Imágenes de páginas
PDF
EPUB

omnibus. Inimici vero facto in desertas domos impetu, prædas tanquam jure belli partas dividebant: effractisque Judæorum officinis, quæ tum propter luctum mortis Drusillæ clausæ fuerant, hinc quoque plurima egesserunt, quæ per medium forum translata verterunt in usus proprios. Sed minus nocebant domorum plusquam quadringentæ direptiones, quam abrupta negotiatio : quum creditores amisissent pignora, nec sineretur ullus agricola, nauta, negotiator, opifex, exercere artes consuetas“.

Tot myriadas virorum, mulierum, puerorumque in urbis angalum angustissimum, ceu pecora, compulsas, sperabant adversarii se intra paucos dies visuros acervatim jacere : aut fame necatos per ciborum inopiam, aut in loco æstuoso compressos, vitiato etiam per crebras respirationes circumvicino aere. Ne quis autem clanculum inde se proriperet, diligenter eavebant: et quotquot intercepissent, excruciatos prius mox enecabant, nullam ab eis abstinendo sævitiam. Alia manus circa portus fluminis insidiabatur Judæis appellentibus, et eorum mercimoniis : quibus in conspectu dominorum direptis, ipsos protrusos exurebant, constructo rogo e gubernaculis, contis, et navium tabulis. Alii media in urbe concremabantur miserrimo supplicii genere. Nam præ lignorum inopia sarmenta comportabantur, quibus accensis injiciebant miseros: qui semiustulati fumo magis quam igni necabantur. Multi etiam vivi loris laqueisque circa talos adstrictis per medium forum raptabantur, insultante vulgo et ne mortuis quidem parcente corporibus. Dissecta enim membratim frustatimque conculcabant tanta crudelitate, ut ne reliquias quidem ad sepulturam superesse sinerent”. Qui vero dolebant suorum vicem cognati amicique, confestim pænas dabant suæ misericordiæ ; arreptique flagris cædebantur, et post omnia tormenta quæ poterant excipere corporibus, tandem in crucem agebantur.

Ex senatu, quem Augustus constituerat publicum Judæorum concilium, Flaccus præses triginta octo compre

a Philo, in Flaccum.

Philo, in legat. ad Caium.

c Id. in Flaccum.

hensos in suis privatis ædibus confestim vinciri jussit : traductosqne per medium forum senes reductis in tergum manibus, ligatos partim loris partim catenis ferreis, induxit in theatrum, statutosque coram inimicis eorum sedentibus, jussit nudatos concidi verberibus : atque ex his Euodium, Tryphonem, et Andron, in conspectu illorum qui bonis eos prius spoliaverant. Et licet mos esset in neminem damnatum animadvertere donec solemnes celebritates natalitiaque Augustorum festa præteriissent; ille tamen per eos ipsos dies (Caii natali in postremum Augusti mensis diem tum incidente) affligebat homines innoxios, ad hunc modum distributis spectaculis. Mane usque horam tertiam quartamve Judæi flagellabantur, suspendebantur, rotis alligabantur, damnabantur, per mediam orchestram ducebantur ad supplicium. Deinde inducebantur saltatores, mimi, tibicines, aliaque ludicra scenicorum certaminum. Ipsæ quoque mulieres non solum in foro, sed etiam in medio theatro tanquam captivæ corripiebantur, et ob quamvis calumniam in scenam trahebantur non sine gravissimis contumeliis : deinde cognito eas esse alterius generis, dimittebantur; multas enim quasi Judæas comprehendebant, priusquam rem diligentius dispicerent. Postquam autem Judaicæ comperiebantur, ex spectatoribus facti tyranni, jubebant eis suillas carnes offerri ; quas quotcunque metu tormentorum gustabant, sine alia majore vexatione dimittebantur: quæ vero sibi temperabant, tortoribus tradebantur ad cruciatus maximosa.

