Imágenes de páginas
PDF
EPUB

P. Celerem, accusante Asia, quia absolvere nequibat Cæsar, traxit, senecta donec mortem obiret; nam Celer, interfecto Silano Asiæ proconsule, magnitudine sceleris cætera flagitia obtegebat.

Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum fœdumque, et idem jus audaciæ in provincia ratum, quod in urbe exercuerat. Sed pervicaci accusatione conflictatus, postremo defensionem omisit, ac lege repetundarum damnatus est; quo, ex Lipsio, referendum Juvenalis illud in satyra octava:

quam fulmine justo

Et Capito et Tutor ruerint damnante senatu,
Piratæ Cilicum.

Et Quintiliani, libri sexti capite primo, "Egregie nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Græce quidem, sed in hunc sensum: Erubescit Cæsarem timere."

Pro Eprio Marcello, a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus prævaluit, ut quidam accusatorum ejus exilio mulctarentur, tanquam insonti periculum fecissenta.

4061. Mollibus adhuc initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum, acriter erupit: quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridatem dati a se regni expertem esse, aut alienæ id potentiæ donum habere; et Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur, parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. Ad bellum id Corbulo militem prisca severitate et disciplina formavit, Armeniamque ingressus castella aliquot excidit, et urbem Artaxata succendit, Tiridate prælium inire non auso".

Ex Judæis exorcista septem, filii Scevæ primarii sacerdotis, nomen Jesu super eos qui spiritus malos habebant invocantes, adjurabant eos per Jesum quem Paulus prædicabat. In quos insiliens Energumenus, vulneratos ex domo nudos fugere coegit. Quod cum innotuisset omnibus tum Judæis tum Græcis qui habitabant Ephesi, metus in eos omnes incidit, et magnificabatur nomen Domini

Tacit. ann. lib. 13. cap. 33. 9 Tacit. ann. lib. 13. cap. 33.

p Id. ibid.
Id. ibid. cap.

34-41.

Jesu. Et multi eorum qui crediderant, veniebant confitentes et indicantes acta sua. Multi quoque ex iis qui curiosa exercuerant, comportatos libros exusserunt in ommium conspectu: quorum supputatis pretiis, inventa sunt denariorum quinquaginta millia. Ita fortiter crescebat verbum Domini, et invalescebat.

Galatæ, cito post Pauli ab eis discessum', a falsis fratribus seducti, per opera legis justificandos se putabant: quos, vehementiore hac de re scripta ad eos epistola, ille ab errore revocat".

4062. Induxit in animum Paulus peragrata Macedonia et Achaia proficisci Hierosolymam; Romam etiam inde dicens videre se oportere. Et quidem primo Corinthum venire proposuit, inde in Macedoniam proficisci, ex Macedonia rursus Corinthum, atque inde Judæam petere; ubi quum collectas ex Macedonia et Achaia mittendas pauperibus sanctis Hierosolymæ consignavisset, Romam illinc proficisci instituit, atque inde iter facere in Hispaniam❜.

Hæc animo Paulus agitans, missis in Macedoniam Timotheo et Erasto, ipse substitit ad tempus in Asiaa; Lydiaca scilicet, in qua per urbes Epheso vicinas evangelium prædicavisse videtur, novem adhuc mensium spatio: qui biennio quo in schola tyranni, et tribus mensibus quibus prius in synagoga Ephesi ille docuerat, additi triennium conficient, quo in Asia se laboravisse ipse indicat, ostio illi aperto magno, licet multis oppositis adversariisc.

Solis defectum Vipsanio et Fonteio consulibus pridie Kalendas Maias, Campania hora diei inter septimam et octavam sensit: Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum. Romæ, ita ut stellæ viderentur, eclipsis hæc conspecta est in mediis

Act. cap. 19. ver. 13-20.
Galat. cap. 1. ver. 6, 7.

2 Corinth. cap. 1. ver. 15, 16.
Act. cap. 19. ver. 22.

c 1 Corinth. cap. 16. ver. 9.

