Imágenes de páginas
PDF
EPUB

re, viri summo et Ingenii acumine et doctrina præditi dudum excogitarunt; nam si ex his accuratius perpensis nulla appareat, quam non merito repudiemus; haud invitus, opinor, concedes illud non tam Interpretum imperitiæ, quam loci ipsius vitio esse tribuendum; atque eos ideo nil melius eruere potuisse, quod verba sic stantia melius nihil admitterent. Ad horum igitur Interpretationes expendendas nos accingamus. Primo autem Pontificii, Perionius, Bellarminus, Petavius, aliique, cum eorum éteλo0pnoкeia non satis faveant S. Scripturæ, Justinum ejus vindicem appellant, cujus egregium hic pro Angelorum cultu testimonium se nactos esse gloriantur. Quid enim, inquiunt, illis, τὸν τῶν—ἀγγέλων στρατὸν σeßóμeða, ad rem aptius explicatiusve dici potuit? Ecquis autem perlecto loco non statim videt, quam inique cum S. Patre agant hi Interpretes? Qui, ut causæ suæ serviant, inanem tantum verborum sonum captant; de eo autem, ut sensum loco congruum efficiant, utque ipse sibi constet Justinus (quæ est æquissima interpretandi regula) nequaquam sunt solliciti. Quasi vero ille, qui in hac ipsa Apologia solum Deum esse colendum semel iterumque declarat, ministros ejus, Angelos, ejusdem cum eo cultus consortes faceret; aut, qui S. Spiritum una cum Patre et Filio év τpírη Túžeɩ adorandum esse docet, eum quarto hic loco collocaret, atque Angelis in cultus ordine (quod vel ipsi nolunt Papistæ) postponendum cense

ret.

Hanc itaque verborum explicationem merito rejiciunt Reformati, ut quæ non solum S. Scripturis, sed et Justini ipsius Doctrinæ planissime repugnet. Videamus igitur, 2do, quas illi e contrario interpretationes comminiscantur. Duæ autem sunt potissimum notandæ. Prima est illa doctissimi Bulli, qui in Defens. Fid. Nic. Sect. 2. Cap. 4. verba hæc, ròv didážavтa Яμãs тavтα, Kai Tòv Tŵv—ảyyéλwv σrparòv, sic vertit, qui nos ista, et de Angelorum exercitu, edocuit. Scilicet, quasi Græca essent, didážarra ἡμᾶς ταῦτα, καὶ [διδάξαντα ἡμᾶς] τὸν τῶν—ἀγγέλων στρατόν. Sed vides Latina illa his Græcis minime respondere, quæ sic certe exprimi oportuit, qui nos hæc docuit, et [nos docuit] Angelorum exercitum. Sed cum illa,' nos Angelorum exercitum docuit, sensu carere videantur, id ut corrigeret vir eruditissimus, verborum formam immutavit, atque ita transtulit, quasi Græce scriptum legisset περὶ τοῦ τῶν—ἀγγέλων στρατοῦ. Fac autem rectam esse versionem; quid in se momenti habet hæc interpretatio? Nimirum, Christum nos docuisse bonos quosdam esse Angelos, Dei ministros. Atque hoc, ut opinor, non tam docuit Christus, quam olim traditum comprobavit. Hæc enim de bonorum Angelorum existentia, et ministerio, Doctrina Judæis antea e vetere Testamento erat notis

Ita fere vertit Steph. Le Moyne;--Qui hæc et Angelorum exercitum nos docuit, et cum Bullo explicat, Qui Angelorum ministeria nobis patefecit. Var. Sacr. Tom. II. p. 185.

