisse, quam Spiritum ipsum Sanctum, qui per eorum ora loquebatur.” Qui si attentius considerasset, divina Græcæ illius edititionis authoritate semel admissa, vulgatam editionem Latinam, a concilio Tridentino authenticam declaratam, totam esse corruptam cogi suos fateri: cum socio suo Bellarmino pronunciaturus potius fuisset, patres illos qui scripserunt Septuaginta seniores dictante Spiritu Sancto fecisse quod fecerant, “ pie quæsivisse rationes excusandi

r Georg. Syncell. chron. pag. 115.
s Salian. præfat. in 3. tom. annal.
t Bellarm. de verbo Dei, lib. 2. cap. 6.

et defendendi eam versionem, qua tunc Ecclesia utebatur;" et cum Martino Martini Hispano theologo: “ Hieronymus in prophetis crebro illorum Septuaginta negligentiam carpit ; interdum affirmans literarum similitudine fuisse deceptos, interdum non satis intellexisse quod transferebant. Denique nullibi non adimit iis Spiritum Sanctum; nec immerito profecto. Quare, si me judice translatio Græca cum nostra," vulgata Latina, “ de primatu contenderet; non dubitarem primas nostræ translationi deferre, et fateri longo intervallo illam a nostra fuisse superatam. Nec adduci possum ut credam ullum tam stupidum, dummodo illas inter se et cum Hebraico contulerit, qui de hac re dubitare possit et nobis refragari.”

Atque in his etiam insititii Cainanis patronis verum esse illud deprehenditur, quod a Beda olim est observatum : “Hos: qui Septuaginta magnis divinisque laudibus ad cælos tollunt,” breviorem tamen annorum mundi summam in textu Hebraico et editione vulgata Latina traditam sequi non dubitare; quod et a Dionysio Petavio sic illis videmus esse objectum : “ Illi ipsi, sicubi commodum est, Septuaginta suos facessere jubent, aut eorum codices depravatos esse defendunt. In duplici genealogiarum ordine, quem ab Adam ad diluvium, et a diluvio ad Abrahamum Moyses perduxit, scimus quam diversi sint Græcorum calculi ab Hebraicis et nostris. Neque vero recens est discrimen istud, sed ab antiquissimis notatum scriptoribus, ut proinde mendi non nisi levis possit esse suspicio. Hic illi qui Græcos interpretes tanti faciunt et prophetas appellant, ab eorum rationibus discedunt nihilominus, easque falsas et conturbatas esse non dubitant. Quare cur non idem et in Cainani nomine usurpare nobis liceat, et Græcis illis codicibus Hebræorum, ad vulgatæ nostræ editionis autoritatem præferre ?" Ita Petavius, libro nono, de doctrina temporum, capite decimo septimo.

Quin et in Cainanis ipsius temporibus consignandis,

u Martin. Hypoteposeon. theologicar. lib. 1. cap. * Beda, in præfat. lib. de ratione tempor.

« AnteriorContinuar »