Id. cap. 18. ver. 23.
x Act. cap. 19. ver. 21.
2 Rom. cap. 15. ver. 24-28.
b Ibid. cap. 20. ver. 18. 31.
d Plin. lib. 2. cap. 70.

sacrificiis, quæ Agrippinæ causa (a filio Nerone interemptæ) decreto senatus fiebante.

4063. Orto in ecclesia Corinthiaca schismate (quod Paulo ab iis qui erant e domo Chloes est indicatum) Pauli quibusdam se esse dicentibus, quibusdam Apollo, quibusdam Cephæ, quibusdam Christi; Apollos cum aliis fratribus Corinthiis ad Paulum in Asiam profectus est, per quos ad apostolum scribentes Corinthii, de causa conjugii et cælibatus illum consuluerunth.

Paulus, cum Sosthene archisynagogo illo Corinthio ad fidem Christi converso, absente tum Timotheo1, ex Asia Lydiaca, ubi tum erat, priorem ad Corinthios epistolam per Stephanam, Fortunatum et Achaicum (ab ipsis ad visendum apostolum missis) scripsit; Apollo cum eis tam cito redire renuentek.

In ea epistola, incestuosum Corinthium, qui patris uxorem duxerat, Satanæ tradi jubet'. Et errores qui in ipsorum ecclesiam irrepserant corrigit, tum practicos, tum summum illum dogmaticum, ex Sadducæorum lacunis haustum, futuram resurrectionem negantem", ipse se ad eos venturum significans, et quæ supererant ordinaturum", quum pertransiret Macedoniam: sed prius Ephesi, usque ad Pentecosten, permansurum'. Quod tamen illius consilium inopinatus quidam casus statim interrupit.

Demetrius enim argentarius, qui fabricabat templa Dianæ argentea, metuens suo quæstui, istiusmodi rerum opificibus Ephesi congregatis, tumultum in Paulum excitavit; ut qui non Ephesiis solum sed etiam totius pene Asia turbæ persuaderet, deos illos non esse qui manibus fiant. Qui correpto Gaio et Aristarcho Macedonibus, sociis peregrinationis Pauli, irruerunt in theatrum: sed ipsum Paulum contendere eo volentem discipuli, et quidam ex

e Xiphilin. ex Dione: cum Tacito, lib. 14. cap. 12. f 1 Corinth. cap. 1. ver. 11, 12. et cap. 3. ver. 3, 4. 1 Corinth. cap. 16. ver. 12.

1 Cor. cap. 16. ver. 10. cum Act. cap.

k 1 Cor. cap. 1. ver. 1. cap. 16. ver. 11 Cor. cap. 5. ver. 5.

h Ibid. cap. 7. ver. 1.
19. ver. 22.

12. 17. 19.

m Ibid. cap. 15.

n1 Cor. cap. 4. ver. 18. et cap. 11. ver. 34. 1 Cor. cap. 16. ver. 5, 6, 7.

P Ibid. ver. 5-8.

Asiarchis (spectaculorum in theatro exhibendorum curatoribus) amici ejus, ad populum eum prodire non siverunt. Alexandro vero Judæo defensione apud populum uti parante, vox una facta est omnium quasi ad horas duas clamantium: "Magna Diana Ephesiorum." Tandem tumultu scribæ civitatis prudentia sedato, Paulus, convocatis discipulis valedicens, abiit profecturus in Macedoniama.

Epheso quoque Aquila et Priscilla profecti, Romam sunt reversi: postquam pro Pauli salute suam ipsorum cervicem supposuissent'. Judæis, Claudii de eorum expulsione edicto post mortem illius exolescente, passim Romam redeuntibus".

Epheso in Troadem veniente Paulo, etiamsi ostium apertum illi esset per Dominum ad prædicandum evangelium Christi, turbatus tamen quod ibi non invenisset Titum (quem cum alio fratre ad Corinthios ille miserat) navigavit inde in Macedoniam'; quam perambulans, multo sermone fratres est exhortatus".

