Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hinc iter pedibus confecit Paulus Assum usque : ubi Lucas et reliqui socii, navigio eo pervenientes, eum receptum Mitylenen deduxerunt. Et quum illinc enavigassent, sequenti die pervenerunt e regione Chii, postridie vero appulerunt Samum: et quum diversati essent apud Trogyllium, sequenti die venerunt MiletumTM.

Festinabat vero Paulus ut, si fieri posset, die Pentecostes esset Hierosolymis. Ephesum igitur præternavigare volens, ne tempus tereret in Asia, missis Mileto nunciis Ephesum, presbyteros ecclesiæ eo accersivit: quos gravissima oratione de officio admonuit, et ad illud gnaviter faciendum hortatus est serio. Tum positis genibus suis, oravit cum illis: flentibus omnibus et maxime dolentibus, quod dixisset, (ita enim futurum ille tum putabat) ipsos non esse amplius faciem ejus conspecturos".

Troade provecti recto cursu venerunt Coum, et sequenti die Rhodum, et illinc Patara. Tum conscensa navi quæ trajiciebat in Phoeniciam, præterlegentes Cyprum, eaque ad lævam relicta, venerunt Tyrum.

Ibi permanserunt dies septem, inventis discipulis: qui Paulo dicebant per Spiritum, ne ascenderet Hierosolymam. Ille vero, positis genibus in litore orans cum eis, conscensa navi, Tyro delatus est Ptolemaidem: et salutatis ibi fratribus, postridie venit Cæsaream Stratonis. ¡Ubi quum complures dies permansisset cum Philippo evangelista, qui unus erat ex illis septem3, et filias habuit quatuor virgines prophetantes; adveniens ex Judæa propheta Agabus, et Pauli zona manus ac pedes sibi vinciens, vincula quæ illum manebant Hierosolymis prædixit. Qui cum a fratribus persuaderi sibi non pateretur, ne in tam præsens discrimen se conjiceret, Hierosolymam perrexit: comitantibus eum ex Cæsarea discipulis, et adducentibus apud quem diversaretur, Mnasonem Cyprium, antiquum discipulum.

Hic ab ecclesia libentissime exceptus, Jacobi et om

Rom. cap. 16. ver. 13, 14, 15.
Act. cap. 21. ver. 1, 2, 3.
Act. cap. 6. ver. 4—16.

n Ibid. ver. 16-38.

Ibid. cap. 6. ver. 5.

nium Hierosolymitanorum presbyterorum consilio, ad eluendam quæ de eo sparsa erat calumniam, (eum nempe docere atque hortari Judæos in Christum credentes, quorum aliquot tum erant myriades, ut ab observatione legis Mosaicæ recederent) quatuor viris qui ex fidelibus Judæis votum Nazareatus fecerant se adjunxit; cum iis secundum legis præscriptum se purificans. Neque tamen eo promovit quidquam. Quum enim eum in templo vidissent nonnulli ex incredulis et rebellibus Judæis Asiaticis (qui Hierosolymam ad festum ascenderant) magnis clamoribus et vociferatione turbas concitaverunt; conficto crimine, quod introducto in templum Trophimo Gentili Ephesio illud polluisset. Cumque prope esset ut ab iis per tumultum trucidaretur, superveniente tribuno Claudio Lysia cum cohorte, ereptus est ex eorum manibus et ductus in castra. Ubi, permittente tribuno, concionem ad tumultuantem populum lingua Hebræa habuit.

:

Pauli oratione Judæis exacerbatis et vehementius adversus eum exclamantibus, tribunus Lysias virgis examinari jubet a quo supplicio, Romanum se civem esse declarans, liberatus est. Cumque vellet tribunus certo scire cujus criminis accusaretur ille a Judæis; postera die primarios sacerdotes totumque ipsorum synedrium venire jussit, ac Paulum vinculis solutum coram eis statuit.

