Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CICERONIS

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE NOVISSIMA

10. AVGVSTI ERNESTI

CVM RIVSDEM NOTIS

ET CLAVE CICERONIANA.

EDITIO PRIMA AMERICANA.

TOM: JIL.

BOSTONIAE: WELLS ET LILLY.

MDCCCXY.

BOSTONIAE: WELLS ET LILLY,

Typographis

Seventi

M. TULLII CICERONIS

DE

CLARIS ORATORIBUS

LIBER, QUI DICITUR BRUTUS.

ARGUMENTUM.

Perfecti oratoris quam effingit in Libris de Oratore speciem, eam

omnes omnium aetatum oratores percensendo, si qua possit invenire, quaerit in hoc de claris Romanis Oratoribus libro. Post praefationem, quae de Hortensii morte conqueritur, et ejus sermonis occasionem demonstrat, qui hoc libro commemoratur, initium fit disserendi a Graecis, atque a Solone inde qui in dicendo valuerunt breviter commemorantur a c. 7–13. Deinde producuntur, habita temporum ratione, Romani, a L. Bruto usque ad Ciceronem, atque id magna cum venustate, multis cum jocis tum etiam digressionibus admistis jucundis, ut sunt, de urbanitatis sono c. 46. de populo recte de oratore judicante c. 49. sq. de Attico dicendi genere c. 82.

Cum e Cilicia decedens, Rhodum venissem, et eo 1 mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opinione omnium majorem animo cepi dolorem. nam et amico amisso, cum consuetudine jucunda, tum multorum officiorum conjunctione me privatum videbam, et interitu talis auguris dignitatem nostri collegii diminutam dolebam: qua in cogitatione, et cod tatum me ab eo in collegium recordabar, in quo juratus judicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem;

2

VOL. 111.

ex quo, augurum institutis, in parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quod magna sapientium civium, bonorumque penuria, vir egregius, conjunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipublicae tempore exstinctus, et auctoritatis, et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat: dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium, aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius, et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim, si in leviorum artium studio memoriae proditum est, poëtas nobiles poëtarum aequalium morte doluisse : quo tandem animo ejus interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius, quam omnino adversarium non habere? cum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus, aut ab illo meus, sed contra semper alter ab altero adjutus et communicando, et monendo, et favendo. Sed, quoniam perpetua quadam felicitate usus ille, cessit e vita, suo magis, quam suorum civium tempore, et tum occidit, cum lugere facilius rempublicam posset, si viveret, quam juvare ; vixitque tamdiu, quam licuit in civitate bene beateque vivere : nostro incommodo, detrimentoque, si est ita necesse, doleamus : illius vero mortis opportunitatém benivolentia potius, quam miser cordia prosequamur, ut, quotiescumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, illum potius, quam nosmetipsos, diligere videamur. Nam, si id dolemus, quod eo jam frui nobis non licet; nostrum est id malum : quod modice feramus, ne id non ad amicitiam, sed ad domesticam utilitatem referre videamur. sin, tanquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit, angimur; sum

mam ejus felicitatem non satis grato animo interpretamur. Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera for- 2 tasse desideraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus ; hunc autem 'praeter ceteros, aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce erudita, et Romanis Graecisque auribus digna, spoliatum atque orbatum videret. Equidem angor animo, non consilii, non ingenii, non auctoritatis * armis egere rempublicam, quae didiceram tractare, quibusque me assuefeceram, quaeque erant propria cum praestantis in republica viri, tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quodsi fuit in republica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civi um, boni civis auctoritas et oratio ; tum profecto fuit, cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum, aut timore. Ita nobismetipsis accidit, ut quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus, quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis, tanquam in portum confugere deberet, non inertiae, neque desidiae, sed otii moderati, atque honesti; cumque ipsa oratio jam nogtra canesceret, haberetque suam quandam maturitatem, et quasi senectutem; tum arma sunt ea sumta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem

3

praeter ceteros, aut cum p.) Vulgati et pr. C. Delevi et ; deberet enim sequi et, non aut, quod foret absurdum. non enim potest aliquis et solus et cum paucis facere quid. Forma usitata est vel pr. cet., vel cum p. Quia hic in altero membro est aut, debebat in priino pariter esse aut, quod, propter proxime antecedens autem, paruni suave erat. Itaque Cicero scripsit sic, ut edidimus.

2 armis egere) desiderare, uti velle, etc. sic et alibi. v. Clav.

3 aut errore h. a. timore.] Errore primus edidit Aldus pro terrore. quam correctionem Gruterus frustra Rivio tribuit: quamquam ipse Lorte ingenio vidit, quod ex Aldo discere poterat.

« AnteriorContinuar »