Et quum ibi afflictio ejus se non remitteret, sed foris essent pugnæ, intus terrores; consolationem ei attulit adventus Titi, atque lætus quem de Corinthiorum statu ille attulit nuncius. Quorum exemplo Macedonas etiam provocavit ad expediendas collectas Hierosolymam mittendas; ab anno superiore paratam Achaiam fuisse dicens'; eoque exemplo illi commoti, in multa probatione afflictionis etiam supra vires suas liberales se præstiterunt".

Apostolus, per Titum de successu prioris epistolæ edoctus, posteriorem ad Corinthios, simul cum Timotheo, scripsit epistolam: in qua, summa illa, quam in Asia (Demetrio procurante) nuper pertulerat, afflictione commemorata, se idcirco ad eos, sicuti proposuerat, non venisse protestatur, ut eis parceret; incestuoso illi resipiscenti veniam dari obsecrat; misso ad eos iterum Tito, una

9 Act. cap. 19. ver. 24-41. et cap. 20. ver. 1.

Rom. cap. 16. ver. 3, 4. cum 1 Corinth. cap. 16. ver. 19.

Act. cap. 28. ver. 17. 21.

t 2 Corinth. cap. 2. ver. 12, 13. cum cap. 12. ver. 18.

Act. cap. 20. ver. 2.

2 Corinth. cap. 9. ver. 2.

2 Cor. cap. 1. ver. 8, 9. 17. 23.

x 2 Corinth. cap. 7. ver. 5-16.

Ibid. cap. 8. ver. 1-5.

b Ibid. cap. 6. ver. 5-11.

cum alio fratre cujus laus erat in evangelio per omnes ecclesias, (qui Lucas fuisse existimatur) ut collectæ Hierosolymam mittendæ in promptu essent, quum ipse eo veniret.

Ex Macedonia in Græciam profectus Paulus, tres menses ibi peregit. Intra quos Corinthum ille veniens, eleemosynas ad sublevandos fideles Hierosolymitanos in Achaia collectas recepit.

Corintho scriptam fuisse insignem illam ad Romanos epistolam, in præfatione ad illius explicationem pluribus confirmat Origenes: dictatam quidem a Paulo, scriptam manu Tertii, missam per Phoeben diaconissam ecclesiæ Cenchreensis, juxta Corinthum'; quo tempore cum collectis Macedoniæ et Achaia profecturus erat apostolus Hierosolymam3.

Quum vero apostolus recta inde in Syriam solvere, ut collectas illas Hierosolymam deferret, in animo haberet ; a Judæis illi navigaturo facta sunt insidiæ. Unde, qua venerat via, in Macedoniam redeundum esse censuit; indeque in Asiam proprie dictam transeundum".

Philippis in Macedonia præmisit ille in Asiam itineris comites, Sopatrem sive Sosipatrem Beroensem1, Aristarchum et Secundum Thessalonicenses, Gaium Derbensem et Timotheum, cum Asianis Tychico et Trophimo: qui expectarunt illum Troade. Ipse vero, cum Luca et reliquis, post dies azymorum Philippis solvens, venit ad eos Troadem intra dies quinque: ibique commoratus est dies septem*.

Die octavo, qui hebdomadis fuit primus, congregatis discipulis ad frangendum panem, Paulus disserebat cum eis abiturus postridie, produxitque sermonem usque in mediam noctem; ubi Eutychum adolescentem ex tertia contignatione, in coenaculo ubi erant congregati, deorsum decidentem vitæ restituit'.

e 1 Cor. cap. 8. ver. 16-19. et cap. 9. ver. 3, 4, 5.

d Act. cap. 20. ver. 2, 3.

e 1 Corinth. cap. 16. ver. 3, 4, 5. cum 2 Corinth. cap. 9. ver. 4.

f Rom. cap. 16. ver. 1. 2. 22.

h Act. cap. 20. ver. 3, 4.

*Rom. cap. 16. ver. 4, 5, 6.

Rom. cap. 15. ver. 25, 26.

Rom. cap. 16. ver. 11.

1 Ibid. ver. 7-12.

« AnteriorContinuar »