Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nostrarum et communium gravissimos casus, nihil ante epistolam Bruti mihi accidit, quod vellem, aut quod aliqua ex parte sollicitudines allevaret meas. Tum Brutus, Volui id quidem efficere certe, et capio magnum fructum, si quidem quod volui, tanta in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi, sed etiam, ut spero, salutem attulerunt. Salutem? inquit ille. quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio, aut ad hoc tempus aptior, quam illius libri, quo me hic affatus, quasi jacentem excitavit? Tum ille, Nempe eum dicis, inquit, quo iste omnem rerum memoriam breviter, et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. Tum Atticus, 4 Optatissimum mihi quidem est quod dicis: sed quid tandem habuit liber iste, quod tibi aut novum, aut tanto usui posset esse? Ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa, et eam utilitatem, quam requirebam, ut, explicatis ordinibus temporum, uno in conspectu omnia viderem: quae cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit, admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum, teque remunerandum, si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere jubet, qua acceperis, aut etiam cumulatiore, si possis. Ego autem voluntatem tibi profecto emetiar: sed rem

4

4 voluntatem t. emetiar.] Speciosa est Rivii et Lamb. correctio remetiar, quia de reddendo ac remunerando sermo fuit. Sed de re reddenda erat sermo, non de voluntate, ut hic. Itaque vulgatum non inepte stare posse videatur.

[blocks in formation]

5

ipsam nondum posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis (ut agricolae solent) fructibus est, unde tibi reddam quod accepi. sic omnis foetus repressus, exustusque flos siti veteris ubertatis exaruit: nec ex conditis, qui jacent in tenebris, et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tanquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit, quod ager, qui cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille, Ego vero et exspectabo ea, quae polliceris, neque exigam, nisi tuo commodo, et erunt mihi pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit Brutus, et exspectanda sunt ea, quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te hujus voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, se in5 commodo exacturum negat. At vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero, amplius eo nomine neminem, cujus petitio sit, petiturum. Non mehercule, inquit, tibi repromittere istuc quidem 7 ausus sim. nam hunc, qui negat, video flagitatorem, non illum quidem tibi molestum, sed assiduum tamen, et acrem fore. Tum Pomponius, Ego vero, inquit,

5 ex conditis] int. libris, quos scriptos, sed nondum editos habet. Post, ad quos paene solis nobis aditus patuit, int. quos prope nemini legendos dedimus. Illo, quo scripsit tempore, ab istis libris aberat, ut legere aut aliis dare non posset.

6 et exspectanda -· etsi f.] Et delendum est, quod additum est, quia id ante erat: et exspectabo, quae polliceris, etc. nam nil ei hic respondet. Sensus est: ego quoque exspectare debeo, nec cogere te ad scribendum: fortasse tamen exigam, etc. Res nimis clara est. Mox incommodo capiendum pro adverbio: nam sic et commodo usurpatur: nec opus est correctione ab quibusdam tentata. Se ante incommodo abest ed. Venet. 1485.

7 ausus sim.] Guilielmius corr. ausim. Sic e Ms. reg. notat Ale

mannus.

8

Brutum nihil mentiri puto. Videor enim jam te ausurus esse appellare: quoniam longo intervallo modo primum animadverti paullo te hilariorem. Itaque, quoniam hic, quod mihi deberetur, se exacturum professus est; quod huic debes, ego a te peto. Quidnam id? inquam. Ut scribas, inquit, aliquid. jampridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de republica libros edidisti, nihil a te sane postea accepimus eisque nosmetipsi ad veterum annalium memoriam comprehendendam impulsi, atque incensi sumus. Sed illa cum poteris, atque ut possis rogo. Nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano inchoasti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam, et quales fuissent. quem ego sermonem cum ad Brutum tuum, vel nostrum potius, detulissem, magnopere hic audire se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. Quare, si tibi est commodum, ede illa, quae coeperas, et Bruto, et mihi. Ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paullum animum, aut sane (si potes) libera.

Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta, causam Deiotari, fidelissimi atque optimi regis, ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. Scio, inquit, ab 6 isto initio tractum esse sermonem, teque Bruti dolentem vicem, quasi defievisse judiciorum vastitatem, et

8 atque ut possis.] Lepidum scil. est, aliquem rogare, ut possit. scriba stultus sic fecit. corr. potes. Nempe facetum est rogare, ut faciat, quemadmodum possit, indicatque, nil melius exspectari posse, quam facere possit.

si potuero] scr. si potero.

fori. Feci, inquam, istuc quidem, et saepe facio. Nam mihi, Brute, in te intuenti, crebro in mentem venit vereri, ecquodnam curriculum aliquando sit ha bitura tua et natura admirabilis, et exquisita doctrina, et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses, et, cum tibi aetas nostra jam cederet, fascesque summitteret, subito in civitate cum alia ceciderunt, tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. Tum ille, Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo, et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus, et gloria, quam studium ipsum, exercitatioque delectat: quod mihi nulla res eripiet, te praesertim tam studioso. Etenim dicere bene nemo potest, nisi qui prudenter intelligit. Quare qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quisquam potest. Praeclare, inquam, Brute, dicis, eoque magis ista dicendi laude delector, quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis, qui se non aut posse adipisci, aut adeptum putet. eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.

10

Hic ego, Laudare igitur eloquentiam, et quanta vis sit ejus, expromere, quantamque iis, qui sint eam consecuti, dignitatem afferat, neque propositum nobis est hoc loco, neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione confirmaverim, sive illa arte pariatur aliqua, sive exercitatione quadam, sive natura; rem

10 nisi qui prudenter intelligit.] Videtur leg. intelligat.

unam esse omnium difficillimam. quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum unaquaeque est ars ipsa magna per sese. Quare quinque artium concursus maximarum, quantam vim, "quantamque difficultatem habeant, existimari potest. Testis est 7 Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa, jamdiuque excellat in ea, praestetque ceteris, tamen omnes artes vetustiores habet, et multo ante non inventas solum, sed etiam perfectas, quam haec est a Graecis elaborata dicendi vis, atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae: qua in urbe primum se orator extulit, primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari. Tamen ante Periclem, cujus scripta quaedam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis, sed jam adultis fuerunt, littera nulla est, quae quidem ornatum aliquem habeat, et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est, et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum, et paullo seniorem etiam Solonem, posteaque Clisthenem, multum, ut temporibus illis, valuisse dicendo. Post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit; quem constat cum prudentia, tum etiam eloquentia praestitisse : post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis, turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse. Huic aetati suppares Alcibiades, Critias, Theramenes: quibus temporibus quod dicendi genus viguerit, ex 12 Thucy

11 q. difficultatem habeant.] Pendet e concursus; unde esse debet habeat, nec ad artes referri potest.

12 Thucydidis.] Ex ed. Rom. revocari voluit Thucydidi Rivius, idque receptum a Grutero. non placet iste archaismus, quem in Oratore quoque e libris correximus.

« AnteriorContinuar »