4

sima, atque inter Gentes quoque propagata; nec adveniens Christus novi quicquam ei addidit, præterquam quod Angelorum interdum mentionem fecit, atque receptam de iis notionem ad Doctrinam suam pro re nata accommodavit. Cum hæc itaque doctissimi viri interpretatio laxiore tantum in sensu vera sit, nec ipsa tamen e Justini verbis stricte sumptis colligi possit, nos eam, ut coactam plane, et a Sancti Martyris tam mente, quam verbis, alienam, rejicere non dubitamus. Ad alteram igitur pergamus, quam (præeunte Le Moynio' Caveoque) nobis in Notis suis proponit Grabius. Is vero verba illa, τὸν διδάξαντα ἡμᾶς ταῦτα, καὶ τὸν τῶν—ἀγγέλων Orparov, sic reddit, qui hæc tum nos, tum Angelos docuit. Atque aptior est hæc quidem Verborum versio, quam Bulli illa, sensu tamen eam nequaquam superat. Ecquis enim credat bonos Angelos ante Christi adventum ea nescivisse, quæ de Diis falsis Deoque vero refert hic Justinus? Putasne Myriadas illas throno3 Dei adstantes, et ei ministrantes, laudesque ejus concelebrantes, non nisi post natum Christum Dei Naturam et Attributa didicisse? Aut Diabolum cum Angelis suis Michaeli contra pugnanti ignotos fuisse? Adeone vero incogitantem existimabimus Justinum, ut ea Angelis, docente demum Christo, patefacta dicat, quæ paulo ante Socrati, Christo nondum nato, nota fuisse affirmat? Adde quod Christus in mundum venerit non Angelorum Doctor, sed Hominum; quos quidem recte dicit Justinus ea per illum edoctos fuisse, quæ vel ratione Duce cognosci poterant; quippe quia Christus laboranti rationi suppetias venit, ut rectas de Deo notiones, quæ Diaboli fraude vel e mentibus hominum deletæ prorsus erant, vel immane quantum depravatæ, in integrum restitueret, et Evangelii luce illustraret; atque ut humanum genus Dæmonum cultui mancipatum ad veri Dei agnitionem cultumque revocaret. Sed quo tandem pacto dicere potuit S. Pater bonos Angelos a Christo sic edoctos esse, qui a Dei cognitione cultuque nunquam desciverant, quosque ipse hic Deo ἑπομένους καὶ ἐξομοιουμένους semper fuisse declarat? Profert quidem Grabius in sententiæ suæ subsidium verba S. Pauli ad Eph. iii. 10. ἵνα γνωρισθῇ νῦν ταῖς ἀρχαῖς καὶ ταῖς ἐξουσίαις ἐν τοῖς ἐπουρανίοις, διὰ τῆς ἐκκλησίας, ἡ πολυποίκιλος σοφία TOй Ocoũ. Sed quam parum illa ad rem attineant, nemo non videt; quippe de iis rebus loquitur Justinus, quæ naturæ lumine aliquo modo investigari possunt; Paulus vero de arcanis Dei, illa nempe οἰκονομία μυστηρίου τοῦ ἀποκεκρυμμένου ἀπὸ τῶν αἰώνων ἐν τῷ θεῷ, hoc est, de mysterio Redemptionis humanæ ; quod a sæculis in Deo erat absconditum; atque adeo nec ab hominibus, nec ab ipsis quidem Angelis, nisi revelante Christo, cognosci potuit. De hoc vero mysterio, aliisque ȧvexviáσrois Dei Decretis, Irenæi verba

'Var. Sacr. T. II. Esai. vi. 2, 3.

p. 186, 196. 2 Prim. Christ. p. 13. 3 Daniel vii. 10. 5 Jude ver. 9. Apoc. xii. 7.

lib. ii. cap. 55. quæ citat Grabius, omnino sunt intelligenda; nempe, quod Filius olim et ab initio semper Patris voluntatem, et arcana ejus de salute hominum consilia, Angelis revelavit, ut in illis utique exequendis eorum ministerio uteretur. Vides jam, opinor, viros cætera acutissimos nihil, quod Justino dignum sit, proferre potuisse in loci hujusce explicatione. Neque tu profecto, vir eruditissime, melius quicquam ex verbis sic positis, quoquo te verteris, expiscari poteris. Quid igitur reliquum est, nisi ut corruptum dicamus hunc locum, et verba illa τὸν τῶν—ἀγγέλων στραTòv, quæ difficultatem pariunt, loco non suo esse posita? Desunt quidem Codices meliores, unde verum discamus; attamen res ipsa nos dubitare non sinit, quin ab oscitante Librario idem hic factum sit, quod in aliis Justini locis illum fecisse manifestum est. Exempli gratia, p. 26. scriptum legimus, où tập σ óvóμarı épáyoμev καὶ ἐπίομεν, καὶ δυνάμεις ἐποιήσαμεν ; ubi tu certe vides absurdum illud quod omnes fugit Editores, in his, τῷ σῷ ὀνόματι ἐφάγομεν καὶ ἐπίομεν, et ex Evangeliis sic corrigi voles, οὐκ ἐνώπιον σοῦ ἐφάγομεν καὶ ἐπίομεν, καὶ τῷ σῷ ὀνόματι δυνάμεις ἐποιήσαμεν ; Recte, inquis ; sed quo tu auctore fretus hæc corriges? Ego vero, cum non suppetant Codices, rationem solam, quæ ista tam incondita hoc in loco stare non patitur, mibi ducem sumam, atque ex conjectura (haud invito tamen, ut mox videbis, Justino) ea emendare conabor. Totum igitur Locum ad pristinam sanitatem integritatemque restitui posse arbitror, si luxata ejus membra, et per Scriptoris, uti dixi, incuriam transposita, in hunc demum ordinem redigamus, —τὸν διδάξαντα ἡμᾶς ταῦτα, πνεῦμά τε τὸ προφητικὸν σεβόμεθα καὶ προσκυνοῦμεν λόγῳ καὶ ἀληθείᾳ, τιμῶντες καὶ τὸν τῶν ἄλλων ἑπομένων καὶ ἐξομοιουμένων ἀγαθῶν ἀγγέλων στρατόν· καὶ παντὶ. Etenim verbis sic constitutis clara fiunt omnia, atque uno quasi ictu diremptam vides inanem illam Pontificios inter et Protestantes controversiam vides individuam Trinitatem ab Angelorum interpositu liberan et incontaminatam: Vides S. Spiritum (dictante ipso Justino p. 19.) év tpírη ráže collocatum, atque Angelos ad sedem propriam, et Honorem eis debitum, revocatos: Vides denique illud τιμῶντες, quod prius additum verbis, σεβόμεθα καὶ προσκυνοῦμεν, supervacaneum plane erat, sequenti clausulæ aptissime conjunctum. ·Justini igitur hæc est mens. Nos, inquit, spretis Diis Gentium, Damonibus sc. malisque Angelis, Deum illum rerum, Patrem, Filium, et S. Spiritum, prout ratio Veritasque dictant, colimus et adoramus: Nec omnes tamen Angelos rejicimus; sed alios bonos, Deo ministrantes eique similes, eo, quo par est, honore prosequiSanam certe fateberis esse hanc, et S. Literis consonam Doctrinam Quam quidem non solus hic Justinus, sed et Patres tradunt universi. Imprimis vero Athenagoras, qui Justini vesti