Accitus a præside Castus centurionum fidissimus, jubetur assumpto e sua cohorte audacissimo quoque in domos Judæorum irrumpere, scrutarique nunquid armorum ibi lateat. Quo propere mandata exequente, Judæi intima quæque aperientes scrutatoribus ostendebant : ubi mulierculæ inclusæ, nunquam e conclavi egredi solitæ, et virgines præ pudore declinantes aspectum etiam familiarium, tunc non solum ignotis verumetiam militari ferociæ spectabantur pavidæ. Nihilominus accurata facta scrutatione, non inveniebantur ista quæ quærebantur arma. Ægyptiis

Philo, in Flaccum.

quidem paulo ante arma dempta fuerant per Bassum a Flacco jussum id curare. Sed tum videre licebat magnum navium numerum appulisse ad portus fluminis, plenarum omni armorum genere : quæ hominibus seditiosis, qui antea quoque sæpius defectiones tentarant, adimi par erat. Sed longe alia Judæorum erat ratio : qui defectionis nunquam suspecti, studia quotidiana quæstusque exercebant, ad concordiam et tranquillitatem civitatis facientiae.

4042. Dum festi tabernaculorum solennitas per autumni æquinoctium a Judæis Alexandrinis tantopere afflictis intermitteretur, Flaccum præsidem a Stephanione liberto Tiberii Cæsaris convivio exceptum ex improviso Bassus centurio comprehendit; ad id faciendum, cum cohorte militum ex Italia a Caio missus. Cumque ora solvisset hyemis initio, marinis tempestatibus jactatus, post plurimos labores ægre in Italiam delatus est: ubi confestim a duobus infensissimis accusatoribus, Lampone et Isidoro (qui ipsum in Judæos incitaverant) exceptus est. Qui damnatus, omni patrimonio et bonis domesticis (quæ selectissima habuerat) exutus, in exilium actus est. Et quidem in insulam omnium sterilissimam Gyarum in Ægeo sitam deportatus fuisset : nisi deprecante Lepido pro Gyaro Andrum propinquam ei permissum esset incolere: ubi postea Caii jussu (ut et alii omnes honorati exules) occisus periit.

Agrippam regia dignitate præfulgentem videns Herodias soror ipsius, Herodis tetrarchæ uxor, invidia percita, non prius destitit quam viro persuasit ut Romam contenderent, eandem regiam dignitatem a Cæsare petituri. Agrippa, cognita eorum mente et apparatu, quamprimum eos e portu solvisse didicit, etiam ipse libertum suum Fortunatum Romam ad imperatorem misit cum muneribus et literis contra Herodem patruum scriptis. Ille Herodi ad Cæsarem, apud Baias Campaniæ oppidum amoenissimum tum agentem, admisso superveniens, Agrippæ literas reddidit; accusantes Herodem, quod prius cum Sejano conspirasset in Tiberium, et nunc iterum Artabano Partho faveret

[blocks in formation]

contra Caii novum imperium, tanto ad hoc comportato armorum apparatu, quantus instruendis virorum septuaginta millibus sufficeret. Quo commotus Caius, percontatus est Herodem, verane essent quæ nunciarentur de armorum numero. Quo annuente, (neque enim vera negare poterat) satis approbatam Caius putans defectionem, ademit illi Galilææ et Perææ tetrarchiam, quam postea ad Agrippæ regnum adjecit, pecunia quoque ejus illi donata. Herodem vero, perpetuo damnatum exilio, Lugdunum in Gallia relegavit. Cognito deinde sororem Agrippæ esse Herodiadem, pecuniam ei propriam concessit: et ratus non libenter fore marito calamitatis sociam, in Agrippæ gratiam se illi parsurum promisit. Illa Caio pro hac indulgentia gratias egit ; verum ea se in præsentia uti non posse professa est : quod nefas existimaret, maritum in hac calamitate deserere, cujus fortunæ, dum floreret, ipsa fuisset particeps. Quod ille indigne ferens, ipsam quoque cum marito in exilium ire jussit, et bona ejus Agrippæ largitus ests. Ita incesti sui connubii pænas illi luerunt: post obtruncatum ab hoc Herode Johannem Baptistam annis octo post Christum Servatorem ludibrio ab eodem habitum".

