Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod propius a nostro loco abest, Assemani 1. c. T. I. p. 213.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Y Yo y

[ocr errors][ocr errors][merged small]

i. e. hora undecima sabbathi, ingruente jam die dominica, proprie quæ illucescebat ad diem dominicam. Præ cæteris autem notandus est locus Joh. xix. 31. in quo versio Syriaca verba Græca ἐπεὶ παρασκευὴ ἦν bis reddidit, et primum quidem ad verbum, dein per periphrasin quoniam Sabbathum illucescebat, i. e. ingruebat, quæ repetitio Luc. xxiii. 54. legitur in ipso contextu Græco, non aliter explicando: pépa v magaσxeun, καὶ σάββατον ἐπέφωσκε.

G. GESENIUS.

[ocr errors]

PROLOGUE

TO THE EUNUCH OF TERENCE,

PERFORMED AT WESTMINSTER SCHOOL, DEC. 1822.

PAULUM absint scenæ lusus, paucisque moretur
Vos, gremio rursum quæ capit, ipsa domus.
Cara prius, nunc et sera veneranda senecta est,
Nunc adeo matris nomine digna coli.
Quid fastos ego commemorem, et labentibus annis
Felici jam bis lustra peracta decem?

Limen ut intrarit, vestrum unusquisque revolvit
Hæc animo secum dinumeratque memor.
Ecquis adest, (nam vos pueri spatium omne notastis,)
Nec faciem agnoscit, quæ fuit ante, Laris?
Num torpere situ queritur, tristique veterno?
Consueti decoris num quid abesse dolet?
Se laquear nisi quod nimio candore modestum
Exuit; et paries vulnera honesta gerit.
At non effœtæ vires, non vincitur ævo
Paulatim, aut damnis in sua fata ruit.

Stat fortuna domus-veteris quin conscia famæ est-
Quin viget acceptus mos geniusque loci.

Usque adeo studiis îsdem (et speramus alumnos

Haud ita degeneres) fingit Elisa suos.
CI. JI.

VOL. XXVII.

NO. LIII.

L

Nos etiam ingenti Musas sectamur amore;
Jungit adhuc, quamvis æmula, corda fides.
Mens agere atque pati jam nunc assueta; virili
Jam nunc excolitur, qua licet, apta toga.
Moribus his olim Patriam et virtutibus auxit,
His Patriam augebit salva Palæstra suam:
Tradita enim nos trademus, venturaque proles
Indicium hac nostra par dabit orta domo.

EPILOGUE.

PHADRIA-GNATHO-CHÆREA.

Ph. Pacta placent; et, cum nobis jam ad foedera ventum est,
Dic age, quem tandem te profitere. Gn. Sophum.
Ph. Tene sophum? sane juras in verba magistri.

Ch. Et cute curata, veste, colore, nites.

Gn. Ista sophi quoque sunt-non me sat nostis, opinor.
Ch. Credo Epicuri audis de grege. Ph. Porcus enim es.
Gn. De grege sum vestro-sed enim meque inter et illum
Convenit-hoc paucis, si libet, expediam:

Audaces ambo-et veluti mundum ille docebat
Conflari descendentibus ex atomis:

Frusta cibi hunc demissa orbem explevere rotundum;
Et Vacuum noster, credite, venter habet.
Ph. Sed natura tua huic vacuo, ni fallor, abhorret.
Gn. Euge! facete. Ch. Artem quin tu aperito tuam.
Gn. Ars bene vivendi est. Ph. Ars scilicet optima-
Gn. Vanas
Quæstio per lites multum agitata prius
Jam manifesta patet. Ph. Quonam et te nomine signas?
Gn. Gastronomum. Ch. Ac summum quid tibi, quæso,
bonum?

Gn. Est summum coenare bonum. Ph. Tandem unde probatum est?

Gn. Experto credas-res tamen ipsa liquet :
Publica seu privata, huc omnis vita refertur ;

Fons rerum est, primum mobile, origo, caput.
Coena homines primum communi foedere junxit,
Moribus excoluit sæcula, jura dedit.
Urbis prætores quanti, cedo, vulgus haberet,
Ni dapibus caperent omina magnificis!
Quot vitæ, atque sui pertæsos, omnibus horis
Ne se suspendant nil nisi coena vetat!

Contemplare adeo-cursum si nempe forensem
Quisquam, solenni more vocatus, init-
Si fundatorum benefactorumque quotannis
Corde pio et grato commemoratur honos-
Sit condiscipulum cœtus, vel ludimagistrum-
Curæ sint ægroti, orbi, inopes, pugiles—
Ob civem rapidis ereptum humaniter undis
Publica Patroni præmia distribuant-
Nimirum hæc fiunt coena duce et auspice cœna
Omnia. Ph. Et ob coenam suscipiuntur. Gn. Habes.
Anglia vix staret regno, secreta ministri

Si sibi non inter pocula consulerent!

Quin hodie nescis genus illuxisse Sophorum,
Scilicet Horticolas, Ventricolasque simul;
Atque illis operam, fructum, argumenta, secundis
Totam artem in mensis funditus esse sitam?
Ph. Corycios tu nempe senes, queis jactat inemtas
Mensa dapes Gu. Noli hos lædere, quæso, jocis.
Sive creaverunt, sive invenere creatum,

Nuper olus mensis apposuere novum:

Gratum ideo me præstabo, et (nam vera fatendum est)
Gastronomis istos annumerare decet.
Ch. Gastronomi at plerique

nec sunt;

Gn. volunt esse undique,

Non dotes, non id cuilibet ingenium est. Venter nempe capax, exquisitumque palatum, Emuncti nares, lingua, oculusque sagax— His opus. Exacta hinc tenui ratione saporum Arbiter est, quæ fas jungere, quæque nefas. Idem pulpamenta, latent ubicunque, peritus Sectari. Ph. Partes hasce Gulosus agit.