mur.

1 Legat. p. 11. Ed. Paris.

giis fere insistens ait, Christianos profiteri θεὸν πατέρα, καὶ υἱὸν θεὸν, καὶ πνεῦμα ἅγιον, δεικνύντας αὐτῶν τὴν ἐν τῇ ἑνώσει δύναμιν, καὶ τὴν ἐν τῇ τάξει διαίρεσιν— Καὶ οὐκ ἐπὶ τούτοις τὸ θεολογικὸν ἡμῶν ἵσταται μέρος, ἀλλὰ καὶ πλῆθος ἀγγέλων καὶ λειτουργῶν φαμὲν Atque iterum, ὡς γὰρ θεὸν φαμὲν, καὶ υἱὸν τὸν λόγον αὐτοῦ, καὶ πνεῦμα ἅγιον—οὕτως καὶ ἑτέρας εἶναι δυνάμεις κατειλήμμεθα— Consimiliter Origenes contra Celsum p. 386. ἕνα θεὸν, τὸν πατέρα, καὶ τὸν υἱὸν θεραπεύομεν — Et paulo post, θρησκεύομεν τὸν πατέρα τῆς ἀληθείας, καὶ τὸν υἱὸν τὴν ἀλήθειαν. Deinde objicienti Celso, ex eo sequi, non solum Deum, sed ejus ministros quoque esse colendos, respondet his verbis, εἰ μὲν οὖν ἐνόει τοὺς ἀληθεῖς ὑπηρέτας τοῦ θεοῦ, τὸν Γαβριὴλ, καὶ τὸν Μιχαὴλ, καὶ τοὺς λοιποὺς ἀγγέλους καὶ ἀρχαγγέλους, καὶ τούτους ἔλεγε θεραπεύεσθαι. ἴσως ἂν τὸ περὶ τοῦ θεραπεύειν αὐτοῦ [f. αὐτοὺς] σημαινόμενον ἐκκαθῄραντες, καὶ τῶν τοῦ θεραπεύοντος πράξεων, εἴπομεν ἂν εἰς τὸν τόπον, ὡς περὶ τηλικούτων διαλεγόμενοι, ἅπερ ἐχωροῦμεν περὶ αὐτῶν νοῆσαι, i. e. Si Celsus veros Dei ministros intellexisset, Gabrielem, Michaelem, reliquosque Angelos et Archangelos, eosque colendos esse dixisset, nos fortasse, repurgata cultus significatione, et colentis actione, nostram de re tanta, quoad intelligere potuimus, sententiam enarrassemus. Hoc autem perinde est, ac si dixisset, nos quidem bonis illis Angelis, licet non cultum solius Dei proprium, inferioris tamen gradus cultum et honorem, cujus, ut ministri ejus, sunt capaces, tribuendum esse declarassemus: Ita enim mentem suam clarius explicat p. 416. κἂν ἴδωμεν δὲ, μὴ δαίμονάς τινας, ἀγγέλους δὲ τεταγμένους, εὐφημοῦμεν αὐτοὺς καὶ μακαρίζομεν· οὐ μὴν τὴν ὀφειλομένην πρὸς θεὸν τιμὴν τούτοις απονέμομεν. Rem vero totam ad Justini mentem paucis complectitur p. 10. ubi dicit, θεὸν μόνον δεῖν σέβειν. τὰ δὲ λοιπὰ τιμῆς ἄξια, οὐ μὲν καὶ προσκυνήσεως καὶ σεβασμοῦ. Ad eundem fere modum Eusebius, Dem. Evang. p. 106. παρειλήφαμεν εἶναί τινας μετὰ τὸν ἀνωτάτω θεὸν δυνάμεις ἀσωμάτους τὴν φύσιν καὶ νοεράς ἃς δὲ γνωρίζειν καὶ τιμᾷν κατὰ τὸ μέτρον τῆς ἀξίας ἐδιδάχθημεν, μόνῳ τῷ θεῷ τὴν σεβάσμιον τιμὴν ἀπονέμοντες. Sic etiam in Præp. Εν. p. 148. ἡμεῖς μόνου τὸν ἐπὶ πάντων σέβειν δεδιδαγμένοι θεὸν, τιμᾷν τε κατὰ τὸ προσῆκον καὶ τὰς ἀμφ' αὐτὸν θεοφιλεῖς, καὶ μακαρίας δυνάμεις. Atque iterum p. 327. τοιαῦτα—ἃ τῆς Ἑλλήνων πολυθέου καὶ δαιμονικῆς πλάνης προτετιμήκαμεν, θείας μὲν δυνάμεις ὑπηρετικὰς τοῦ παμβασιλέως θεοῦ καὶ λειτουργικὰς εἰδότες, καὶ κατὰ τὸ προσῆκον τιμῶντες, μόνον δὲ θεὸν ὁμολογοῦντες, καὶ μόνον ἐκεῖνον σέβοντες. Habes jam nostram de loco hoc vexatissimo conjecturam, ne dicam emendationem; nam quantum ea suo momento ponderata valeat, tui erit judicii aestimare. Restat tantum, ut de verbis, λόγῳ καὶ ἀληθείᾳ, te moneamus, nos ea cum præcedente verbo προσκυνοῦμεν conjunxisse propter similem fere de eadam re verborum formam p. 19.