Pontius Pilatus quoque, tantis irrogante Caio angoribus coarctatus est, ut propria se manu interfecerit: quemadmodum ex Romanis historicis Hieronymus in chronico, et ex Græcis Olympiadum scriptoribus refert in ecclesiastica sua historia Eusebius', cum Orosiok, et Cassiodoro in chronico.

Caius Baiani sinus medium intervallum Puteolanas ad moles trium millium et sexcentorum fere passuum ponte conjunxit; in quo currum ejus, tum alia multa spoliorum instar subsequebantur, tum etiam ex Parthorum obsidibus Darius puer, Artabani regis filius : Dario et Xerxe non nisi ludibrii causa memorato, quia longe plus maris ipse ponte instravisset!.

• Joseph. antiqu. lib. 18. cap. 9. h Luc. cap. 23. ver. 11. i Lib. 2. cap. 7.

* Lib. 7. cap. 5. Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 1. Sucton. in C. Calig. cap. 19. Dio, lib. 39. pag. 653.

Idem, obtentu Germanici belli, ultra transitum a se Rhenum parumper progressus, inde statim rediit, quasi in Britanniam iturus'.

Lucius Vitellius ex Syria accersitus est a Caio, ut interficereturm. Crimini enim ipsi dabatur, quod Tiridatem, Parthis a Tiberio regem missum, expelli ab illis sivisset".

Vitellio successorem in Syriam Caius misit Petroniumo: Publium videlicet Petronium, (ut ex Philone, in legatione ad Caium, et Josephop constat,) qui filius fortasse illius fuerit, de

quo

ad annum mundi 3983. ex Strabone dictum est; minime vero omnium Lucius ille Petronius, longe ante hoc tempus mortuus, quem “admodum humili loco natum ad equestrem ordinem pervenisse” memoravit Valerius Maximusq; uti opinatus est Baronius".

Vitellius ad Caium veniens, hoc modo neci se eripuit. Composuerat se longe quam gloria ejus ferret humiliori habitu, Caiique pedibus advolutus, effusis lachrymis, atque illum simul et Deum appellans sæpius et adorans, tandemque vovens si incolumis evasisset se ei sacrificaturum; ita hominem emollivit ac sibi placavit, ut non modo superstes maneret, sed etiam inter præcipuos posthac amicos haberetur. Atque ita ille, miri in adulando ingenii, primus Caium adorari ut deum instituit: quum reversus ex Syria non aliter eum adire ausus esset quam capite velato, circumvertensque se, ac deinde procumbens'. Et quum postea Caius rem sibi esse cum Luna dixisset, percunctatusque esset Vitellium, vidissetne se cum dea congredi; ille quasi attonitus, oculis in terram demissis, tremens, exili voce respondit : “ Solis, domine, vobis diis licet invicem videreu." Eoque facto initio Vitellius, qui in regendis provinciis prisca virtute egerat, omnes reliquos adulando superavit*.

1

| Dio, lib. 59. pag. 656.

m Id. ibid. pag. 661. " Dio, in excerptis, ab Henr. Valesio edit. pag. 670.

Joseph. antiqu. lib. 18. cap. 11. p Antiqu. lib. 19. cap. 6. 4 Lib. 4. cap. 7.

r Ann. chron. 41. num. 4. Dio, lib. 59. pag. 661.

i Sueton. in A. Vitellio, cap. 2. u Dio, lib. 59. pag. 661. * Dio, lib. 59. pag. 661. Tacit, annal. lib. 6. cap. 32.

« AnteriorContinuar »