Gn. Antiquum id-facilis quoque nunc descensus Averni; Carpimus at certa lege modoque viam

Ph. Age, oro,

Nec porro esuries, nisi quæ venit inter edendum,
Gastronomis, nec, quo corpus alatur, edunt.
Quippe gulam excolimus, non indulgemus.
Quæ fugienda sient, quæque sequenda doce.
Gn. Mille valet præcepta exemplum, crede, docentis:
Ad cœnam invita me, bene doctus eris.

Finge tamen cœnæ dubiæ me accumbere: primum
Lastro ac perpendo singula sollicitus:

Hospes voce instat; promti post terga ministri,
Queis curæ est patinis invigilare meis;

Irritamentum ventri Sorbilla ministrat:
Tum proludenti subvenit Artocreas;
Mox majora adeo, et juxta si fercula cocta
Ad naturale, ad Maintenon, adve modum,
Cum condimento aut pungente-O totus in illis
Occupor, obsequium terque quaterque gero!
Tum pereat, prædæ partem quicunque rogarit,
Atque importunus dulce moretur opus.

Ch. Nil bibis interea? Gn. Nil! omnibus intervallis,
Pellendusque recens usque sapore sapor.
Dii magni! vinum vino quid præstat, odorque
Quam varius! cyatho est forma, colorque suus.
Nam cyatho ex viridi potaris Rhenica oportet,
Campana ex longo, sed Malaga ex minimo.
Nec requies-ut mox, laudo omnia-et omnia gusto-
Pauca loquor-linguæ dignius officium est.
En! Scolopax! modo jam nostras migravit in oras:
Huic femur avulsum molliaque exta voro;
Caseus hisce super Parmensis quadrat acervum,
Dein mihi cum donis adsit Oporto suis:

Tu cave ne poscas alium quemcunque liquorem;
Continuo fies fabula. Ch. Quid reliquum est?
Gn. Quid reliquum? An non ex omni me parte beatum
Hæc faciant! Ch. Si jam Dîs placet. Ph. atque coquis.
Gn. Ah! res ipsa-genus perquam utile, magnus Apollo
Hisce ego sum! Ph. Digna est numine turba tuo.
Ch. Dic porro- Gn. Plus jam impransus disquirere nolo;
Nec mera vos cœnæ pascet imago satis.
Jamdudum, si forte tabella cibaria juvit,

Vobis esse animum suspicor in patinis :
Quod felix faustumque! Esto hæc jam vera voluptas,
Qualem et se dignum judicet ipse Gnatho.

165

JAC. MORELLI (тo paxapírov) Epistola ANT. ISAACO (τοῦ μακαρίτου) SILVESTRE DE SACY et Jo. FRANCISCO BOISSONADE; qua HIER. ALEANDRI JUNIORIS Dissertationem ineditam de Provincia Venetiarum deque Urbe Venetiarum primum edit.

EA sunt humanitatis et benevolentiæ in me vestræ edita testimonia, ut leviter ac inepte facere quodammodo mihi videar, si hac una Epistola vobis inscripta iis respondere me posse putem. Animum tamen ad hoc facit argumenti, quod ei inest, dignitas et præstantia; tum quod, quarum gentium nomina, rebus diutissime et præclare gestis, immortalitati sunt commendata, earum initia quæ fuerint nunquam non cupide ac lubenter legimus; tum quod ad laudes Venetorum mirificas tractandas amor dulcis patriæ me identidem impellit et urget. Itaque Dissertationem ineditam de Provincia et Urbe Venetiarum ab Hier. Aleandro Juniore accurate conscriptam, honoris ei conciliandi causa, ut ipsa vestro nomine exornata prodeat, constitui. Id vero gratum quoque fore omnino puto, quod ab auctore profecta sit, cujus recordatio sine laude isthic esse nequit. Aleander namque in Galliis cum Franc. Barberino Cardinali, Pontificis Romani Legato clari nominis, laudabiliter aliquamdiu commoratus, a vestratibus magna in existimatione est habitus, cum eorum nonnullis, Thuano, Peirescio, Sirmondo, Morino, Bignonio, Suaresio, aliisque eruditissimis viris amicitia conjunctus; adeoque grata et jucunda ejus recordatio futura est. Idem vero præcipuo loco hic mihi est habendus, quod artem criticam, in Antiquorum scriptis emendandis illustrandisque, tantopere a vobis excultam, cum paucis Italis suo tempore bene calluit; eam scilicet disciplinam, quam Franc. Petrarcha, literarum vindex ac sospitator, in emendatione Livii apud nostrates instauravit, ac Itali plures, ejus exemplum secuti, diu multumque exercuerunt, donec, ad exteras nationes ea ingenti studio translata, apud nos omine malo jam friget. Hoc itaque consilio permotus ac incitatus, hanc ad vos Epistolam dare non vereor. Ut autem eadem benevolentia, qua semper in me fuistis, esse pergatis valde opto ac precor; quandoquidem vos ob doctrinæ atque eruditionis laudem eximiam nunquam suspicere desinam.

Venetiis xv. Cal. Dec. MDCCCXVIII. Hier. ALEANDRI JUNIORIS de Provincia Venetiarum deque Urbe Venetiarum Dissertatio inedita, qua lux datur

« AnteriorContinuar »