1 Legat. p. 29.

-υἱὸν, πνεῦμα τε προφητικὸν μετὰ λόγου τιμῶμεν· Attamen non ne gamus illa, in duarum sententiarum confinio posita, de utraque satis commode ȧrò Kooυ intelligi posse; quemadmodum et nos supra exposuimus. Quod ad ipsam vero phrasin attinet, fallitur plane cum Sylburgio Grabius, qui Justinum allusisse putat ad illa, év τνεúμαTι kaì åλndeía, Jo. iv. 23. Est enim loquendi modus usitatissimus, præsertim apud Justinum, idque ne longius abeam, in hac ipsa Apologia. Ecce loca ! ὑπαγορεύει ὁ ἀληθὴς λόγος, p. 6. ὡς αἱρεῖ λόγος, p. 7. λόγῳ ἀληθεῖ, p. 10. μετὰ λόγου, p. 19. ὡς δείκ νυσιν ὁ ἀληθὴς λόγος, p. 65. λόγου καὶ ἀληθείας ἔχεσθαι, p. 99. Hæc igitur verba, Móyw kaì åλŋleíą, nihil aliud Latine sonant, quam, Ut vera Ratio dictat, suadet, postulat; vel, ut recta Ratio evincit, et veritas ipsa efflagitat. Nonnulli hic fortasse lectum mallent πνεῦμά τε προφητικὸν sine τo, uti p. 19. et τῶν αὐτῷ [sc. θεῷ] ἑπομέ vwv, loco ruv aλλwv Nos vero hæc missa facimus; quippe quibus, in re Critica minime versatis, sat erit meriti, si in gravioris momenti re, dum tibi obsequimur, vel lucis aliquid attulisse, vel ansam saltem melius quiddam investigandi aliis præbuisse, vide

amur.

ON THE GENIUS AND WRITINGS OF CLAUDIAN.

PART II.-[Continued from No. XLVI. p. 206.]

Εἶν ἑνὶ Βιργιλίοιο νόον καὶ μοῦσαν Ομήρου,
Κλαυδιανὸν, Ρώμη καὶ βασιλεῖς ἔθεσαν.
Inscript. in Stat. Claudian.

FROM our observations in a preceding number, the reader will easily collect our opinion of the "prægloriosissimus Poëta” of the age of Honorius; an opinion consonant to that of the generality of critics. Yet the acceptance which his writings appear to have obtained in his own time, and the extravagant eulogies of which we have recorded a specimen, may be ac

'Gesner (Prolegomena, p. xliii.) considers Dryden's celebrated epigram on Milton as an imitation of the above. The two last lines, which he quotes, make a curious figure in his pages:

The force of nature could no further goe
To malle a third: She join'd former two.

« AnteriorContinuar »