Paulum coram synedrio causam dicere incipientem Ananias pontifex (Nebedæi filius: qui licet summo sacerdotio privatus, synedrii tamen præses fuisse videtur; ut ante eum Annas sive Ananus, Caiaphæ socer) in os cædi jubet : a Paulo idcirco parietis dealbati nomine acriter objurgatus. Pharisæum deinde se esse Paulo proclamante, et de spe resurrectionis mortuorum in judicium vocari; dissensio inter Sadducæos qui accusabant, et Pharisæos qui eum excusabant, orta est. Metuens vero tribunus ne ab illis inter contendendum discerperetur, Paulum e medio ipsorum per milites in castra ducendum curavit. Cui sequente nocte apparens Dominus, subtristem consolatur et

Act. cap. 6. ver. 17-40.

Act. cap. 22.

animat ad majora; prædicens et Romæ eum de ipso esse attestaturumt.

Orto autem die, ex Judæis zelotis plures quam quadraginta seipsos devoverunt, neque esuros neque bibituros, usquequo interemissent Paulum. Quorum insidias a sororis Pauli filio resciscens tribunus Lysias, tertia hora noctis Paulum militum satellitio septum ad Felicem provinciæ præsidem misit: a quibus ea nocte Antipatrida, et postero die Cæsaream est deductus; ubi jussus est a Felice in prætorio Herodis custodiri". Quæ omnia intra unius hebdomadæ spatium peracta fuisse, ex Act. cap. XXIV. versiculis 1. et 11. inter se collatis, intelligitur.

Post quinque dies ab Anania pontifice et senioribus per Tertullum oratorem Cæsareæ apud præsidem accusatus Paulus, a falsis eorum criminationibus se purgavit: duodecim post vim ipsi in templo illatam diebus, quum jam a multis annis Felix Judæis præfuisset: utpote qui decimum gubernationis illius annum tum ageret. Ille vero, his auditis, judicium in aliud tempus distulit: edicens centurioni ut servaretur Paulus, ac laxaretur, et ne quis prohiberetur ex ipsius familiaribus ei ministrare aut eum adire.

Aliquot post diebus quum advenisset Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, soror Agrippa regis; (alia a Drusilla Felicis uxore altera, Jubæ Mauritaniæ regis filia, Antonii et Cleopatra nepte) accersivit Paulum: et tum de fide Christi, tum de justitia et continentia et judicio futuro disserentem tremens audiit. Simul etiam sperans, Paulum pecunia sese redempturum, crebrius colloquebatur cum eo; toto biennio in vinculis eum detinens".

Corbulo Tigranocerta in deditionem accepit, et totam Armeniam subjugavit.

Tigranes Alexandri (filii Alexandri illius qui a patre Herode magno necatus est) et Glaphyræ filiæ Archelai

Act. cap. 23. ver. 1-11.

Act. cap. 24. ver. 1-23.

2 Tacit. annal. lib. 14. cap. 23-26.

"Ibid. ver. 12-35.
y Ibid. ver. 24-27.

regis Cappadocum filius, qui diu Romæ obses usque ad servilem patientiam detentus fuerat, in Armeniam ut regnum capesseret a Nerone missus est. Ibi omnium consensu ille non est acceptus: durante apud quosdam favore Arsacidarum. At plerique superbiam Parthorum perosi, datum a Romanis regem malebant. Additum et præsidium, mille legionarii, tres sociorum cohortes, duæque equitum alæ ; quo facilius novum regnum tueretur. Pars Armeniæ ut cuique finitima, pars Nipoli (Thrascypoli,) Aristobulo atque Antiocho parere jussæ sunta.

Corbulo in Syriam abscessit, morte Vinidii Numidii Quadrati legati vacuam, ac sibi permissam".

Eodem anno ex illustribus Asiæ urbibus, Laodicea tremore terræ prolapsa, propriis opibus revaluit.

4064. Tarquitius Priscus repetundarum damnatus est, Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio, qui accusatum ab eo Statilium Taurum proconsulem ipsius meminerantd.

Apud Cæsaream Stratonis inter Judæos et Syros habitatores de pari jure civitatis contentione exorta, Judæi freti divitiis per contumeliam Syros lacessebant convitio. Qui tametsi inferiores quod ad facultates attinet, ferocientes tamen eo quod plurimi sub Romanis per ea loca militantium Cæsarienses essent et Sebasteni patria, aliquantisper et ipsi regerebant in Judæos convitia. Deinde ad lapides ventum est, ita ut multi utrinque sauciati caderent: penes Judæos tamen fuit victoria. Quos cum Felix prosiliens rogaret ut desinerent, nec illi parerent, immissis armatis militibus multos eorum interemit, plures captivos fecit: et multas eorum domos divitiis refertas in prædam concessit militibus. Judæorum vero honoratiores ac modestiores sibi ipsis timentes rogaverunt Felicem ut militibus receptui caneret, parceretque jam, et resipiscendi facultatem concederet: id quod præses indulsit eorum precibus".

Per idem tempus Agrippa rex summum sacerdotium

a Tacit. annal. lib. 14. cap. 26. cum Josepho, antiqu. lib. 18. cap. 7. fin. b Tacit. annal. lib. 14. cap. 26.

c1d. ibid. cap. 27.

d Tacit. annal. lib. 14. cap. 46. cum lib. 12. cap. 59.

Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 6.

Ismaeli contulit Phabei filio. Ipsi vero summi pontifices dissidere cœperunt a sacerdotibus et primatibus Hierosolymitanorum civium, singulique incedebant stipati manu audacissimorum et seditiosorum hominum; conflictantesque inter se mutuis certabant convitiis et lapidationibus: nec erat qui compesceret, quasi vacante urbe magistratibus. In tantum autem exarsit summorum pontificum impudentia, ut auderent servos suos in areas mittere, qui auferrent debitas sacerdotibus decimas; aliquotque pauperiores e sacerdotum ordine alimentorum inopia fame deficerent. Tanto plus tum pollebat violentia seditiosorum quam justitia.

4065. Marcus evangelista, qui primus Alexandriæ Christum annunciavit, octavo Neronis anno mortuus est, et Alexandriæ sepultus". Post quem, Alexandriæ presbyteri unum ex se electum, in celsiori gradu collocatum episcopum nominarunt: quo modo si exercitus imperatorem faciat; aut diaconi eligunt de se, quem industrium noverint, et archidiaconum vocenth. Elegerunt autem Anianum, virum tum Deo propter pietatem charum, tum in omnibus rebus admirabilem: qui post Marcum primus ecclesiæ Alexandrinæ per annos viginti duos episcopus præfuit; ab octavo Neronis anno, usque ad Domitiani quartum1.

Vologeses Parthorum rex Tiridatem fratrem Armenia pulsum restituere conatus, alium exercitum in Armeniam, alium in Syriam ducit; Corbulo partem sui exercitus Tigrani Armeniæ regi mittit; ipse arcet Parthos a Syria, et minis efficit ut Parthus omisso bello legatos de pace mitteret: qui re infecta a Nerone dimittuntur, et Cæsennius Pætus tuendæ Armeniæ præponitur*.

Felix, seditionem inter Judæos et Syros Cæsarienses adhuc manere videns, nobiles utriusque partis electos

Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 6.

Hieronym. in scriptor. ecclesiastic. catalogo.

h Hieronym in epist. ad Euagrium.

:

1 Hieronym. in catalogo cum Eusebio, in chronico, et ecclesiast. histor. lib. 2. cap. 23. kɛø. кd. et lib. 3. cap. 12. kɛp. ty.

Tacit. lib. 15. a cap. 1. ad 7.

« AnteriorContinuar »